De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

- i2 existimavit. Ita utrisque adoriendi hostes erant eidem, pares suscipiendi labores, subeunda aequalia Pericula. eadem denique Proposita salus, eadem victoria. eadem praemia. Itaque ah alia ad aliam gentem cum exercitu Victore Progressus, cum omnem sere Asiam Superasset i): Persas, qui hus Omnia suerant cum Medis communia. quomodo a reipublicae, quomodo a iurum, a legum libertatisque communione potuit excludere ' Quamobrem eos cum Medis ita adaequavit . ut nulla omnino inter utrosque relinqueretur disserentia. nisi quod rex ex illis

nasceretur, et ui inter eos necessitudo ea intercederet,

quam ex libro Estherae cugnitam habemus. Ex tribus illis erat alter Cyaxares, PhraOrtis filius, qui prioreR r

non intelligo quomodo fieri potuerit: nisi coniunctione illa Medorum Persarumque vel conservata vel etiam confirmata. Erat tertius denique Astyages. qui a Cyaxare Patre regnum imperiumque accepit. Is tantum absuit, ut de Persarum iuribus quidquam deminueret, ut filiam quam habuit unam Cambysi homini Persico nuptum daret. Cognita Persarum cum Medis ratione, quae erat tribus illis regibus, tantum Profecimus, ut ASSuerum, si vel ante Delocem vel post Cyrum fuisse negavimus supra, recte iam et eo ipso, quod inter istorum utrumque est, intervallo suisse et aut Phraorlcin eum aut Cyaxarem aut Astyagem dicere Possemus. Quorum trium quis fuerit, tum quaerendum est.

62쪽

S. S.

Assuerus Medorum Persarumque rex quis fuerit

Quoniam regem quem quaerimus ne esse est ex tribus esse unum , duplex nobis est inveniendi ratio. Vna, cum ab eo numero duos ita segregamus, ut eorum neuter Assuerus iudicari possit. Quodsi nobis ex sententia su cesserit , necesse erit, qui relinquatur tertius. Assuerus habeatur. Altera est, ut Ostendamus certis notis atque indiciis, ex eodem illo numero unum aliquem esse Dum quem investigamus. Id si fecerimus; per se quidem Patebit, eorum neutrum qui reliqui sunt eum esse quem inVenire volumus. Quoniam autem vel maxime in disputatione ingredienda videndum est ne quem in errorem indueamur: ea adhibenda ad hanc rem diligentia est, ut rationum illarum sequamur utramque. I an autem quam nobis proposuimus sive quaestionem sive argumentationem ita instituemus, ut, Cum trium regum quisque sit cum Assuem comparandus, dicamus de I cis quatuor: de rebus gestis, de capite regni, de nominum natura, de ratione temPoris. l. Primum igitur ut de rebus gestis dicamus. A

Suerus cum tertium annum regnaret, Praeter Persarum Medorumque principes magnum satraparum numerum

ad convixium convocat ij. Vnde perspicuum est, non modo Persas sub imperio eius suisse illo tempore sed multas etiam nationes alias. At vero is, qui ex tribus illis regibus primus erat, Phraortes tertio anno neque imperium in provincias distributum neque aut populum ullum praeter Medos et Persas aut ne Persas quidem

63쪽

sub suam tum potestatem redactos habuit. Quam remila se habere probabile est eam ob causam, quod agente alia ad aliam cum exercitu prosectus ad Assyrios

non ante accessit, quam anno Vicesimo altero, qui annus eius erat supremus ij. Quamobrem Assuerus Phraortes

illo quidem fuisse haud sane potest. Ac de primo quidem eorum qui in hanc quaestionem veniunt diximus. Iam videamus de tertio, qui ab Herodoto appellatus est Astyages. Acceptis is rebus a patre contentus nihil videtur habuisse antiquius, quam ut regnum quam diutissime posset pacatum tranquillumque retineret ). Ν que enim memoriae prodiderunt aut bellum eum contra populos finitimos gessisse , aut protulisse imperium

finesque eius usquam reddidisse latiores. Assuerus contra et terram omnem continentem et Insulas. quae sunt in Persarum mari positae. imperio suo adiunxit eisque im-

