장음표시 사용
111쪽
simum adhuc superest apud Nithardum in Collectione Duchesiniana Historiae Francorum tomo altero pag. 37q. , ubi in foedere inter filios Ludovici Pii , Ludovicus ΙΙ. Romana lingua rustica, quae Caroli erat, Carolus vero Teotisca, quae Ludovici, ob provincias , quibus praeerant, mutuum secramentum praestiterunt. Quare falsi sunt, qui Caroli Magni
tempore eandem Gallorum dc Germanorum vern
culam linguam fuisse putaverunt, ut Uitus Amerba-chius in praefatione ad Carolum U. in Constitutiones Caroli Magni, de Beatus Rhenanus libro secundo
rerum Germanicarum. conventus enim Argentor
tensis, inquo ea concordatio facta est , contigit anno quadragesimo secundo supra octingentesimum, annis duntaxat duodetriginta post obitum Caroli Magni. X. Omnino est ergo nobis adquiescendum in Casparis Barthii sententia, qui in Adversariis libro vicesimo secundo in fine capitis sexti patriam linguam Caroli Magni apud Enginhardum putat suis. se Germanicam. Ad id amplius confirmandum hic lubet adjicere, Carolum reapse patria suisse Germ num : quod miror non animadversum a Carolo C intio, qui in Annalibus ecclesiasticis Francorum sub
anno DCCXLVII. num. xv. quatuor variis opinionibus
allatis de ejus origine de natali solo, singulas improbavit , nulla interim certiori sententia adsignata , dum alii Ingethemii prope Moguntiam; quam opinionem Marquardus Freherus in originibus Palatinis parte
112쪽
altera capite undecimo pag. 3 o. popularem appellat et alii Caroloburgi in Bavaria ad tertium a Monachio lapidem ; quidam Carolostadii in Franconia ; nonnulli Leodii ad Mosam ortum fuisse opinantur et quas sententias, nihil tamen de illis destiniens, recitaverat etiam Nicolaus Serarius in Moguntiacis libro tertio
Notatione xxxviI. Idem subinde Cointius Carolum nec Gallum, nec Germanum, sed Francum audacter aflirmat, Sc natum in Francia, quae tum Galliae tum Germaniae partem complectebatur ἱ nec interim tamen ipse locum ullum designat. XI. Hanc sane de tanti HeroiS primaeva origine inter Gallicas, Teutonicasque nationes longam dc ancipitem disputationem, breviarium regiae donationis ex vetustis MSS. codicillis per Christophorum Bro*erum in libro tertio capite duodecimo Antiquitatum Fuldensum vulgatum penitus tandem componit. ibi enim sic loquitur Carolus: Donamus contradimus Domino nos ro Salva
tori , sanctoque. Bonifacio ma ruri , qui in Ful-
densi requiescit monaserio, terram CONCEPTIONIS NOsTRAE , boc est totam comprotinciam circa sumen struis, ipsamque cbortem nostram in Varga labacum omnibus compertinentiis suis,'eum omnibus
etillis longe vel prope sitis, quae ad eam respiciunt
cum omni proprietate, sicut eam nos a PARENTIBUS NosTRIS IN PROPRIETATEM accepimus. Habemus ergo
locum ubi conceptus suit Carolus in limite Thurin-
113쪽
84 VINDICIAE DI PLO MATUM.giae 3e Saxoniae, ut ibidem ostendit BroUerus, vetustam relationem adducens, ex qua non tantum
conceptum, sed etiam natum ibidem Carolum Magnum apparet: qua de re nullus dubitat Thomas Reinesius in Variis lectionibus libro secundo capite decimo sexto pag. 2 T. XII. Quod si Eginhardus intimus alioqui& accuratissimus scriptor rerum Caroli Magni, i cum ejus natalem silentio praeteriit, ultro forte id egit quod esset obscurus, non utique praetermissurus , si fuisset magnifica urbs Aquisgranureta equod tamen credidit Monachus Sangallensis sive Notherus in ejus vita libro primo capite tricesimo apud Duchesilium tomo altero Historiae Francorum pagina II 9. qui idem Monachus praeterquamquod non raro est fabulosus, forte ideo tradidit Aquisgranum genitale solum Caroli Magni, quod maximus Princeps hunc locum in deliciis semper habuerit, sumptuosissimis aedificiis ornaverit , ω obitu suo clarum reddiderit. Rem itaque ab Octo saeculis ignoratam diligentiae doctissimi Broτeri debemus, quicquid Antonius Pagius in epistola ad Nicasium spondeat se in reliquis voluminibus Criticae Baronianae scripturum ad ostendendum quod Carolus natus fuerit in Galliis. XIII. Ut ergo redeam illuc unde diverteram, Franci, qui propriae linguae faece latinum idioma in Galliis conspurcarunt, adamussim veterum Latii
114쪽
LIBER I. CAPUT VII. 8scharacterum elegantiam minime retinuerunt, qui jampridem ubique gentium a pristino illo nitore defecerant , quemadmodum novisset Germonius, si Claudii Molineti Historiam de characterum Romanorum sertuna consuluisset in Diariis Gallicis eruditorum anni I 68q. tomo duodecimo pag. 29. ubi ex selis nummorum inseriptionibus , in quibus sculpendis major utique diligentia, quam in calamo describendis libris adhibetur, vir eruditus ob oculos ponit
initium, incrementum, & declinationem Romanorum.characterum: qui sub Iustino Se Justiniano
pene obsoleverant, quia sub Honorio Gothi, quorum lingua Germanicae erat assinis ex Barthio, de deinde Germani sua elementa Romanis miscentes plenam barbariem linguis & stientiis fere omnibus induxerunt illa eadem victoria, qua Romanum Imperium dejecerunt. Hinc idem Barthius homo Germanus in libro decimo sexto capite vicesimo quarto Adversariorum factum observat, ut posterioris aevi scriptores saepe non bene ab iis accipiantur, qui ignari sunt linguae victricis, quae victae permixta, non superabile, nisi sero admodum, chaos fecit.
