장음표시 사용
51쪽
- 32 Deinde pero in eorum numero, qui ad Thermopylas quum Pugnaretur, una cum Xerxe rege adfuissent, a
Ctesia quemdam haberi Hemam; qui idem esset atque Hegeus spado is . qui libri Estherae testimonio ab A
suem esset mulieribus praefectus. Denique eamdem fuisse in uxore Xerxis, quae in Esthera, et inhumanisalem et crudelitatem. Otiarum autem mores essent eidem, eas ne ipsas quidem possct inter se disserre. Quamobrem inter Amratrem illam et Estheram nominum esse non personarum disserentiam. Huic argumento accidit, ut a Iosepho Scaligero inventum primo reiiceretur a Iustio, post vero a Ialinio rursus admitteretur. Iam dicendum est de tribus his argumentis breviter. Primum igitur quod Xerxem Persarum regem Post eius in Asiam reditum regionibus omnibus insulisque vel nova vectigalia vel maiora imperasse dicunt: nullo omnino ad demonstrandum utuntur certo Proboque V terum scriptorum testimonio, sed incerta nituntur coniecturarum levitate. Et profecto coniecturas sequi si V Iumus, Xerxes Cum ex Graecia reversus neque exercitumno um neque classem Pararet; quid erat quo vel vetera vectigalia augere vel nova addere atque exigere
cogeretur 2 De Xerxe igitur illud isti quidem pro suo
locuti sunt arbitrio: credo, etiam de Assuero. Νam ad imperium augendum quae spectant, ad Vectigalia contodierunt. Νamque haec sunt verba Esth. 10, 1.: Rem
vero Assuerus Omnem terram et cunctas maris insulas
fecit tributarias. Quae certe nisi praesumptis obcaecatuSopinionibus non poterit vel de aerario exhausto vel de necessariis tributis intelligere. Clara enim eorum et Perspicua haec est sententia: Assuerus Omnes et Asiae regiones et maris insulas sub suam potestatem ditionemque redegit, redactisque indixit vectigalia. Quoniam igitur
52쪽
neuter neque Xerxes neque Assuerus nova auctaque tributa exegit, non intelligo. cur eam ob causam Xerxem Assuerum vel habeamus vel ili amus. At vero quod allerregnum a Patribus acceptum una plificare studuit, alter.
Cypro insula. Caria Lycia tuo umissa, illud diminuit. videtur id salis esse causae, cur Xerxem Assuerum fuisse
Sed quoniam libri Estherae de augendo imperio IO-
cum illum una ex parte explicare coepimus, non ali num eSse videtur, verba, cunctis maris insulis, quo
spectent, breviter demonstrare. Vt pleriquo interpretes de mari interno de eiusque insulis cogitarent, duabus potissimum ex causis videtur esse iactum; et quod mare illud internum, a quo proxime absumus. Cognitum nobis magis est et quasi sub primo adspectu Positum; et quod eius insulae ceteras sere Omnes vel numero Vel magnitudine vel incolarum potestate praestant. Primum autem Sciendum est, maris verbum Hebraeos indefinite adhibuisse et ita, ut alterutrum vel internum vel rubrum Persicum atque Arabicum in appellarent mare. duo autem illa inter se coni uncta dicerent maria. Verbum igitur illud, quoniam hoc loco singulariter elatumost, non de duobus illis sed de eorum altero est acci-Piendum. De mari autem Persico ut illud intelligendum
esse dicam, haec me movent. Quae insulae interno in mari sitae sunt. eae omnes numquam neque Medis neque Persis Paruerunt. Quae Si vera sunt, ut Sunt, ne ab Assuero quidem umquam vel superatae vel vectigales sactae esse possunt. At vero Persici maris insulas ab Assuero in ditionem redactas esse . non est cur negemuS. quoniam sub potestate Persarum eas suisse constat ij. Sed haec hactenus.
