De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

- 262 runt, quem tandem exitum habuerint, hoc solo lihro exploratum est. Sed clarissimus ille eventus, qui alteris interitum. victoriam alteris attulit, multis vocibus Pr phetarum est antenuntiatus ac praedictus. Quae quidem vaticinia libro altero proferre constituimus. ut res Estheriana quam sit non modo cum historia sed etiam cum ceteris libris sacris coniuncta, aPPareat.

De plurium doorum cultu in universum.

Dissicilis sane et perobscura quaestio est de salsorum

deorum superstitionumque Originibus. Sunt enim potissimum haec duo, quae, quo sunt a scientia vulgi r motiora, eo curiosius a plerisque cupidiusque perquiri solent; unum. quomodo ratione homines Praediti a veritate hoc usque Potuerint aberrare, ut, Vero deo relicio ac contempto, auderent salsos deos fingere atque inanes: alterum, ubi sint sontes quaerendi, unde varii commenticii cultus orti lanesia celeritate ad omnes sere

gentes manaverint. Sed ad investigandum id. quod propositum prius est ac commune videtur philosophorum ei theologorum. Paullo altius repetendum Puto. IIumani igitur generis parens quum fidem haberet mendaciorum inventori ac principi, a deo verissimo it sucit , ut deo ipse similis evaderet atque aequalis. Atque huius posteri, patris exemplum secuti, iddem prorsus secerunt, quum primo deum nihil curarent, surtiin deinde o vita eum animique conscientia evellerent, deni-

282쪽

- 263 que deos alios invenire atque inducere conarentur. Duod tantum Adami posterorumque crimen quum omnino unum sit genereque iddem, ex Principio uno eodemque natum esse oportet. Principium autem illud quidem in eo cernitur. quod maximorum homines illi henoficiorum

immemores doum auctorem Creatoremque fiuum negligerent nefastumque ingrati animi peccatum subirent. Cum cognopissent deum. non sicut deum glori aperunt aut gratias egerunt. Principium igitur utriusque peccati par et unum est; reliqua autem videntur esse diversa. Duum homo prin-Ceps. unus omnium rerum dominus, a deo optimo maximo desecit, ab eo ipso defecerunt et animantia omnia ot inanima ij. Omnium autem rerum externarum, quamnmuram vocari placet, tanta Secuta est tamque communis seditio, ut vel in hominem ipsum Odia dimidiaque irreperent, ne corpus animum. sensus mentem. libidines voluntatem oppugnare inciperent. Νam quamdiu deo regi suo paruit homo, tamdiu homini corpus paruit atque universa natura externa. At vero homo quum abieeit Obedientiam erga deum, tum rebellavit contra li minem caro et ea Omnia, quae a deo eius erant potestati

subiecta. Adami igitur hostis capitalis suit diabolus, posterorum autem libido vel caro vel natura. Videtur igitur in hac re inesse, quod disserat inter Adami et po- Sterorum Peccatum. Sed accuratius si inquirere de hac re velimus, intelligemus eumdem suisse Adami ac posteritatis hostem. Sicuti enim is, qui regem SuPerat, regni potestatem Omnem consequitur: sic diabolus, quum

hominis, naturae regis, Victor eXSisteret, moritS, quoada deo concessum est, totiusque naturae Potestatem o

tinuit. Hic igitur hominem primum in peccatum illexit

283쪽

- 264 ipse per se. Posteros vero libidine voluptatisque illece-hris. Νam quicumque Voluptatem Sequuntur, ei deum esse confiteri verbis quidem possunt, re ipsa non m sunt. Primum enim homines incontinentes quantum quidem in eis est, nihil omnino reliquum faciunt, quod ipsos inter et pecudes intersit. Sublata autem hac disserentia, quae inter homines et helluas . inter animos et naturam intercedit, altera illa tollatur necesse est, quae

est inter deum et mundum, Creatorem remue Creatas.

Deinde vero eiusmodi homines illud sibi asciscunt, ut liberorum sese siculi genitores sic etiam creatores esse putent, nec dubitant negare deum esse, qui immoriales hominibus animos ingeneret. Nam qui creatorem animorum deum credit esse, aut matrimonium debebit inire, aut caelebs castusque aetatem Peragere; qui h

rum neutrum faciet, impuritate sua illud quod diximus infitiabitur. Quoniam igitur libidinosus quisque negat

esse quod disserat inter deum et mundum, creatoremque suum re vera factisque tollit: vel totam naturam vel eius partem aliquam creatricem suam deamque censeat

