De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

statuere quidem conatus est, Xerxisne ille an Darei fuerit filiuS. Simili autem ratione Ioannes Chrysostomus in tertia

ad populum Antiochenum homilia et Athanasius ij in sacrae scripturae Synopsi, si quidem is liber ab eo est

conscriptus, Estherae coniugem vel regem Persarum vel Artaxerxem nominantes, in communi et pervulgata septuaginta virorum Sententia Perstiterunt. Eusebius vero Caesariensis *ὶ relicta quidem opinione Iosephi, Graeci tamen interpretis sententiam ita amplexus est, ut Estherae maritum Artaxerxem esse vellet sed eum, qui, Su Perato Cyro fratre minore, Iudaeis sese et maximorum Praemiorum auctorem et in restituendo templo adiutorem praestitit. Iam vero Hieronymus δ), qui Eusebii Chronica tantis it , ut ea in Latinum Sermonem converteret. eiusdem etiam auctoritate lacito eo adductus est, ut de altero A taxerxe Darei filio cum eo consentiret. Λugustinus εὶ denique, accurata temporis definitione . neglecta, in universum Estheram non multo ante fuisse

dicit quam Esdram, qui Artaxerxis Darei filii erat

aequalis.

Postremo is, qui subtilem illum de promissionibus et praedictionibus dei librum h) scripsit , quamquam

Assuerum vulgari Artaxerxis nomine Vocavit, tamen

1 Io. Chrys. edt. B. de Montlaucon II. p. 38. Athanas. Syn. s. script. s. v. tam . edit. Mauri n. p. II. V. III. P. 168. S. 2 Euseb. Caes. Chron. Scalig. thes . tempp. p. 31. et 13l. 33. et 134. Chron. Arm. edit. Ang. Mai Med. 1818. II. p. 342.3ὶ II ieron. in Dec. 4, 4. Ss. edt. Vallars. V. p. 40. cf. in Dan. R. in Lach. i. contra Pelag. 10.4ὶ August. de civ. dei 18, 36.5 De promiss. et praedicit. dei liber ineerti auctoris 2, 38. in opp. Prosperi Aquitani Venet. 1744. I l. p. 107.

42쪽

- 2aoum non Porsarum sed Babyloniorum regem suisse iudicavit. II. Magnam scriptorum veterum dissensionem incre- .dibilis quae apud posteriores est sententiarum varietas superavit. Τanta enim inter hos opinionum discordia . tanta est coniecturarum discrepantia , Vix ut quemquam ex omni Persarum Medorumque regum numero reperias, quin sit pro Assuero habitus. Haud ita magnus enim est eorum numerus. qui aut cum Iosepho de Longi mano aut cum Eusebio de ArtaxerxE Mnemone consenserint. In his prioribus quidem erant Νicephorus, Suidas, Ioannes Zonaras, Caietanus.

rus δὶ Di-Venceus 3ὶ alii: illis autem in posterioribus Sul-

Sixtus Senensis, Melchior Canus , Dionysius Carthusianus h). alii. Reliqui omnes alius alium sibi regem vel delegerunt

vel sumpserunt vel etiam sortiti sunt, quem Assuerum Mardochaei Estheraeque aequalem singerent. Ac primum quidem . luStrato numero eorum qui praefuerunt Persis omnique eorum imperio Peragrato ad Medorum reges perventum est. Atque ex eis unum aliquem hunc esse Assuerum complures quidem VOIuerunt sed alium alius: veluti Αslγagem Georgius Syncei -

Bellarmin. de verbo dei i, T. 2 Petav. de doctr. tempp. 12, 28 et 13 ad a. Per. Iul. 425 l. 3ὶ Ceillier hist. gen. des avisure Sacr. et e Cl. et B p. 9. Art. 2.4) Di Venee la sacra bibbia edit. B. Catena. Dissertagioni vol. II l.

p. 482. M.

5ὶ Sulp. Sever. h. e. 2, 17. M. G Isid. Hispal. Chron. ad a. m. 4833. et de ortu et obitu patrum 62. 7 Beda presb. ven. de Sex aetati. mundi ad a. in. 2588. 8ὶ Dion. Carth. libri Esth. expos. c. i.

