De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

292 bant, columbae et eae quercu Palicinationes maxime piadebantur participes esse peritatis i). Denique mares exsecti vel Dodoni antiquitus vel Di nae mancipia se dederunt. Hoc Homeri testimonio confirmabimus, sed prius de hac in Asia consuetudine pauca dicenda sunt. Vsque ab antiquis temporibus Chananaei exsecare se atque Idumaei solebant, ut lunae virgini si- . miles sese efficerent castique castae servirent. Quare iam huiusmodi Moyses ferro legem debuit: Non intrabit eunuchus attritis oel amputatis Iesticulis et abscisso pere-

lorum Sacerdotumque muneribus iungi, vaticinia edere. sacra sacere et divinis rebus omnibus praeesse. Praeterea sacras saltationes instituebant incredibili cum celeritate. A saltandi autem verbo eos vocatos esse Gallos ostendit Moversius δ). Neque ah hae ceremonia homines solum, sed etiam Ioci urbesque nomina ceperunt. Ouum Vraniae cultus ab Ascaloniis esset in insulam Cyprum inductus, sanum, ubi saltationes fiebant. nomen accepit Golgi: unde deae signum postea ab Agapenore Ancaei filio Paphum translatum esse traditur ε). Nec Sane ah- surdum est. Ob eiusmodi causam sactum esse, ut a I sue locus ille, ubi Iudaei circumcisi sunt, appellaretur Galgal. Etenim ut sacrificia Iudaeorum vanis gentium inanibusque ceremoniis contraria quidem erant maxime, nec tamen omnino dissimilia aut disparia: sic circumcisionis magna quidem erat discrepantia cum excisione et tamen quaedam coniunctio ac similitudo. Quidquid enim proprium est coniunctumque humanae naturae, id omne

312쪽

- 293 non potest Iudaeis cum gentibus, Christianis cum horum utrisque non commune esse. Nam ex gentibus Abrahamus segregatus est ex eiusque posteris Iudaei, ut is, qui alteris quidem gloriae, alleris Vero exspectationi erat, utrosque et gentes et Iudaeos redimeret reconciliaret que quum ipsos inter se tum deo ac patri. Sed ut excisi salsis se fragilibusque deis manciparunt, sic circumcisi deo sese consecraverunt immortali, ut totius vitae sanctitate sancto sancti servirent. Hinc divina illa vox: Vos eritis mihi regale sacerdotium ac gens sancta i)l Quare quum Iudaei non salsi cuiusdam dei excisi, sed veri dei circumcisi essent: Iosue, ut excelsa haec circumcisionis vis ac significatio in illorum animis insculpta haereret, eum quem diximus locum Galgal vocari voluit. Quare quum sacram illam vim haberet Galgal. sane minime est mirandum, quod postea impii Iudaei facile sunt adducti. ut sacrum hunc locum veris esseminalis eunuchisque vio-

His rebus consideratis ac perpensis, non dubito D donaeorum quos Graeci dicunt Hypophetarum nomen ducere a Verbo celeritateque saltandi. Homerus enim

illos quidem Sellos dicit:

'Aiu,φι δε Σελλοὶ Σοι ναιουσ υποί ηται ανιπτοποδες χαριατευναι ')Pindarus autem nomine Paulum mulato eos vocat Hellos. Videtur enim 'Eλλος vel Σελλος ex eo genere esse Verborum, quae quasi a natura Pronuntiata, ab hominibus autem excepta, a pluribus gentibus in linguam assumpta sunt. Etenim Sonum eum imitatur haec vox, quem

313쪽

- 29 iquum quid celeriter circumagitur auribus Percipimus . Oh camque causam celeritatis rapiditatisque notionem habui. Itaque Hebraei verba, Ma, rari, Graeci 'λλω formaverunt, Romani salire saltare exsultare, Germanigellen schnellen. Cervum autem a celeritate primi quiadem Vocaverunt alteri ελλός, quarti Gamlle. Vt igitur eunuchi a Da in Asia Galli: sic ex saltandi verbo,,ου Iovis Dodonaei vel Martis sacerdotes a Graecis quidem Selli. a Romanis autem Salii appellati sunt ij. --men autem Σελλοι vel Salii neque Graeci aut Latini ab Hebraeis neque Hebraei a Graecis: sed utrique videntura natura magistra didicisse. Poeta autem quod Sellos illotis pedibus esse humique cubare dicit, corporis duritiam disciplinaeque eorum severitatem declarat. Νeque huius in deum observantiae desunt alia apud Asiaticos exempla. Hos autem Sellos non nomine . sed re vera suisse Gallos, idem docet Homerus:

Nam τομουρος ex τέμνω esse et Oυρα compositum significareque eunuchum, ab hominibus litterarum Graecarum perilis numquam debebat negari. enim quid valeat. et ex Hesγchio videri licet, et ex compositis νω- θουρος, ριυ ουρος, aliis. Iam Vero Chananaeorum more eunuchos Dodonaeos vates etiam hariolosque fuisse ex

hypophetarum appellatione satis apparet. Νeque illud est praetermittendum , ut a Gallis Gallum fluvium δ), sic a το λουροις ΤOmarum vel Τmarum appellatum videri, qui fuit mons oraculo vicinus ε). Sed in Epiro sub frigidiore coelo extingui Gallorum gentem paulo I St Ora-

314쪽

- 295 culum institutum necesse suit, quum et Graeci ab eorum exemplo abhorrerent. neque Scythae illuc devenirent. Qua quidem ex re facile causam intelligo, quid sit, quod feminae tres Herodoti tempore. non Galli Oraculo rebusque divinis praefuerint i). . Ex his igitur apertissimis signis iudicare debemus. ex Chanaan Dodonaeorum deorum cultum, non ex Aegypto esse inductum. Quod a Phoenicibusne factum sitan a Scythis . in medio relinquendum puto. Sed si quis a Scythis potius Dodonaeum oraculum conditum esse velit: is secum reputet, anno ante Christum natum ei citer septingentesimo sexagesimo Amalecitas Idumaeosque ex Syria in Scythiam esse deductos. Qui igitur oraculi auctores Scythas suisse putabit, ne Homeri quidem aetatem poterit ante illum annum constituere. Restat, ut quo nomine sol deus a Solliis appellatus sit, quaeramus. In nostris Herodoti editionibus nomen eius scriptum videmus: Oisc υρος. Celsus autem et Origenes

quod mea sententia aut omnino verius est aut Propius ad veritatem accedit. Compositum enim nomen illud est

ex ' γ vel Γογγ, DP vel ara, et 'o ρος; quorum

alter Aegyptiorum Osiris vel Dionysus vel sol, alter Chananaeorum Gad vel Dod vel spoliator erat. Apud Η rodotum igitur sacillima litterarum commutatione restituendum est: 'OHοσυρος. Atque hoc quidem nomen, quoniam nisi in Chanaan aut in Aegypto ad solem significandum non adhibebatur, ex eis ipsis regionibus Ortosesso Scythas ostendit. Colebatur autem in Scythia. etiam ' Aδωνις, cuius nomen compositum est ex 'Aep vel ΓαδEt eumdemquo solem spolia lorem declara l. Qui

315쪽

- 296 quum deus esset S tharum, quibus sues maximo odio erant: illas hestias etiam ipse vehementer odisse ac detestari tradebatur. Qua de re variae postea sunt sabulae excogitatae. Sed ut sues huic invisi sic equi cari ac consecrati erant. Iudaeorum reges equos ei dedicasse, Supra dictum est. Amalecitae Idumaeique eam religionem in Armeniam induxerunt, ut ei et alerentur equi et immolarentur i). Quam rem Armenii et tradiderunt Pe

Prima igitur et antiquissima huius dei templa apud Chananaeos Aegyptiosque Nysae Aetoli Heliopoli fuerunt. Postea eius cultum Scythae et Phoenices in Lib3am δὶ per Asiam Europamque distulerunt.

Luna Iove vel coelo et terra nata, soli omnino Parni aequalis aestimabatur, nisi quod ille mas, haec semina esset. Marem illum haud dedecet, stellas quasi in

fugam convertere, polentem se horribilemque Praestare, ac sortiter diurnis praeesse rebus ac temporibus. Contra huic seminae convenit dispersa astra et quasi dissipata blande ad se congregare, Strenue ea et cum omni magnanimitate regere atque omnino dominari noctu . Sed haec quum regina coeli et esset et diceretur. arma eadem ei, quae soli, tributa sunt, arcus et sagittae. Quibus rebus ornata eadem etiam nomina spoliatricis hellatricis homicidae inveniret necesse erat; praesertim quum homines ut sibi sacrificarentur flagitaret. Iam vero sive

316쪽

quod ex veterum opinione suis felices hellorum eventus praedamque concedebat. sive quod terrae hominibusque donabat lucem, quae illis beatitudo felicitasque ipsa esse

visa est: eis rebus quae fortunae subiectae videntur, Praesecta esse casusque laturos Prospicere credebatur.

Itaque quum divinationis, quae ab antiquis plurimi d

cebatur, tum ceterarum artium constituta magistra est.