Hac de re nuperrime egit etiam Burchardus Gottheissius Struvius in libro inscripto: Acta literaria
ex MSS. eruta, quem vulgavit Jenae anno elapso
XIV. Si vero apud Italos, eo magis apud alienas gentes ea corruptio penetravit: quod in Galliis factum
115쪽
factum argumento cujusdam Psalterii Sc lapidis sepulcralis Molinetus ottendit. Et licet sub auspicatis limo Imperio Caroli Magni studium affabre scribendi nonnihil reviviscere coeperit, quod adstruit Codex MS. Euangeliorum in Bibliotheca sanctae Ge-noveiae Normannorum tamen crebrae in Galliam irruptiones illa halcyonia turbarunt; nec ante inve tam artem typographicam alphabeticae notae Ru
lorem Sc serdes pridem contractas deposuerunt rimmo & aliquando in ipsos typos Gothicus horror irrepsit, ut veteres editiones palam faciunt. XV. Gothi itaque primi apud nos suam barbariem invexerunt, ut postquam Romanis imperium ademerant, artes etiam Sc linguam Romanam obliterarent: in quam rem Petrus Alcyonius in elegantissimo opere de Exsilio, incerti auctoris librum Graece scriptum de rebus a Gothis in Italia gestis , in bibliotheca Medicea se legisse tradit, ubi narrabatur, Attilam post partam victoriam tam studiosum fuisse Gothicae linguae amplificandae, ut edicto sanxerit, ne quis lingua latina loqueretur; magistrosque e sua provincia acciverit, qui Italos Gothicam linguam edocerent. Quare tunc Gothicae literae Romanis characteribus se commiscentes pristinum illum nitorem tantopere vitiarunt: cujus rei argumentum praebet scriptura chartae Ravennatis ante irruptionem Langobardorum conscriptae , quam
Lambecius vulgavit, ic Pandectae Florentini, quO
116쪽
rum specimen exhibet Mabillonius in libri quincti
tabula um. pag. 337. licet ante Attilam ex Gothicis direptionibus barbaricus sermo Romanae linguae jam se immiscuisset, ut patet ex epistola CLxxvIII. olim inter Augustinianas, nunc in earum appen , dice xx. per monachos sancti Mauri Vigilio Tapsensi attributa, quae continet altercationem cum Pascentio Ariano, ubi juxta finem haec leguntur: Licet dicere non forum Earbaris lingua sua, sed etiam Romanis Sibora armen, quod interpretatur Domine miserere. Barbari sunt Gothi, a quibus Roma capta eorum linguam didicit. De eadem phrasi Gothica vide Glosi
XVI. Et sane si advenarum commercia variant linguas, ut notat Olaus Borrichius in Dissere tione de caussis diversitatis linguarum: si negociatores Phoenices per omnia sere maria linguam suam dispem sere, ut demonstravit Samuel Bochartus in Phaleg ;quid non adversiis linguae latinae majestatem prae stare potuerunt migrationes, & frequentissimae Borealium gentium per Imperium Romanum irrumtiones Non ergo mirum, si Itali aeque ac Galli repudiatis bonis de Latinis vocibus , Gothicas, Francicas, peregrinasque admiserunt, quemadmodum bellicae tempestates, populis exteris regionem aliquam invadentibus, semper linguam illius corrumpere consueverunt. Hinc tot dialecti in Italia , quarum distrimen non solum diversitati pronuncia
117쪽
88 VINDICIAE DIPL NATUM.tionum, coelo, climati, cibo, dc situi regionis; sed commercio adsignat Camillus Baldus. in eruditae Divinationis epistolaris capite Octavo. XUII. Perquam similis characteribus ejusdem chartae Ravennatis, licet lectu facilior, est scriptura
librorum Josephi de Antiquitatibus Iudaicis in bibliotheca Ambrosiana, ut testatur Mabillonius in Itinere Italico pag. I a. cui scripturae itidem accedunt literae Catalogi sub Gregorio Magno conscripti, quemadmodum nos certissimos reddit Muratorius, qui illum in lucem protulit. Sinuosae deinde & prius inusia latae Gothorum & Langobardorum literae, compendiis & abbreviationibus plenae illud in veteres libros ea tempestate a librariis exscriptos damnum propagarunt, ut quum dissiculter a posteris legerentur , primae illarum editiones mendis arena crebrioribus scatere a nostris Grammaticis deprehensae fuerint: quod ante me notavit Scioppius in Arto