53쪽
- 33 AIterum argumentum quam infirmum te eque esset Iustius sensisse ipse quidem videtur οῦ neque tamen ceteris rationibus tantum considere se POSSe putavit, ut illud omnino omitteret. Cum errare solent ei, qui ex litterarum consensione et quasi concentu quodam diversarum linguarum verba vel eadem esse vel eadem ex radice nata concludunt: tum vero saepius in err res incidunt, qui nominibus propriis non admodum di Versis unam continuo eamdemque Personam subsuisse suspicantur. Hegias et Iegeus nomina inter se aliqua quidem ex Parte consentiunt; communes enim litteras habent tres. At vero tribus ex his litteris efficere non fiolum eadem esse haec nomina , quorum alterum legitur apud Graecos. alterum apud Hebraeos; sed ne homines quidem, quibus illa erant data, inter se disserre, audacis hominis est et res philologicas Omnino ignorantis. Accedit eo, quod quid spadoni nominis su rit. minime constat. Neque enim nisi Hehraicis nostris
in libris Hegeus vel potius Hege nomen illud quidem
uSquam est. Scriptum est enim a septuaginta interpretibus Gai, ab Origene Gogaeus. Hunc igitur spadonum principem, relicta mulierum domo. apud Thermopylas adsuisse, hunc. cui vel Ilogeo. vel Gai vel Gogaeo nomen erat, a Graecis nominatum esse Hegiam, quis est. qui credat Reliquum est, ut de argumento tertio paucis dicamus. Qui eamdem suisse Amestrem Xerxis atque Estheram Assueri coniugem finxerunt, ei quidem cogitasse non Videntur, quales mulieres et quam diversas unam in Personam redigerent. Esthera est enim Patre genita
βασιλευς. Rubrum a Graecis utrumque et Arabicum mare et Persicum vocatum eme, apparet ex Herodi. εἰ, 20.
54쪽
- 35 Ahihael, Otane Amestris. Alter matura morte decessit: expeditione contra Graecos facta, superstes Persis Praefuit alter i). Haec est matre nata Hebraea, illa Persica et ea quidem Darei regis sorore. Altera lum Assuem tum omnibus eius servis ignota erat et aliena, altera
ea exeunte anno septimo coniugium regium adepta est, posterior illa multo ante annum quartum. Esthera autem quamquam ab Amestre loto coelo distare vere dici Potest, non longius tamen ab ea quam a Xerxe abesse Assuerus Videtur. Iam ex magno argumentorum numero ne unum quidem reliquum esse video, quod de Xerxe sententiae illi non veritatis sed ne probabilitatis quidem speciem ullam tribuere possit. Ea nimirum argumenta sibi sumpsit Iustius. quibus tamquam proprio gladio iugulari Sine negotio Posset ipse. Quamobrem, etsi nihil dum secimus, quam ut quae illi pro sua opinione dixerunt,
accurate diligenterque examinaremus, tamen illud iam Omnes sentire iudicamus, Xerxem et Assuerum inter se mirum quantum abhorrere. Quae res cum ita se habeat. non attinet rationes eas asserre, quibus illud data opera possit demon8irari.
s. s. Estherae tempus qua sit ratione quaerendum p
Duemadmodum ei, qui avaritiae ardore incensi terminum de loco iusto demoverunt, ut popularis sert
55쪽
- 36 Opinio, etiam post mortem conscientia animi agitati, atque eo qui agrum ab agro dividerat lapide onusti .
iustum eius locum quaerere SP mPerque Por omnem illam regionem sine ulla quiete vagari dicuntur: sic. qui tempus Estherae investigare studuerunt. SusPepto eius libro, Omnem historiae campum Peragrantes, iustum atque idoneum eius locum invenire numquam Posse Videntur. Quo enim cumque loco quis, quaerendo seS-sus , historiam Estherae constituit atque firmavit, eo recens alter et integris viribus successit, qui, labefactata illa et suscepta. aptiorem quidem locum eadem tamen qua ille ratione eodemque eventu quaerere denuo inciperet. Νeque vero nos, quoniam Amuerum Xerxem suisse negavimus, quaerendi illum investigandique laborem effugere aut poterimus aut volemus. Νe tamen
nobis iddem illud accidat, ut prius defatigemur quam
ad finem pervenerimus. ratio nobis est antea et via aperta directaque describenda. Superiores enim omnes qui ad hanc rem Operam studiumque contulerunt, video rem ita instituisse. ut, singulis quasi lustralis Persarum Medorumque regibus, eorum unumquemque vel interrogarent quodam modo vel tentarent, possetne Estherae esse coniux. Hac Via quod volumus assequi vel numquam vel certe non sine magno sudore Poterimus. Mea autem Sententia. non est Primum Persarum aut Medorum historia pervestiganda; sed nihil est magis necessarium , quam vitam historiamque Estherae adire . . Iegere. Pertractare. Ab hac re prosecti fieri omnino non poteSt, quin eam viam ingrediamur, qua certe et sine ullo erroris periculo quo tendimus PerVeniamuS.