Porro autem quod purissimum quoddam eius lumen illustrissimusque esset candor, idcirco putant plerique recentiores eam virginem esse dictam. Sed huius virginitatis alia longe ac diversa videtur esse causa. Est enim hoc quidem ex natura rerum PerSPicuum, lunam Par Omnino et aequale connubium adipisci nisi cum sole non

tuisse. Solis autem, quum esset Soror eisdem Parentibus nata, coniux eadem esse omnium gentium consensu

nullo pacto Potuit. Quare quum Soli, germano Suo . non POSSet nubere, consequens fuit, eam Prorsus non habuisse, cui rite pro genere suo, pro ordine divinitateque nuberet. Quae res quum ita se haberet. vellet nollet, invita coactaque necesse erat in aeterna Virginitate Permaneret. Sed sunt nocturnae quaedam res, quas quum quis perficere conatur, diem lucem hominumque oculos

fugere, lenebras ac noctem, natura duce, quaerere Solet. Quare quum noctis domina esset luna , consentaneum erat, nocturnarum rerum omnium gubernatricem eam

Putare atque patronam. Ita quidem quod considerata re ipsa absurdum est, tamen cogitatione comprehenditur, qua ratione lactum sit, ut partes suscipere Veneris virginale numen posset. Νam lunam et virginem nominatam a Chananaeis et pro Venere habitam, a Graecis vero 'ANορυν ουρανιαν recte esse dictam, quis est, qui negare queat ' Vbicumque autem Veneris Coelestis locum tenuit. nuda etiam fingi et sine vestimentis coepta est. At vero virgini virginales aves columbae consecratae

317쪽

- 298 sunt. Praeterea quum illa in ea. quam cognomen indi- eat , castitas esse crederetur, aeque fieri ac iuste visum est, ut aut mactarentur ei Virgines aut cervae capraeque earum loco substituerentur. Quoniam autem Propria erat seminarum dea, mares in eam opinionem adducti sunt, ut putarent' gratos se ei aut acceptos eSSe non POSSE, nisi vel seminas se vel virgines efficerent. Itaque eunuchi facti muliebribusque induti vestibus modo sacrificiis divinationibusque vacarunt, modo seminarum domicilia ingressi omnia cum eis communia habuerunt. Sed haec quidem in uniVersum. Iam vero cxplicanda deae lunae nomina sunt, quo quidem nihil potest esse facilius. Νam quum lunam Veteres quasi solem esse semineum arbitrarentur, huic nomina illius in semininum genus conversa imPosuerunt. Quoniam igitur solis nomina cognita hahemus, nihil aliud faciendum nobis est, quam ut addamus eis seminini generis exitus, qui sunt apud Semitas Π - et D - . Primum quidem dicamus de lunae appellatione apud eos, qui antiquitus eam deam habuerunt Patriam, et nostra aetate ex ea habent signa militaria. Quod quidem eo libentius dicimus, quod eodem tempore ex Herodoto tollere mendum quoddam possumus. Arabes igitur, qui

mortalis dei nomen, ad solem transtulerunt. lunam, s

dum nomen ipsum apud Herodotum l. 13 l. exstat: καλεοirim δε 'Aσσυρικι την 'Aφροδιυν οὐρανίην) Mυλιττα, 'Aραβιοι δε 'Aλιττα. Sed nomen verum loco altero, qui est 3. 8. . cliam in optima Bekkeriana editione vide-

318쪽

- 299 mus litterarum immutatione corruptum: oυνομαζουσι δε οἱ 'Aραβιοι) τον, Διονυσον 'Oροταλ, την δε Ουρανιην 'Aλιλατ. Restituondum est igitur etiam hoc loco Aλιττα. Herodotea illa quidem verba me adducunt . ut etiam Assyricum istud lunae nomen in disputationem revocem.

Assyrii qui solem non El, sed Bel, vocabant , lunam Bellit. Belis, Ballis dicere solehant. Quod quidem nomen alii, mutata littera I in C, pronuntiabant ni T, Mελιττ-α, Mυλιττ-α. Neque vero Assyriorum hoc Verbum proprium, sed commune est Chananaeorum ac Semitarum omnium. Nam Molitae , deae lunae, quam Latini Iunonem vocant, antiquum sanumerat et a Poenis conditum in ea urbe et insula, quae in mediterraneo mari posita ab hac nomen et Primum accepit et usque ad hoc tempus retinuit i). Iam ad ea Solis nomina accedamus, ει quibus Supra exposuimus. Primum igitur et Hebraeorum maxime proprium nomen erat V Uν Titan, i di, ire Ex hac ultima forma natum est duplex nomen lunae. Alterum est rid Nn h. e. Τιωνἀ vel Τιαναῆ. Vt autem Pro Τιωνυ r, Διωνυσσ-λdicebant, sic pro Τιωνα, Dodonaearum dea, Graeci quidem Διωνη, Latini autem omnino Diana. Ex hoc autem Verbo proposita littera N, Ortum est na NnN vel h. o. 'AΘηνα, eius deae nomen, quam a veteribus P lasgis accepisse Athenienses Videntur. - Alterum vero nomen est na Nn, Pan, man, Taniti, Tanaiti, vel mutata littera n in . , ut assolet, vi 'an , Tanais s. Ταναος.

