De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

agere coeperunt 2 0uid autem de ludorum principio

loquar' Causam enim et sortium dierum et Sacaeorum cladem illam esse Sacarum, nonne ex Strabonis verbis Satis superque patet pDeinde vero eodem tempore Babylonii Sacaeos secerunt, quo sortium dies Iudaei. Mardochaeus enim. ut dies illi quotannis celebrarentur, imperavit. Ludos autem etiam annum fuisse, Strabo dicit et Berosus. Sed eodem etiam die utrique fieri solebant. Apud Iudaeos enim dies duo, qui dies erant decimus quartus et quintus mensis Adar, sesti instituti sunt. quorum unum ieiuniis, alterum epulis laetitiaeque dare consu verant. Quintodecimo igitur die sub vesperum incipie-hant coenare in multamque noctem vel etiam usque ad lucem hibere saltare laeta agere solebant. Babylonii igitur, quum epularum Polius quam ieiuniorum socii esse vellent, ludos a vespero quint idecimi diei inceperunt. Quo factum est, ut mensis dies decimus sextus Iudorum apud eos esset primus. Quid igitur nostram sententiam magis potest confirmare, quam quod apud Athenaeum sumptum ex Beroso est. decimo sexto die mensis Lot ludos Sacaeos Babylone esse fac os i)7 Domense autem quaestio perdifficilis est. Νeque enim codem illo mensis nomine Berosus, an alio usus Sit, satis constat; neque quem populum Athenaeus aut Berosus secutus sit in nominandis mensibus. Plerique igitur Lovinin Iunium Iuliumque incidere putant. Sed apud veteres alios ab alio principio solitos esse menSes numerare, quosdam etiam mensibus aliis nomina eadem indidisse, quis ignorat 2 Lous autem quum mensis eSSet quintus, apud eos, qui ab auctumno annum incipiebant, ad extremum Februarium primumque Martium devenit. Illud

l) Athenaeus 14, 44. P. 639.

272쪽

- 253 autem tempus ipsum est, in quod incidit Adar, quem

Iudaei inter novam lunam Februarii Martiique interesse docent. Itaque sestorum ludorumque tempus ita congruit, ut eodem mense eisdemque diebus facti esse videantur. Iudaei autem unam non amplius diem et noclem con i-Viis gaudiisque concesserunt. Iddemque temPoris spatium Zelanos relinuisse, apud Strabonem invenimus. At Vero Babylonii, quum luxuriosi, quum delicati in volu-Ptatesque effusi essent, et naturam festi converterunt in Bacchanalia, et tempus ad diem quintum protulerunt.

Namque per dies quinque eos immoderatis se gaudiis dedisse, ex Beroso memoriae prodidit Allienaeus ij. Sed quo modo Iudaei dies sortium solebant. Eodem Medi et Persae dies Sacaeorum transigehant. Mard Chaeus enim, ut perpetua esset divini beneficii memoria. his diebus gratum animum erga deum heneficentia in Pauperes donis epulisque significari iussit. Hoc in libro

Estherae Iudaeorum animis saepius inculcatum est. V Iuti: Otiem diem XIV. constituerunt esse solemnem, ut in eo Omni tempore deinceps pacarent epulis gaudio atque conpisiis. Item: Et idcirco eumdem diem XV. Constituerunt solemnem epularum atque Delitiae. Eteni pero Iudaei qui in oppidis non muratis ac pillis

morabantur XIV. diem mensis Adar conpipiorum et gaudii decreperunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo par es mularum et ciborum. Itidem: Essentque dies isti epularum atque laetitiae et mitterent sibi inpia Cem ciborum partes et pauperibus munuscula largiren-

certe animi laetitia celebrati sunt. At vero quum Vilae

gravitas levitati, animi pietas voluptati cederet, Iudaei in

273쪽

- 253 diversis Asiae partibus ex laetitia in gaudium, ex hoc in

intemperantiam ebrietatemque Praecipites abierunt. Hinc apud posteriores flagitiosa illa lex, qua non modo licentiam sed consilium dederunt, ut nisi ebrii in sesta illa nocte a vino non abstinerent. Hinc etiam incontinentia. iracundia, rixae atque homicidia i). Eamdem autem ludi Sacaei immoderationis prae se speciem tulerunt. Straho enim eos describit hoc modo: Cyrus autem dioinitus hanc fortunam victoriam dicit de Sacis reportatam in datam esse ratus diem illum patriae deae consecrapit dato ei nomine Sacaeis. Vbi autem eius deae fanum est, ibi etiam die noctuque Scythice ς stiri Sacaeorum Bacchanalia agunt, Polant, ludos i cosque et inter se faciunι et cum eis quae epulis in-

notavit. Quodsi illud exceperis quod inter se Cyrus et Mardochaeus, deus verus et Anailis commutati sunt, reliqua historicae veritati mirum ad modum convenire non negabis. Qui enim de Sacis victor exstitit, is et accepit a deo victoriam, et accepisse se Consessus est eo, quod diem illum solemnem deo consecravit. Quare autem Mardochaei meritum institutumque Cyro daretur, duae praeterea hoc loco causae asserri Possunt: una, quod eiusmodi victoriam, velut a Strabone descripta est, do Massagetis Cyrus tulisse traditur δ). 0uum aulem Sacae et Massagetae Pariter appellarentur Scythae . facillime commulatio illa iacta est. Altera haec est, quod Sacaei