XVIII. Sicut autem jure dc merito insanire videretur, qui ex unis lapideis inscriptionibus tempore Iustiniani & sancti Gregorii non prorsus barbare scalptis, cujusmodi nonnullae adhuc in Urbe supersunt, probandum susciperet, iisdem penitus literis uncialibus, non autem minutis & flexuosis, tabulas , volumina Sc chartas graphio & calamo descriptas fuisse ; ita sine dubio fatendum est, Germonium a recto aberrare dum ex epigraphe Anuli Childerici regis
118쪽
LIAE R I. CAPUT VII. 89 regis Francorum, se evincere putat, non aliam scripturam, quam Romanis characteribus prorsus similem viguisse sub regibus Meroringicis apud am nuenses, notarios, & tabelliones ; qui sibi proprio de peculiari scribendi genere utentes, plerunque nihil antiquius habuerunt, ut etiam hodie, quam ut ab elegantia & diligentia, viris doctis familiari quamlongissime recederent. Huic rei etiam inde robur additur, quod in pervetustis codicibus charactere Merovingico scriptis tituli librorum, & primi aliquando versus, Romanis litetis Semigothicis fuerint exarati non secus ac inscriptiones sigillorum, & nummorum , ut Mabillonius ipse animadvertit libro pri
XIX. Sed & aliis de caussis infirmum argumentum petitur ab Anulo Childerici . hic enim fuit filius Merovet, parens Chlodovei Magni, & quartus a Pharamundo 1 unde non mirum, si statim in Gallias a Francis invectae non sunt literae prorsus Teotiscae ,
ut factum deinde sub posteris Childerici: ex quo vir si mi judicii Be ingenii Godefiidus Wendetinua apud Iohannem Iacobum Chiffletium in Anastasi
Childerici capite septimo pag. 98. scite admodum observavit, literis nondum Gotbicis, sed a ue Romanis expressum Cbiliarici Regis nomen in Anulo
eodem nunc adservato in Regis Galliarum cime-liarchio ; quem ideo reserendum putat ad ea tempora, quibus nondum abolitis in totum Romanis M ele-
119쪽
elegantiis, supererant actue bonae artes,'sculpturarum peritia ; quanquam multum iam remitia
tens de suo illo nitore, quem bic desideres perfectiorem, praesertim in Z converso. XX. Chimetius insuper adnotavit, literam Gesse imperfectam in vocabulo REGis , ut quidem est in cunctis monetis Merovi icis: quae litera prorsus eadem est, quae in Pandectis Florentinis . At, si in brevissima duorum verborum epigraphe accuratissime scalpta, unum M alterum elementum barbarum & imperfectum deprehenditur ; quot characterum monstris putandum est statuisse diplomata dc chartas tempore ejusdem Childerici per notarios exaratast Nequicquam felicius ex monetarum inscriptionibus in suam sententiam exsiculpit Germ nius . tam enim quae ad primam, quam quae ad secundam Regum dynastiam pertinent , characteres barbaros referunt, ut videre est apud Claudium Bou-teroviuin, & Leblancum , qui elegantes tractatus de
monetis Regum Francorum emiserunt in lucem, .
Immo idem Bouterovius pag. IST. M 378. alphabetos exhibet ex monetis M literatis lapidibus subprima stirpe 3 quibus exploditur quicquid Germonius contra notas Mabillonianas objicit. sunt enim in iis elementa pura puta Francogallica sive barbaraia tunde incogitanter nimis de metallicis N lapideis inscriptionibus scribit Disceptator, quod Romanus
character tibique occurrit , naemia Merozingicu - ,
120쪽
Antiquitus duplex ebaracter, quadratus, mi , nutus. Galli post adventum Francorum duplisi item charactere usi. Scriptura diplomatica dia verse a literariae Dem ab usuali. Mer in eis characteres Romanis immixti. Scriptura Fram eualliea iande dicta. Codex Gregorii Turonensis . scriptura Sarbarica . Codex Corbs jensis fancti Hieroumi es' Gennadii. Seriptura Langobardiea similis Ner ingleae . Libelltis Rufino adscriptus de Fide Catbolica . Charta Ravennas apochae plenariae securitatis scripta ebaractere Gothico, Langobardico.
Ummo itaque jure Mabili nius scripsit, in Galliis post
adventum Francorum duplici scripturae genere Gallos uses filisse, altero Romano squale in plerisque vetustissimis Codicibus reperitur. altero minutiori in diplomatibur er quibusdam libris eonscribendis , quod, uniforme ubique in diplomatibus ebanis sub Merovinica stirpe fuisse observavit libro primo