43쪽

lus ij et eum qui secuti sunt alii )ὶ, Dareum Medum Cedrenus, Assuerum nescio quem Cyaxaris filium eumdemque Astyagis fratrem Harduinus δὶ, Cyaxarem pri rem De-Vignoleus εὶ et Iahsonius h), Cyaxarem alterum Marshamius β). Deinde vero cum ne sacto quidem illo ad Medos progressu, pro fiet quidquam Posset, una ratio Visa est. ad id quod Persarum regni erat reliquum redire. Itaque ex ceteris Persarum regibus suum quisque sibi sumpsit,

et primum quidem Cambysem Genebrardus Τ), alii, Dareum deinde Hystaspis filium Nicolaus Lyranus. Cornelius a Lapide, Vsserus h), Lancellottius, Natalis Alexan-

Calvisius, Siliardius et praeter eos alii, Artaxerxem d nique Ochum Seraris atque Gordonusi ). Quidam etiam hanc rem Omnino in medio reliquerunt, ut ritius i δ), ut Du-Pinius iεὶ, Bossuetius i*ὶ. III. Quemadmodum qui in mari navigant, tempestate coorta vel iniquissimo loco ancoras iacere quam navis

44쪽

- 25 detrimentum facere malunt: sic qui nostra memoria Scri-PSerunt, cum Estherae historiam discordiarum fluctibus iactari viderent, unam aliquam sententiam arripere quam librum ipsum prodere secius putarent. Quare cum quidam existeret et is non pereruditus, qui novis haud ita firmis rationibus sententiam veterem desenderet, Pt risque ut temere ad eam accederent persuasit. Quod hoc facilius perfecit, quo vehementius institerunt ei, quiritheras historiam in fabulas proiici vellent. Erat autem ille quidem L. I. C. Iustius i) qui tutorem sese sententiae eorum praestitit, qui Xerxem Assuerum iudicaverant. Tot autem huius ea in re erant assectatores, quot bistoricae auctoritatis defensores: ex catholicis quidem Iahnius

scipulis Eichhornius Iesenius Haevernickius δὶ alii β). Sed rationes quibus tot tantisque viris de Xerxe illud est Persuasum, vel proserre iuvat vel diiudicare.

S. 5. De eorum sententia, qui Assuerum Xerxem Persarum regemetae voluerunt, quid sit iudicandum p

Primum ille quidem Iustius, singulorum Persarum regum contentione cum Assuero facta, rem eo Perducere

Εinteitung 2, i , 339. 4 Ex hoe numero excipiendus) unus est Herbstius, qui hunc librum historicum dixit et eumdem ad priorem quemdam regem retulit. Einteitung edt. Welte P. 254.

45쪽

conatur. ut ita statuat: aut Xerxem Assuerum fuisse aut ex Persarum regibus Omnino nullum.

Deinde vero ex illo discrimino, in quod totam rem adduxit . eripere eam sese his rationibus Posse putat.1. Eamdem fuisse in Assuero, quae in Xerxe, lia bidinum cupiditatem, eamdem utrobique luxuriam. eamdemque ferociam atque stultitiam. Utriusque igitur

ingenium si spectemus, rationem Uitae, mores, animi

denique perturbationes; nihil esse, cur negemus duobus nominibus illis et dioersis unum signisicari hominem

arque eumdem. At vero mihi quidem videntur esse multa, . cur conclusam hane rem Prae flere esse dicamus. Primum enim reges Asiae fere omnes intemperantes. luxuriosos, inhumanos suisse constat. Νam quae eis erat Omnium rerum ad Voluptates explendas ahundantia. quanta non temperata regis sed avenata lyranni licentia, in his aeque erat difficile neque opibus abuti neque polentia efferri. Quare si veterem vel Assyriorum vel

Persarum regum memoriam re tere volucris: eamdem in eis omnibus impuritatem, eamdem effusionem saevitiamque suisse intelliges, vix ut praeter Cyrum reperias. qui vituperationibus illis iuste possit liberari. Quotus enim quisque suil, qui, Asiae amplissimo imperio Occupato, vel a voluptatibus Duendis vel a perpetrandis atr

cibus criminibus sese abstineret 2 Νonne haec depravali nis Pestis tantum processit, ut et Iudaeorum reges deo consecratos et Macedonum imperatorem ad humanitatem Graecorum institutum pariter inficeret ' Quum igitur turpitudines illae quidem non sint unius propriae sed ad Asiae reges Omnes aequabiliter pertineant : nescio an vera argumenta ex illis et illustria sumere quis possit. Etenim nominibus duobus hominem subesse unum, Ut recte possit demonstrari, non ea quaerere debemuS, quae omnibus communia, sed quae Propria cuiusque