274쪽

- 255 in vasto Persarum imperio ubique inde a primis temporibus constituti praeter Cyrum haud sere alium auctorem habere visi sunt. Ludos autem ipsos Medi Armeniique ita instituerunt ut viri mulieresque, assumptis Vestimentis Scythicis, epulas pararent, Scγthice se gererent, hiberent. Bacchanalia agerent. Quae quidem eadem posteriores Iudaei sacere soliti sunt. Sed quum vestibus illi moribusque Scythas

imitarentur, Amanis Sacarum regis persona omnino deesse non Poluit. Hanc se vum quemdam Suscepisse ex

Berosi Dionisque verbis apparet. Superior enim haec fere dicit: Ludos Sacaeos in

Bablonia die XVI. mensis Lot per dies quinque fieri.

Solere autem in eis servos imperare fieris. Praeesse enim familiae unum ex eis indutum peste quae similis esset regali. quem etiam vocarent Zomnem i). Haec ex fragmento Berost. Quoniam ut in Graecia Thracessio in Babylonia Sacae servi erant, heri partim ipsi Sacarum Vestimenta Sumpserunt, Partim servos dominari et . ut eorum natura tulit, Scythice se gerere Passi sunt. ZOganem autem illum Amanis suscepisse partes dico. Quare eam veniam peto, ut paulo accuratius de illo liceat disserere.

Ζωγῶ, Zogan. itidem esse quod Iaz et significare

dum Plane esse puto. Neque tamen ZOganem praesectum omnino dixerim, sed talem, quales Danielis aetate apud Medos erant. ZOgan enim tum eam vim habuit. ut pra sectorum apud Medos quasi proprium nomen esset δ). Eum igitur haec vox significavit, qui Medis regnantibus

ιὶ Athen. l. e. 2ὶ G. I. Voss. de Idolol. 2, 22. p. i54. S. 3 Dan. 3, 2. 27. 6, 3.

275쪽

- 256 in eo ipso munere magistratuque esset, quo functus est Aman. Sed Vossianam illam explicationem pluribus rationibus oppugnare studuit Moversius ij. Primum enim Graecos dicit littera Z non D, sed I reddere esse solitos. Quid vero si ipsi Hebraei litteras I et D inter se commutare solent ob eamque causam et Jaz et VI Scribere potuerunt.

nonne multo magis Graeci Zωγαν recte scripserunt p Deinde pero praefecti nomen ad signi candum huius festi

regem aptum non esse. At Vero Berosus eum Praeesse,

ἀψνγεῖσθαι, dicit, regnare non item. Id ipsum autem praeesse praesecti, Zoganis est. Denique perba illa B rosi: ἀφηγεῖμαί τε τῆς οικιας ἔνα αυτων ἐνδώ-οταστολην ὁμοιαν τ3i βα λικη ον καὶ καλεk-M Zωγανην

satis declarare. nomen a regis Peste su Ium esse. At

Berosus non de regis veste sed de veste huius simili loquitur. Neque enim regalibus Vestimentis ZOganem omnari solitum ait, sed eis. quae illis essent similia. His autem ipsis se induere suamque indicare dignitatem solebant praesecti, qui secundum a rege locum obtin hani. Νon modo igitur nomen sed etiam Ornatus praesectum Zoganem suisse ostendit. Sed consideremus Berosi verba. Illud quem et vel quem eam ob causam Zomnem pocant certissimo indicio est. ZOganis vim prioribus verbis esse expressam. Declarata autem ea eis verbis ipsis est . quae in principio comprehensionis et in exitu scriptor collocavit, quibusque Summum momentum tri-huii , verbis dico ἀφηγεῖσθαι et oi οιαν τῆ βατιλιακ . Praeesse enim et vestem gerere regali similem, non regis, sed Zoganis, praesecti est. Si autem a Veste quadam P , ut Moversius Suspicatus eSt, ductum nomen esset. Berosus, si quidem Graecarum litterarum non ignarus

erat, vocem tra λην non in media Verborum compre-

iὶ Movers. Phoen. I. p. 486-490.