Scrimen est . quod inter hominem militarem et regem Pacis amantem: ne Astyages quidem et Assuerus eidem esse inter se et pares ullo modo POMunt. Detractis duobus et remotis . reliquus est unus, quem

Herodotum secuti Cyaxarem vocare Consust imus. Hic. ora si usi sumus ratiocinatione, non Potest esse aliuR

quam Assuerus. Et profecto idem ipse, ubi primum regnum obtinet , Chaldaeos, ut Patrem ulcisceretur. ad ritur, devincit, compellitque ad urbem Ninum . quae urbs tum erat munitissima. Quam, dum omnibus cum copiis obsidet et in expugnandi spem venit, adversa quadam et subita re, cogitur relinquere A). Haec res

64쪽

- 45 quamquam minus feliciter ei accidit. lamen Assyriis antequam ad urbem coniugerent susis superatisque, ipso illo anno tertio prorsus in eumdem locum eademque in iura successit, quae antea in Asia obtinuerant illi. Quae quum ita se haberent, Cyaxares et multarum iam tum pro inciarum imperium assecutus est, et de xictoria iure suo gloriari ac dimidiam anni partem ducibus militibusque ad quietem, ad laetitiam. ad convivium dare potuit t). Omnino autem Cyaxarem hominem magnanimum bellicosum et eum fuisse, quem insignem libri Estherae scriptor Assuerum suum fecit, pluribus ex rebus perspicitur, et quod multa ad rem militarem in-

longe erat sortior j. et quod multa ac diutina bella gessit -ὶ . Quamquam, haec quidem hoc loco verbis quam

potuimus paucissimis explicavimus . tamen salis, ut arbitror , significavimus, eamdem prorsus in Assuero suisse et in Cyaxare belli gerendi cupiditatem . eamdem in utrumque cadere hellicam fortunam, eamdem denique rei militaris gloriam. Itaque nomine eos inter se, non re disserre iuste nobis videmur iudicare. Ac de rebus gestis diximus: iam de loco quaeramus. 2. Homines, quo loco consederunt, inhaerere eo et quasi radices agere solent. Quare agri quos Columus, .

65쪽

- 46 hortos in quibus ambulamus, domus in quibus sumus, quasi corporis nostri quaedam videntur esse partes. Ita- quo si homines diverso in domicilio fuisse acceperimus, eos omnino inter se disserre iudicabimus, nec id minus certe quam si eorum alius alio fuerit tempore. Itaque certum quoddam ad hanc rem argumentum ducere ex eo loco poterimus, quo ei de quibus dicimus reges suum quisque solium imperiumque constituerunt. Primum igitur Assuerum usque ad annum duod cimum sedem habuisse Susis, ex historia Estherae facile intelligitur. Nam quidquid de illa exponitur, id

factum est in ur, Persarum. Illuc tertio anno primcipes Omnes et Satrapae ad convivium convenerunt. Illic investigavit Mardochaeus spadonum coniurationem. Illic anno septimo mense decimo primum Esthera ad regem est deducta. Illic mense primo anni duodecimi r gem adivit Aman. Illinc paucis post diebus nuntii cum rogis decreto in provincias omnes dimittuntur. Illic Esthera utrumque ad se et regem et Amanem invitat. Illinc mense tertio iterum dantur in omnes regiones litterae. Illic denique rex adsuit mense duodecimo, cum quod per nuntium acceperat, interfectos ibi hostes Iudaeorum soptingentos. eum regina statim communicaret i). Quibus rebus exploratum etiam illud est, remansisse semper Assuerum Susis neque pro anni lempore aliam in urbem migrare umquam consuevisse. Ille igitur rex, quoniam quo tempore vacabat Susis adsuit, ex tribus quos demonstravimus non potest alius esse quisquam nisi eadem in urbe qui domicilium suum collocavit. Iam vero Phraortes inde a pueris quoad contra Assyrios prosectus est, non Susis in Persarum finibus sed