Sed intima animi eonscientia eum, qui semel vel ii rum peccaverit, incontinentiae reum laciet convincetque creatorem deum esse ac iudicem. Duo quidem iudicio reus continuo tamquam Hercules ad bivium adducatur atque alterutrum eligat necesse est aut virtutem et deum aut voluptatem ac naturam. Si igitur summisso poenitentis animo peccatorem se ac divinae legis contemPl rem confiteri voluerit: confitebitur etiam deum esse et creatorem suum et legislatorem. At vero superbia impietateque elatus si contra conscientiam repugnaverit V luptatemque statuerit, ut incepit, persequi: quum factis iamdiu deum esse negaverit, iddem nunc verbis animique sententia faciat necesse est. Primum igitur . ut ali-

284쪽

- 265 quam animi tranquillitatem assequatur, nihil aliud agere poterit, quam ut immortalem animum hominum esso eosque ipsos a belluis disserre neget. Etenim animus si immortalis est, si aeternus, si perpetuus: ut bonis Praemia, sic improbis poenae suturae sint necesse est. Deinde ero intemperans ille, modo sibi constare velit, deum omnia fecisse regere gubernare infitiandum arbitrahitur. Nam deus si mundum . si hominem creavit. necessario idem est ipse . qui homini conscientiam illam tribuit, qua quid honestum sit quid turpe agnoscitur, qua boni laudibus afficiuntur vituperanturque improbi. Qui autem vivos iudicat hac ipsa conscientiat iudex is sine controversia mortuorum suturus est quum bonorum tum Vero maxime improborum. His ac similibus anxietaliabus impurus ille, de quo dicimus . nisi omnino deum

eme neget, Vacare numquam poterit. Sed manuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor

eorum.

Homines autem quum animi conscientiam tandem compressissent, libidinibus tradere sese impune posse existimarunt. Qui autem maxime pecudibus se et effecerunt similes et crediderunt, ei facillime primo naturae Potentia in servitutem redacti. deinde eius magnitudine maiestateque ita Oppressi sunt, ut vel illi ipsi vel mem-hris eius, soli lunae coelo terrae, divinam vim tribu rent. Quod quum semel secissent, statim etiam eo Pr cesserunt . ut deorum simulacra facerent, quo commodius quos Venerarentur in coelo, colere in terra atquct ad rare possent. Et multaverunι gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et po- lucrum et quadrupedum et sementium. Quum autem illi quidem homines sentirent impudicitia sese esse ad numina fingenda coactos: tanta erant astutia ac malitia, ut genus omne intemperantiae incon-

285쪽

- 266 linentiae turpitudinisque consecrarent. deosque harum

ipsarum rerum auctores magistros tutoresque constitu

rent. Neque enim ulla re alia dei, nisi impuritate humana, unde nati erant, sustentari poterant. Νam quot res creatae. tot divini creatoris testes. quibus iidem no-gare nisi impurus nemo Potest. Propιer quod tradidit illos deus in desideria cordis eorum in immundisiamur contumeliis assciant corpora sua in semetipsis. Quum autem Praecipuam causam, cur deorum multitudinem homines in vitam induxerint, incontinentiam impuritatemque esse Putemus: haec sententia iam est Psychologicis quas dicunt rationibus comprobata. Sunt autem argumenta alia, quae vel ex historia vel ex quotidiana experientia possunt sumi. Νam. illud ex rerum memoria perspici Potest: castissimam quamque gentem maxime a deorum cultu et diutissime abhorruisse : at contra quo quaeque natio ad res Venereas magis esset prona, eo facilius eam ad inanes deos esse delapsam. Deinde vero probe recteque concludi potest, impium illum errorem, qua re augeretur atque in hominum mentibus confirmaretur, ex eadem eum Omnino ESSE Ortum. Impudicitia autem deorum cultum et alitum esse et auctum, quis negare Potest ' Quid enim, qui ex Graecis

unum esse deum Vel Suspicarentur Vel cognoscerent, nonne homines temperantissimi eidem atque integerrimi suisse traduntur 2 Inter incontinentiam autem et deorum cultum quanta necessitudo et quam arcta interfuisse putanda est. quum apud Hebraeos adulterare et colere deos unum Prorsus Sonaret 2 Effusa autem ista libido,

quam Asiatici consecraverant, quam longe ab humana natura abhorruit . quum ea Graecis ipsis detestabilis esse videretur 2 Hinc enim Herodoteum illud: Ilii fere omnes homines praeter Aegyptios eι Graecos miscent in fanis et a mulieribus surgentes illoti ingrediuntur in

286쪽

dibus i).