Itaque dicemus primum quo tempore Assuerus Medisne fuerit an Persis in Asia regnantibus, deinde quis Assuerus fuerit et Mardochaeus: tum hostes illi Iudaeorum quibus rebus potuerint a Medis, a Persis. ab illiis
56쪽
- 3 montibus dignosci quaeremus: disseremus post de nu-licine Gagaeorum . de Amane Gagaeo, Eiusque et patre Amadatha ot coniuge Zara : denique de hominum so-ptuaginta quinque milibus interseclis ecquid alii seri plores prodiderint videbimus: postremo de sortium sestodie et Iudaeorum et aliarum gentium disputabimus et de eis veteris testamenti locis, qui ad hanc rem videntur esse referendi.
Quo tempore Assuerus Medisne fuerit an Persis in Asia regnantibus pAssueri aetatem in spatium illud temporis incidere. quo aut Nodi in Asia imperium Ohtinuerunt aut PerSae. lam facile est ex ithro Estherae perspicere, ut tanta in sententiarum varietate ad tempus aliud nemo Prorsus aberraverit. Hoc igitur est unum disceptandum. Mo-disne illo fuerit an Persis in Asia imperantibus. Ad hanc rem illustrandam primum quidem libri Esi horae loci ei aliquid videntur posse, ex quibuS a P-
Paret, Medos et Persus. Assuero regnante, coniunci 'fisuisse inter se et copulatos. Principio enim ex eis, qui ad convivium vocantur . nominatim Persarum asseruntur et Medorum principes. Postea septem illi, qui socii regis consiliorum esse solent, duces sunt Persarum atque Medorum. Deinde solae sunt principum Medorum Persarumque coniuges, quae Verendum est ne exemplum Astis reginae sequantur. Τum in edicto scribendo Promulgandoque servanda Persarum ac Medorum lex est. Post annales, in quibus Assueri regis memoria esl,
vocantur ei quidem regum Medorum libri ac Persarum. Ad extremum in oratione sua Esthera deum per Moysem fidem secisse ait, neque Babylone neque Media et
57쪽
- 38 Persia summam imperii oblinente, umquam futurum. ut ab ipso derelinquantur Iudaei i).Νeque vero ex hoc locorum numero id patet unum quod supra demonstravimus, cum Assuerus in Asia r gnum obtineret, coniunctos artissimo tum inter se vinculo suisse Medos et Persas: verum etiam illud elucet, eisdem eos inter se iuribus, eisdem suisse conditionibus, ut in administranda republica utri utris Praestarent, ne ullo quidem indicio cognosceres. Νeque enim eis locis, quibus Persarum nomen Prius quam Medorum Positum est, tantum tribuendum videtur, ut horum imperio illos subiectos suisse putem , praesertim quod neque desunt quibus Persis Medi antecedant, et quod ex Graecorum interpretatione exstat, quantum ad illum ipsum ordinem immutandum librariorum valuerit incuria p).Νam quod Medi Persis ei Persae Medis anteponuntur. eo id potius significatur, quod rebus ipsis iam declarari diximus, illorum utrosque conditione inter se paritum usos esse et aequali. 1 Esth. 3, 3. Assuerus fecit grande convivium eunetis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inelytis LXX.
καὶ τοῖς Περσων καὶ Μέδων ενδοξοι cὶ et praesectiS provinciarum eoram Se .l, l4. Erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et . . . . septem duces Persarum atque Medorum οἰ αρχοντες καιδωνὶ qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant. 3, 38. Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medomum αἱ τυραννίδsς αι λοιπαὶ των lIερσων καi Μη δωνὶ parvi pendent imperia maritorum.1, 39. Si tibi placet, egrediatur edictum a faeie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum κατά τους νομους καί tDρσωνὶ quam praeteriri illicitum est. 10, 2. Cuius i. e. Assueri sortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt ἐn libris Medorum atque Persarum tu βιβλιω βασιλέων -καἰ- Orat. ESth. 21. Dicens. non recedam ab eis in regno Babylonis , neque derelinquam eos in regno Mediae et Persidis. I Cf. LXX. Esth. I. Tu. 10, 2.