46쪽

27 sunt et peculiaria. Hoc praecepto neglecto, omnis huius rei vacillat demonstratio. Quid enim p Assuerum si incontinentem, si luxuriosum, si crudelem fuisse damus: Xerxem eum dicemus Darei filium, an Persarum regum aliquem, an Chaldaeorum, an Medorum p Νeque tamen illud ullo modo dari potest. Assuerus enim, etsi eius causa nondum neque penitus perspecta neque accurate explicata est. tamen sore puto, ut iusto iudicio ab illorum vitiorum crimine liberatus discedat. Primum enim tantum abest, ut totum sese voluptatibus dederit. ut, iusta habita et temporis et loci ratione, Vel temperantiae laude affici possit haud immerito. Νam quod

mulieres plures earumque et domum et custodes habuit: in eo certe a communi Asiaticorum regum consuetudine non deflexit. Iam vero quod virgines congregare insti

tuit , non fecit id quidem ipse, sed ab eis fieri passus

est, qui Verebantur, ne Astim reginam in matrimonium restitueret. Praeterea ex anno tertio ab Asti disiunctus ante Septimum non elegit, quam uxorem duceret. Aec

dit eo, quod Esthera ipsa.per triginta dies ad regem

Sese Vocalam negat. Deinde vero in luxuriae vituperationem Ob eam causam Assuerus adductus est, quod praetoribus militibusque sestorum seriarumque dies centum et octoginta concessisset. Quod quoniam cur ita lactum esset ad nos delatum non est: iustam reprehensionem explicandi ratio eorum non effugiet, qui inhon stam eius rei causam suisse suspicati sunt. Et prosecto qui non erat nescius claras victoria4 Omnes ab antiquis esse per dierum multorum otium celebratas , neque RΝabuchodonosore, Phraorto superato et occiso, laetitiae

epulisque tributos menses quatuor ij ignorabat: eum inis Iudith. 1, 5. cf. libellum, quem scripsimus de libro Iudithae

P. 36.

47쪽

- 28 eam sentcntiam incidere oportebat, ut, rebus anno primo et altem ab Assuero feliciter gestis, tertii anni partem dimidiam ducibus ad convivia. militibus ad quietem datam esse putaret. Crudelitatis denique Assuerus duabus potissimum de causis accusatus est, et quod Λmani Iudaeos et quod Iudaeis Amanem sociosque eius occidendos prodidisset. Quorum iniustum specie quidem utrumque. revera neutrum iudicari debet. Νam quod Iudaeos interficiendos permisit, hoc quidem alterum aut ab Amano socii deceptus, quod iniustos eos suisque imperatis non audientes existimavit. aut, id quod probabilius est. ab eo coactus, quod sese eos ab hostium saevilia conservare posse desperavit. Alteram vero Amanis illam sociorumque Occisionem si quis defendere ex iure quod dicunt lationis voluerit, non impediam; quamquam Amanis cognita cum Assuero vel ratione vel simultate sore puto, ut omnes hanc rem sese fallaci vidisse iudicio confiteantur. Sed de Assueri moribus haud alienum est audire Hieronymum, qui in Commentariis in Zachariam 1, 8. s. ita: Tertios et quartos parios Galbos Medos signiscari putant et Persas, quorum alii clementes fuerunt, ut Cyrus et Dareus silius Hystaspis

et Assuerus, quem Graeci Artaxerxem pocant sub quo Esther impletur historia, alii crudeles, ut Cambyses et celeri. Postquam Assuerum neque impurum suisse neque luxuriosum neque crudelem a nobis essectum est, si assumitur id quod Graecorum testimoniis constat, turpitudinibus illis quam maxime assectum suisse Xerxem: non Poterimus, quin Assuerum eumdem ac Xerxem suisse

negemus.

Iam vero ut de quarto illo quidem vilio paucis dicamus , stultitia i in idcirco in Assuerum cadere visa est,

ij Iustius hanc quidem rem verbis potius quam argumentis pro

48쪽

- 29 quod numquam in solio regali non fuerit, neque cuiquam aditum ad se patere voluerit, quodque dimiserit Astim uxorem temere. Illud quidem, ut Priorem mulierem repelleret, tum vino incensus secit, tum aliorum hortati nibus commotus. Quare ubi primum animi sui tranquilli- talem adeptus est, eum vehementer illius rei poenituit. Quod aulem in domum et tamquam in maiestatem quamdam regiam Sese recepit, morem in eo consuetudinemque Secutus est a maioribus acceptam. Ouae cum ita Sint, horum argumentorum neutrum est ad probandam

stultitiam idoneum. Xerxes igitur, si quidem homo erat Stultus, atque Assuerus, in quo stultitiae notam nullam calliditatis vero compluria et aperta indicia videmus, unus suisse et idem nullo modo poteSt.