Iam vero certum huius rei argumentum etiam ex eis

peti Potest, qui nostra memoria creatorem mundi iudicemque hominum deum esse noluerunt. Νam quid inter eos et antiquos intersit, equidem non intelligo, nisi quod illi nocturno tempore naturalem, hi contra meridiano illam naturalem lucem ac divinam sese Percipere negarunt. Nam quod alteri singulis partibus. soli lunae stellis, alteri autem naturae toti cultus honores interdum etiam preces adhibuerunt. haec certe differentia nulla est. Qui igitur de doctrina Christiana eiusque veritate

dubitant, ei sere omnes, modo vera dicere Velint, non Purissimos nee animo nec corpore Sese esse confitebuntur. Qui autem tantum processerunt, ut aut deum mundum fecisse aut Iesum Christum deum et hominem generi que nostri reconciliatorem esse negarent, ei omnes, nisi

sorte pravis philosophicis doctrinis sunt imbuti. semper et prosessi sunt et profitebuntur, vitae sese turpitudine esse commotos ad improbam opinionem illam arripiendam. Eiusmodi homines philosophicis argumentis redam gui confutari explodi possunt; adduci autem, ut reiecto

errore, Christum dei filium esse credant, non Pomunt. nisi peccata sua agnoscere ac repudiare velint. Peccatorum autem consessione iacta, Statim eis Perauasum est, deum esse eumque et creasse homines et per filium suum divina vero misericordia secum reconciliasse. Communem igitur veteris novaeque impietatis causam incontinentiam audeo dicere et eam superbiam, quae vilio illo nata prohibere solet, quominus incontinentem factorum Suorum poeniteat.

287쪽

- 268 Quod autem in hac me sententia admodum confirmat, id est, quod eam in utramque Partem valere video. Νam ut veritati fideique nihil voluptate magis adversarium: sic vicissim continentia nihil ei coniunctius. Nam sancti illi homines, quorum immortalis apud bonos est memoria, qui tanta erant fidei firmitate, ut natu a

reges instituli miracula laciendi potestatem divinitus acciperent, quibus institutis, quibus moribus virtutibusque fidei illam praestantiam persectionemque conseculi sunt pQuibus aliis. quam singulari quadam laborum orationumque vicissitudine . quam admirabili illa in ieiuniis vigiliis doloribus perferendis corporis duritia, atque incredibili quadam ab iucunctis rebus abstinentia ' Et profecto qui naturae partem, corpus dico eiusque libidines penitus superaVerint, eis in universam naturam concedi testatem consentaneum eSt.

Iam ut Propositum est, alterum illud inquiramus. quae gens inanem deorum suPerstitionem Prima invenisse aliisque populis tradidisse videatur. Νostra quidem memoria Herodotum plerique secuti. Graecorum aliorumque in his rebus magistros fabularumque auctores

putant Aegyptios. Videtur quidem horum sententia quihusdam rebus, et eis ad probandum haud sane infirmis , posse defendi. Aegyptii enim, quibus nulla sero

gens est antiquior, deorum sequebantur cultus cerem

nias ac religiones, quae certissima haberent antiquitatis signa. Praeterea religionis legibus erant adstricti, ut quidquid externum esset, sinibus suis expellerent. Quare superstitionem suam ab aliis accepisse nisi vetustissimis temporibus non possunt. Accedit eo, quod Asiae Graeciaeque dei magnam similitudinem cum Aegyptiis coniunctionem tuo habere videntur. Hac re potissimum Herodotus commotus, quod deos Aegyptios natu maiores cognoSceret, in Graeciam eos ipsos profectos esse dixit.

288쪽

- 269 Sed horum sententiam alii, quamquam non conarentur omnino refutare, tamen illustribus rationibus minuendam esse putarunt. Illud enim facile erat redarguere. Aegyptios eos fuisse ipsos, qui ad Graecorum Asiatic rumque religiones consormandas plurimum valuerint.

Νam hi quidem, tantum abfuit, ut de deis quae sentirent communicarent cum aliis; ut qua religione cerem nias propulsarent a se alienas, eadem suas ne ab aliis esserrentur custodirent. Quare exploratos horum deos ac sacra illis tantummodo fuisse constat, qui cum eis erant cognations coniuncti. Veluti Arabes, quorum Parens et matrem habuit et uxorem Aegyptiam, solem et lunam Aegyptiorum certe exemplo ac ratione coluerunt. Sed .

illam de Aegyptiis sententiam hi quidem eo potissimum

debilitare studuerunt, quod aliam opposuerunt. qua illa non esset probabilior. Nam Assyriam non Aegyptum deorum dixerunt esse patriam atque inde superstitionem esse in Asiam Graeciamque translatam. Institutum enim ab Assyriis plurium deorum cultum iam antiquissimis temporibus, negare nemo potest. Hi praeterea latissimo regno imperabant omnibus, qui usque ad mare Arabi- cum Asiamque minorem habitabant. Qui autem armis imperio potentiaque in primis pollebant, et ei iam ad superstitionem in omnem Asiam diffundendam vim habebant maximam. Ad hoc Syris Phoenicibus Graecis tanta cum Assyriis in his rebus consensio est, ut aliquam fuisse

inter eos coniunctionem necesse sit. Statuere. Denique

Ninus et Babylon tam lascivo iam antiquitus tamque ObseOeno deorum cultu famosae erant, ut urbs utraque pestis totius Asiae vere diceretur. Sed quamquam illarum sententiarum utraque Vel

probabilitatis aliquam vel veritatis prae se speciem ferro videatur: tamen veritas ipsa in medio inter eas posita eme cognoscitur. Neque enim Aegyptii neque Assyrii