66쪽

ipse civium tecta muris turribusque Sepire coepit '. Quo opere perfecto, bellum Assyriis ausus est inferre. Sed illorum rex Nabuchodonosor hunc ipsum fugavit atque occidit in . urbem militibus ad diripiendam vastandamque tradidit V . Iam autem Astyages Medorum quidem Persarumque imperium tenuit, neque tamen Ecbatanis neque Susis sedem suam sed Babylone constituit. Quam quidem n vam rem et inauditam in hoc libro salis est significasse: declarare et demonstrare in alio conabimur. 0uoniam igitur regnum suum Phraortes Ecbatanis, Astyages Babylone collocavit, horum neuter gerere regis eius personam potuit, quem Susis suisse diximus. Itaque ad Cyaxarem res omnis videtur redire. Quid vero iam admirabile, quid tam incredibile est. quam Cyaxarem illum et arcem Ecbatanorum et urbem reliquisse imperiumque suum in Persarum fines transtulisse 2 qui ex Medis Ortus, qui Phraorte patre natus. qui Medorum rex semper est et appellatus et existimalus. Sed haec res quamvis videatur ad credendum dis-ficilis, multa tamen efficiunt, ut nihil prorsus possit habere dubitationis. Νam Persis et Medis eiusdem inter se conditionis vinculo iunctis, sive horum sive illorum

επρονομευσε τας πλαπείας αὐτῆς καi τον κοσμον αυτῆς ἔθηκεν εις ονειδος αυτῆς.

67쪽

- 48 in finibus erat rex, utrobique apud suos esse videbatur. Itaque dummodo habuit, cur ah Ecbatanis patrum urbe discederet: non erat verendum, ne id si saceret vel aIteris illis alteros anteponere videretur vel illorum animos ulla ratione offenderet. Sed iustissimam eius rei

causam, quam Praeclare nobiscum actum est, ut habeamus cognitam p CFaxares enim, ubi reipublicae praeesse coepit, ad hanc rem Primum studium Operamque omnem contulit . ut ab Assyriis patris mortem vindicaret. Quapropter exercitum quam potuit maximum eo git, hostes petivit superavit inclusit. Qua victoria parta, dies statim agere triumpales constituit. Quoniam autem Ecbatana a Nabuchodonosore vastata ad illud tempus et magnam Partem eversa iacebant: nonne praestitit. sedem regni Susis collocare, quam triumphum illum ad restitutam Medorum urbem disserre militesque per triennium hello desessos magis etiam defatigare 2 Acquod de Cyaxare coniectura assecuti sumus, id ipsum videmus de Assuero vel significatum vel expositum esse ab eo. qui de Esthera librum scripsit. Ad verbum enimis ita: Diebus illis, cum assedit Assuerus rem in solio regni sui, quod quidem erat in urbe Susis, tertio anno imperii sui νὶ etc. His verbis, cum accuratior allera temporis significatio: tertia anno imperii sui ad priorem: diebus illis vel accedat vel pertineat, hoc utrumque a

Paret , et usque ad tertium annum Assuerum versatum

in bello domi in sella regia non suisse, et tum demum, cum Asiae imperium altero vel tertio anno ab Assyriis

recuperasset, ad solium maiestatemque regiam 3Scendisse, idque non Ecbatanis sed secisse Susis. Haec igitur teneamus quum significatione verborum Hebraicorum

68쪽

- 49 commoti . tum auctoritate Graecorum, qui ita interpre-

tali sunt: Diebus illis. cum ad sellam regiam elatus est Assuerus rex in urbe Susis. tertio anno t) etc. Quoniam igitur hoc vere licet dicere, Cyaxarem, cum te tium annum regnaret. Ecbatanis etiam tum vastatis, imperium detulisse Susa: cym occurritur eis. qui AsSuerum, quod illa in urbe fuisset. idcirco Persarum non Medorum regem suisse statuerunt. tum vero etiam illud compm-hatur. quod voluimus, nominibus istis unam subesse eamdemque Personam. Sed de nominthus ipsis iam videamus.

3. Omnis humana ratio eam semper legem secuta est, ut tam rebus quam Personis Suum cuique nomen

poneret. Quam Oh causam diverso nomine nisi diversa persona signari non potest. Quodsi autem nomina A suerus Phraortes Astyages audierimus, quantam senti mus inter illa discrepantiam. tantam statim iudica himus inter personas esse disserentiam. Sed de hac re. ut a hitror, accuratius disputandum est.