276쪽

- 257 hensione dehuisset abdere, sed aut in initio aut in fine eius exponere. Sed longiores sumus iis re non dubia. Zoganem enim non modo praesecli sed Amanis Med rum praefecti personam gessisse. continuo ex Dionis Chrysostomi verbis elucebit. Ille enim ita: Nonne tibi penemunt in mentem carum ludi, quos faciunt Persae. Adducunt de cvlia vis quemdam de eis, qui capitis damnasi sunt i hunc in solis ponunι regis Paremque ei tribuunι Ornarum. eisque diebus luxuriose atque in omni cum regiis ste licibus laseisia pipendi facultatem dant, neque eum quisquam prohibra quin omnino quodcumque velit; faciat. Αι eum postea exuerunt, flagellaverunt. SusPenderum ι . Quae Berosus verecundius et minus Vere significavit , ne Babylonii, quorum res laudibus efferre voluit, Graecis harbari esse viderentur: ea Dio probe libere atque aperte declaravit. Puare huius apud me

Plus quam illius valet auctoritas. Quid vero p Zogant illi

cuius . sit in Sacaeorum Iudis persona imposita, nonne ex Dionis verbis luce clarius est Etenim res fictae, quae Babyloniis adspicientibus agebantur, num significatio tantummodo laetarum rerum erant 2 an quasi horribilis quaedam repetitio et renovatio2 Postea enim quum Sacae in Babyloniorum domibus servirent, quis inVeniri. P terat qui ad Amanis. Sacarum regis personam suspiciendam servo esset aptior P Quum autem ille in Media non modo ad praesecturam sed ad proximum secundum regem locum ascendisset: nonne eodem modo homo iste ex servilio vel ex captivorum saece primum Z an creatus dcin ipsum regnum assequebatur 2 Amanis autem solium

277쪽

Quare quis est quin Videat. eum Primum quidem Pra secturam poste. regis dignitatem obtinuissep Si autem Zogan ille in Sacaeis eius partes suscepit, nonno regalem amplitudinem concedi illi oportuit ' Duid vero quod eius libidini vina. cibi, omnis deniquo regis luxus iradebatur, nonne id gravissimis de causis fieri solebat pNam Babyloniis quum vitam Amanis vicissitudinesque non adumbratione quadam significala sed re ipsa expressa esse Vellent, nonne cum regio Ornatu nec se erat

et iura regis concederent et privilegia omnia 2 Et secto Aman, qui lascivia libidineque accensus vim iniuriasque omnibus in serret, num a laedenda maiestate regia se abstinuisse putabitur ' Hoc enim crimino si erat insons, qui fieri potuit, ut in graviorem etiam apud regem suspicionem incideret, ut laedere vel ipsius reginae sanctitatem voluisse crederetur p Quid igitur huius petulantiam aut verius potuit aut turpius declarare.

quam illud quod dicit Dio p Sod Aman et Z an quum

Omnia consecuti essent. quum abundarent divitiis, quum voluptatibias fruerentur omnibus. quum et dignitate regia et auctoritate delectarentur; quam repente, quam, im proviso uterque ad crucem delati ac Suspensi sunt, ut ex altissimo felicitatis gradu non cecidisse sed Summum ad supplicium transiisse viderentur His ita expositis, omnino sore non credo, ut quis Zoganem partes egisse Amanis, aut congruerB ROrtium dies cum ludis Sacaeorum negare conetur ' Sed postquam summam inter eos similitudinem omniumque Pamlium convenientiam ostendimus, iam leviora quaedam notanda Putam .digan igitur crucis supplicio assici in Babylonia Persiaque solebat. In aliis autem provinciis, in Asia et Ar-

278쪽

259 menia statutum erat, ut postremo die laetis clamoribus sublatis, servus ille combureretur . Quam quidem rem Moversius ad Babyloniorum Sacaeos felici coniectura

consuetudinem a harbaris receperunt. Νamque in sacraescripturae Synopsi, quae et in Basilii et in Ioannis Chrysostomi operibus exstat. s. v. Esther notatum est, Iudaeos in sesto die sortium solitos hominem concremare δὶ . In codice autem Iustiniano quaedam invenitur lex, qua illi id sacere vetantur ελ. Iam vero in eis ludis. qui magno quadraginta dierum ieiunio praecedere 3 lent . postremo die statuam comburi, noversius animadvertit idque ex vetere quodam more ac superstitione fieri putavit. Quare in eam equidem sententiam addueor, ut ludos illos ex sortium Sacaeorumque sestis et Ortos et reliquos esse existimem. Sortium enim dies, quum. Pascha mense uno anteiret non potuit in quadraginta dierum ieiunium non incidere. Quare sancti Christianae doctrinae magistri quum semper duo illa vitia aeque vitarent, ut populi disciplinam neve remitterent indulgentia nimia, neve immoderata importunaque severitate contenderent . in hac re mediocritalem illam tenuerant, quae est inter nimium et parum, moderationisque Virtutem assecuti sunt. Quamobrem Christianam legem ita videntur observasse, ut Sacaeos apud gentes, dies sortium apud Iudaeos ex ieiuniorum temporibus removerent. Iudaeorum autem Opinioni, qui recte quidem dies illos divinitus institutos sed minus probe eos retinendos