289쪽

- 2 0 superstitionis inveniendae principes ducendi sunt, sed qui mediam inter eos regionem oblinebant Chananaei. Quam quidem sententiam hoc tempore Probare nisi tir

viter non possumus. Nam si singula veterum scriptorum testimonia, si ex eis argumenta PerSequi Vellemus: transgredi huius dispulaxionis fines necesso esset. Sed accidit interdum, ut testium nube veritas obscuretur. ipsa sua sine testibus auctoritate valeat. 0uoniam ex hominum incontinentia superstitionem

Omnem natam esse Constat: deorum auctores necesse est

eos fuisse ipsos, qui primi et maxime sunt in illius vitii turpitudinem delati. Atque ex libris sacris, quum . qui primi inventores suerint deorum, non liqueat, tamen exploratum est, ad Voluptates delicatas et molles quinam maxime propensi fuerint. Nam vetus ille Cham, quum Oh patris sanctitatem ex communi omnium interitu salvus esset nec semel huic vitam galutemque suam sed his deberet. duplici sese et impuritatis et ingrati animi sc Iere adstrinxit. Quamobrem et sibi statim et Chanaan filio divinam exsecrationem contraxit. Sed quid sit cur non omnes filii Cham, sed natu minimus tantum exsecrationis poenas dederint, causae videntur esse duae: una non nimis certa, quod ille fortasse natus post peccatum sit, altera de qua dubitari non potest, quod idem incontinentis patris exemplum sit secutus. Apud Chananaeos igitur, quia impudentiae principales inveniantur radices. idcirco primae etiam de deis salsis opiniones omnesque superstitionis Origines quaerendae Sunt. Atque hi quidem Chananaei Abrahami tempore, quum Chaldaei, quum mediae Asiae populi deum verum negligere inciperent, iamdiu inciderant in errores maximos. Nam adeo tum obscoenis Voluptatibus servierunt, ut illecebris illis, quae principio eis rebus insunt, non modo non allicerent homines puros, Sed turpitudine, quae P

290쪽

- 2 l stea sequi solet. Omnino deterrerent. Quare fieri potuit, ut patria Abrahamus relicta eorum fines ingrederetur nullo contagionis periculo. Praeterea qui Sodoma G morraque incolebant, iam eo tempore in tanta flagitia ingurgitaverant, ut poenis gravissimis iustissimisque afficerentur. Ceteri autem qui Chanaan incolebant. nondum tantopere erant salsis deis voluptatibusque dediti. ut simul cum illis plecti punirique possent. Sed ad eum

eos turpitudinis finem recta procedere vidit is, qui Omnia videt. ob eamque caussam non distulit, quin regimnem eorum Abrahamo eiusque posteris Promitteret. Quum autem finem imponere incontinentiae impietatique vellet, Israelitas ex Aegypto adscivit, qui suo ipsius iudicio supplicium de Chananaeis sumerent eorumque

terram occuParent.

Chananaeos autem prius quam Aegyptios ac turpius esse in plurium deorum obscoenitatem delapsos, ex Compluribus indiciis colligi potest. Nam Abrahamo ipsi eiusque posteris magna erat cum Aegyptiis, nulla prorsus cum Chananaeis communitas. Concessit enim ille quidem Sororem coniugemque suam Saram Pharaoni regi Aegyptiorum; assumpsit ipse Agar ancillam Aegyptiam. I sephus postea itidem Aegyptiam in matrimonium duxit sacerdotis filiam. Ac per Moysem sancitum est, ut Chananaei excluderentur in omnem posteritatem, Aegyptii

contra, trium generationum tempore confecto. Iudae

rum populo possent adscribi civitateque donari. His r bus legibusque certo diiudicari potest, utrum antiqui simis temporibus Aegyptii a vera religione sanctitateque Iongius an Chananaei aberraverint. Quum autem non omnes Chananaei deleti, sed Sid nit Hevaei multique Amorraei vel in media Iudaea vel in eius vicinitate relicti sint, non hoe mihi mirum videri solet, quod Iudaei voluptatis excitati illecebris tam

SEARCH

MENU NAVIGATION