Superius illud in Punicis monumentis scriptum videmus: Sterius et ex Graecis, qui de hac Syrorum dea dixei Cic. Verr. 5, 72, 18 ι. teque Iuno regina, cuius duo sana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, SanctiSSima et antiquissima. Cf. de h. re Movers. PhoeniZ. Colonu . . p. 349. Ss. idetur etiam nomen Mileti ad eamdem deam revocandum.

319쪽

- 300 runt. notum est et ex eo, quod Scythae a dea hoc nomen flumini indiderunt. Aliud solis nomen erat PN vel IN h. e. lumen masculinum J, a quo rectissime item duo lunae nomina ducuntur: unum Π N Vel Pn N, Ana, Anaia, h. e. lux . quam Graeci dixerunt 'Aννα vel An η vel 'Aναα vel Abεία. Alterum naN, Anaist . quae ab illis vocata est

Solis nomen tertium ovat NN vel 'N, quod iddem vim habet luminis. Ab hoc lunae vel Iunonis nomen ortum est ri N h. e. lux Ηρα , quae ab Homero in Gra corum deos est recepta. 0uod quidem lunae nomen, cur apud Semitas minus usitatum esse Videatur, Postea perspiciemus. Iam veniamus ad ea nomina, quae non lunae Pr priam, sed spoliatricis vim ac significationem habent. Primum quidem ex I n essectum est rim, Dido i) h. e. spoliatrix, interfectrix, quod lunae apud Poenos e gnomen fuisse constat. Deinde vero ex nomine IN χ matum est ri'N, 'Aepit, ' Ι 'I quorum alterum apud Babylonios, alterum apud Drios Iunonis nomen

ctum est mI οπια, vel ad Graecorum linguam consormatum οκα, quod Minervae nomen a Τhebanis datum est. Hae quidem Praecipuae huius cognominis formae sunt et maxime usurPatae. Proximum est, ut lunae contortum quoddam cognomen et difficillimum, unde ducendum sit et qua ratione explicandum, investigemus. Etenim Astarten vocatam esse lunam . multis testimoniis confirmari potest. Α v

l Vel Deido. De prioris vocalis commutatione cf. Gogon, qui dictus .est Gigon, alia. 2 V. Movera Phoen. P. 399.

320쪽

- 301 leribus enim ita definitur, ut praeter lunam nihil omnino esse possit Alii enim Venerem eam appellant Co testem, alii ἀστροραρχην nominantes astrorum Principatum obtinere declarant: alii de ea praedicant, quae excepta

luna, deorum nemo est, cui convenire possint. Lunam igitur apud Chananaeos suisse Astarten, inter omnes, qui harum rerum non sunt Omnino ignari, constat. Sed hoc lunae cognomen si scire volumus unde Originem traxerit, quid valeat, compositumne sit an Simplex: Omnium mutos reperiemus explicatorum libros. Νegat enim Omnino uouersius aut Hebraeorum aut Arabum aut Syrorum linguas ad hoc verbum enucleandum ullam Suin

peditare radicem i). Gesenius, quum interpretari ex S mitarum linguis illud se posse desperaret, ad Persas, ad

dea quum usque ab antiquissima memoria propria su rit peculiarisque Chananaeorum, absurdum est existimare, eam nomen habere non Semiticum. Scythae quidem eam appellabant ' Aστάρ-et, quod nomen exstat in ComOSaryae monumento δ). Atqui nomen idclem Missae Assueri coniugi dederunt ε . Hoc autem apud Hebraeos scriptum est In N, illud vero Astartae PUI, 'Aστάρ η. Quodsi harum inter se scripturarum contentionem lac rimus, Hebraeos primam litteram P posuisse intelligemus, ut Chananaeorum pronuntiationi satisfacerent. Illi enim saepius pro S litteram V et pronuntiarunt et scri-PSerunt, veluti JIn pro JNn. Prior igitur huius verbi

Pars n PH est, qui est status constructus verbi mPN, femina mulier pirgo. Posterior vero est N lumen. Valet

SEARCH

MENU NAVIGATION