279쪽

260 putarunt. sic Satisfecerunt. ut id olempus quod est i iuniis proximum, sestis illis constituerent. Ludi igitur . . de quibus dicimus. quantum fieri potuit. iddem anni tempus, quod Sacaei et dies Mardochaici. Obtinuerunt.

Praeterea etiam nostra aetate . qui ludos illos iaciunt. vestimenta mulare, conVivia Parare, gaudio totos sese dare solent. Ad hoc Itali Germanique pro homine hominis statuam cremare consueverant. Sed de hac re satis dictum DSt. Iam ad eum qui nobis erat propositus sinem pervenimus. Itaque res postulare videtur. ut ad totam disputationem, ad eius iam rationemque animum revertamus. Primum igitur circumscripsimus Assueri aetatem in universum et ita quidem, ut eum Medorum regem. non Persarum fuisse probaremus. Accuratius deinde et arctius aetatem eius Sic definivimus, ut pluribus rati nibus allatis, Cyaxarem eum dicere possemus. Mard chaeus tum in Eorum numero inVentus est, qui a Cyro

rege dimissi in patriam senes redierunt: quod indicium fuit, hunc aetate fuisse CFaxari aequalem. Post de Idumaeis Scythisque perdifficilis illa nobis Proposita qua

stio est. Ad quam eum nobis aditum Paravimus, ut hostes Iudaeorum gentem suisse diceremus origine ornatu armis aliisque rebus insignem. Quo iacto. Statim de Gagaeorum gente disserendum erat. Atque ea

quidem perantiqua ΝiSa est. Orta ex Gog et Agag, ah ipso Mome progenita. Hinc disputatio illa de robus Idumaicis, qua in primis ex POSitum est, quae ratio indoab origine Idumaeos inter et Iudaeos intercesserit. Pr ximum suit, ut afferrentur argumenta, ex quibus Idumaei et Amalecitae iuro pro Sacis Scythisque haberi possent. Probata hac re et ex omni Parte confirmata, qui loci erant reliqui bre iter explicari potuerunt. Illud enim continuo apparuit, in Estherae libro memoriam illius

280쪽

- 26 ira is esse . quam Graeci illatam Scythis Cyaxare regetestantur. Τempora onim. loca, homines, mortuorum numerus reliqua omnia, mirum erat, quam apte inter se congruerent. Apud Herodotum porro Amadathae. apud Strabonem huius et Amanis nomina exstare cognovimus. Atque alterum quidem Cyaxare rege in Mediam magnum Sutharum exercitum duxisse, utriusque autem nomen esse cum Sacarum exitio Sacaeisque coniunctum. Denique Zaram Amanis uxorem Cyaxaris aetate apud Sacas prudentiae sortitudinisque gloria floruisse , Ctesiae aliorumque testimoniis essectum est. Postremo festos Sacaeorum sortiumque dies a Mardochaeo Medorumque ducibus esse Ob Sacarum caedem institutos, atque eodem anni lempore eos paribusque ludorum generibus Celebratos demonstravimus. Omnes igitur disputationis

Partes summopere inter se aptae et coniunctae Sunt, ut

alia aliam tueatur ac defendat neve una. nisi sublatis omnibus, lolli aut oppugnari possit. Ad summam autem, ne asseram Singula, intellectum puto: scriptum esse librum Estherae non de pie narratis, ut quidam rati, nec

de sabula rebusque fictis, ut nonnulli discipuli Lulliori

Pinati sunt, scd. quemadmodum patres Sancti Omnes Constanter crediderunt, de vera re et facta; hanc aulem admirabilem illam mictoriam esse, quam CFaxare

regnante Iudaei de hominibus Scythicis adepti sunt. Quae de Esthera scripta sunt quum a prosana tum a sacra historia Paene seiuncta erant. Sed quum qui ab illa victi superatique sunt, S thas suisse constet: ea

quidem suum iam in rerum memoria locum obtinebunt. Quoniam autem eosdem illos Amalecitas fuisse Idumaeosque Patet: consentaneum est . ut liher Estherae eam etiam in historia sacra auctoritatem assequatur. quam

huic post Moysis opera Iudaei tribuerunt maximam. Νam innumerabilia bella. quae cum Iudaeis Idumaei gess

SEARCH

MENU NAVIGATION