58쪽
- 39 Illud igitur si tenuerimus, non solos aut Medos aut Persas, sed utro De inter se Coniunctos communis iuris et consilii eiusdemque libertatis fuisse participes: id facile assequemur, ut quo temPOre Assuerus fuerit, accurate et definite cognos amUS. Primum enim aetate sua Assuerus, id quod nonnulli putabant, ad illud temporis spatium devenire non potuit, quum inde a Cyro rege totius Asiae principatum Persae obtinebant. Nam Persae, ex quo tempore victores exstiterant, Medos non sibi. sed victis reliquis populis pares semper et aequales habebant; neque Propria sua et Peculiaria neque praecipua eis iura ulla concedebant umquam. Etenim Medos, quos Cyrus in dedi- ionem redegerat, in eadem potestate relinuit Cambyses in . Quam illi servitutem cum aegre sereent, pristinum re-
Quod cum Per Septena menses obtinui8sent. Superati a Dareo. non solum publici consilii experies. sed etiam. ut ceterae praeter Persas nationes omnes, vectigales facti sunt 3 . Hanc si hi rem serendam non putant. a Dareo rege victore deficiunt. vi et gladio de icti ad officium redire coguntur ε). Quibus rebus lacium est, ut Xerxes Darei filius diffisus illis non Medulo quemquam sed Tigranem Achaemenidem praeficeret δ). Simili ratione reliqui Persarum reges Medos victis pares. hominibus suis inseriores esse voluerunt. Quae cum ita sint . ad horum imperii iniquitatem is detrudi nequit, qui Medis Persisque concessit iuris aequabilitatem.
59쪽
spatio suisse nequit, quo Medi primi ab Assyriis de
sciverant ac vel regem nullum habuerunt vel paruerunt Deioci. Νeque enim eorum cum Persis ulla fuit eo tempore coniunctio. 0uod probare historicis rationibus studuimus, A suerum intersuisse Delocem inter et Cyrum, id eius mirifice testimonio confirmatur, qui de Esthera scripta reliquit. Τestantur enim in suis Orationibus, quibus quam libro ipsi non minus est in historia auctoritatis, Mamdochaeus et Esthera, exsu Ies Se8e esse ac Patria expulsos. Alter pio Vero in deum ac Submisso animo profitetur, sese et omnes suos traditos illo die in exsilium esse non ob infirmitatem manus disinae, sed quasi penditos Propter sua suorumque Peccata et captisos propter male facta ex stafria abductos ij. Altera, ut numen divinum ad misericordiam commoveat, eisdem
fere verbis commemorat, Patres suos a deo, quum in eius excelsum nomen peccapissent . in manus traditos esse istorum, qui eos abducerent. In exsilio enim esse
lore laesam dei maiestatem implorat . non salis sibi suisque illud esse, quod in exsilium ducti hostibus sempire durissime cogantur. sed istos etiam impie gloriari, populum Iudaeorum a deis esse ipsorum pol stati concessum . . Exsilium autem illud non Assyricum, sed Babylonicum intelligendum est mullis de causis: quod Mardochaeus non solum Iudaeus, sed etiam Ex
60쪽
- lBeniamini genere ortus est ij. quod in exsilio esse Iudaeorum Populum declaratur δ), quod Esthera sese confidere dicit deum non derelicturum gentem suam in regno Babylonis δ). quod qui Iudaeorum erat expulsor Nabuchodonosor nominatim assertur ε). Quoniam autem exsilium illud quod diximus per septuaginta annos a Νabuchodonosoris anno Primo usque ad primum regnum Cyri pertinere docuimus β): sequitur, ut Assuerus, qui et post inceptum et ante consectum exsilium fuit, nec ante Νabuchodonosorem nec post Cyrum suisse possit. Quodsi ad hanc rem addimus id, quod alio loco a nobis
expositum est β), Superatum Occisumque a Νabuchod nosore esse PhraOrtem, cum alter ille annum duodecimum, Vicesimum secundum regnaret alter: iddem illud efficitur, regno suo Assuerum neque antecessisse Delocem neque ultra Cyri aetatem devenisse. Quoniam Assuerum neque post fuisse quam CFrum neque ante quam Delocem demonstravimus: rem tam arctis finibus tamque angustis circumscripsimus, ut non posset ille non esse ex tribus regibus unus. Horum erat primus Phraortes, qui Delocem in Medorum regno Pr xime secutus est. Is Persas. quorum erat victor idem et tutor, ita sibi adiunxit, ut neque a suo neque a filii imperio umquam discederent. Idem humana natura penitus perspecta, cum Medos et Persas vinculo ad perpetuitatem firmissimo inter se colligare vellet, eos ad bellum gerendum contra finitimas nationes ducendos