Illud igitur nomen Phraortis, quod usurpare Graeci coeperunt, in libris sacris quod sciam nusquam invenitur. Sed quem nos secuti istos dicere PhraOrtem conis suevimus, eum scriptor libri Iudithae velere illo Amphaxadis nomine appellavit. Quod quidem ita esse, alio in libro est a nobis expositum. Quem igitur seriptores

sacri dicebant Arphaxadem, eumdem certe non nominabant Assuerum. Λrphaxades igitur et Assuerus. qui diversis vocati sunt nominibus. re vera et Persona non possunt non differre. Νeque vero exstat apud Hebraeos alterum nomen

Astyages. Est quidem in Danielis cum Beele certamino:

69쪽

sed eius rei apud Graecos lanium memoria est J. Quodsi autem eius, cui apud Herodotum Astyagi nomen est. litteris sacris mentionem ullam αμ uSquam negem, mentiar. Νeque enim postquam diu multumque hac de re cogitavi, assentire POSsum eis, qui Astragis nomen putarunt unius et supremi quidem Medorum regis esse Proprium. 0uoniam enim et Dei es. cuius quidem n men Herodoti testimonio exploratum est, ab Abydeno

et Cyaxares, qui eodem lesio Herodoto ita nominabatur. a Xenophonte δὶ item Astyages est appellatus: quid veri est similius, quam non nomen Medorum regum istud quidem esse sed cognomen P 0uod quidem unde sumptum esse Potest nisi a primo regis Praecipuoque apud Medos munere 2 Delocem vero notum est Principio non regem

quarum rerum non nimis periti sunt. velim ignorare. multos fuisse apud Hebraeos Phoenicesque civitatis gubernalores, qui iudices se maluerint quam reges appellari. Atqui magnus est etiam imperatorum numerus. qui severitatem regis nomine iudicis temperare volu

rint. Veluti apud Assyrios Tiglath, qui in Phulis locum

Successit, Sese vocari voluit PhuLassar βὶ h. e. iudex

2ὶ Synceil. Chron. p. 210. et Euseh. Chron. Arm. edt. Ang. Maip. 25. edt. I. B. Aucher I. p. 54.

3 Xenoph. Cyrop. i, 5, 2. 4 Herodi. i, 96. Ss. 5 Ad explieandum Caldaicum illud , assar, proficiscendum est a IN V, iudeae dei, quod nomen a Chaldaeis conversum est iuiu ae Balthis. Coniunctum est cum Chaldaico 'ΣN, vel quod idem est PN , vel π, ' 2 2 ad , Hebraicum 'I, adiurare coram iudice, in iudicii discrimine.

70쪽

- 5 intilis. Nominati sunt posteri Salman-assar. Ennom-

h. e. iudex Salmanis, Ennomis. Nabonis. Balthis, Balis. Nergelis. Itaque Astyages vel Asdahages, si Propositam litteram N dempserimus . nihil aliud esse statuo quam mami iudex, quod verbum eamdem ad usitatum illud quam 'prima ad ara rationem habet. Sed hoc uiui est, qui Astyagis apud Herodotum com men habet is Dareus a Daniele dicitur δ). Quam rem Obscuram sane ot ignotam vel patefacere vel illustrare, ab hoc loco alienum puto. Neque igitur Arphaxades, quem Phraortem Graeci . neque Dareus, quem Astyagem nuncuparunt, Assuerus haberi ullo modo potest. Quare hoc unum reliquum est, ut iddem esse Assueri nomen dicamus et Cyaxaris. Quod quidem existimari aliter certis de caussis non Potest.

Primum quia Dareus filius suisse Assueri ), Astyages Cyaxaris δὶ traditur. Si enim. id quod supra significavimus, idem est Dareus et Astyages: patrem necesse est unum habuerit et eumdem. Habuit autem cum, qui a Graecis Cyaxares. Assuerus ab Hebraeis appellatus est. Ergo ut eadem Assueri et Cyaxaris persona, sic iddem

est nomen. .

Deinde vero libro ei, qui de Tobia est inscriptus. hoc apud Graecos additum videmus, qui Ninum vel rem Assyriorum urbem funditus everserit, hunc suisse

SEARCH

MENU NAVIGATION