2. Alterum argumentorum genus est, quae Iustius ex temporis ratione sumpsit. Assuerum enim anno tertio inpilasse ad convivium Omnes magisIratus ait Xerxem eodem ipso anno tertio Omnes et duces et nobiles con-pocasse, ut de bello Graecis inferendo deliberaret confialiumque caperet. Praeterea assuerum Susis cum Esthera matrimonium contraxisse, idque fecisse anno septimo h. e. eo ipso in quem incideret Xerxis ex Graecia r ditus. Certissima haec argumenta Iustio ceterisque Omni-hus visa esse miror. Eis enim ipsis mirum est quantopere confirmetur id quod ante demonstravimus Assuerum non fuisse Xerxem .

Nam ut de priore hoc argumento dicamus, Primum quidem Assuerus principes ad convivium. Xerxes ad concilium convocat; hic eo consilio ut gesto de bello una cum militibus gauderet, ille ut deliberaret de bello

gerendo.

bare videtur. Verba haec sunt quae adhibet: Der Thor Ahasverus, Der stoenioliche Thor des Buches Esther, Der mirataeitare.

49쪽

- 30 Deinde vero alter ad conventum utrosque et Medos et Persas, alter illos unos adhibet ij. ΝOta autem res est et testata, cum imperium in Asia reges Obtinerent Pe sarum, Medos tum publici consilii haudquaquam suisse participeS.Τum autem hic Per menses sex, posterior ille Perpaucos dies Principes ad se convenire iussit. Denique, id quod hac quidem in re maximi est m menti . Assuerus convivium tertio, Xerxes concilium iam

anno altero instituit. Nam qui Xerxem illud secisse anno tertio putarunt, his quidem Herodoti verbis in errorem inducti sunt. Cum autem constituerat Xerxes bellum inferre Graeciae. Ium altero anno post mortem Darei Primum t. e. Prius e editionem contra eos fecit qui

cos ulciscendi consilium cepit duobus Post annis, quam Dareus mortuus est. Prius aulem cum sit contra rebel- les Aegyptios Prosectus, ea prosectio in annum primum incidat necesse est. Herodotum haec ita plane intelligi voluisse, ex alio eius loco patet. Inde Aegypto caρια Xerxes quatuor Per annos integros parapis exercitum et quae exercitui erant necessaria, quinto autem anno exeunte ad bellum profectus est magna cum manu multitudinis δὶ . Quibus verbis quoniam perSpicuum est, Paratum esse bellum Per annos quatuor, eorum autem

50쪽

ultimum fuisse quintum: sequitur, ut incipiente anno altero hellum parari coeptum sit. Quae cum ita sint: eodem anno secundo incipiente principum concilium deliberandi causa convocatum esse intelligitur. Convivium

igitur ab Assuero et concilium institutum a Xerxe, cum et aliis rationibus et tempore inter se disserant, congruere et unum omnino esSe nullo modo Possunt. Praeterea Xerxes si per plenos annos quatuor exercitum coegit quaeque ah bellum erant usui comparavit, illud certe sacere non potuit, ut quod iam Opus Suse Perat, anno tertio convivii causa Per menses sex omnino intermitteret. His ita explicatis, maturum etiam de altero argumento iudicium esse potest. Sexto enim anno Xerxes exercitum hiemandi causa Sardibus retinuit et primovere in Graeciam transduxit. Incipiente autem anno S

ptimo susus supera tusque in Asiam rediit Sardibusque diu commoratus est i). Eodem igitur tempore Susis adesse et Assueri partes suscipere non Potuit. Examinatis igitur duobus illis ex tempore argumentis, contra atque eorum inventores vel cogitarunt vel Voluerunt, Xerxem et Assuerum homines duos fuisse et plane diversos ellicitur.3. Tertium argumentorum genus est; quod quamvis leve quoddam et parvi momenti esse videatur, lamen omnino praetermittendum non duxi. Primum igitur Iustius quoddam quasi argumentum Sumpsit ex eo, quod Xerxem et exhaustum magnificentia expeditionis in Graeciam incredibili illa scriberet , et ad exigenda ampliora tributa permotum; quod idem fecisse Assuerum ex libro Estherae disceremus.

SEARCH

MENU NAVIGATION