Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

sai v I.N D I c I A E DI PLOMA Tu M. in unoquoque saeculo scriptura serensis seu diplomatica a literaria, hominum literatorum propria, quae nummariam, & lapidariam etiam comprehendit : a qua item diversa est usualis de familiaris, non ita elaborata atque illa, quae in antiquis MM. codicibus reperitur. Hoc in primis evincit unus & alter antiquissimus codex, nempe Fulgentii Ruspensis inter regios Alexandrinos bibliothecae Vaticanae, atque sancti Hilarii Pictavensis in archivo basilicae item Vaticanae: qui quum literario charactere sive quadrato ab hinc mille Sc ducentos annos fuerint conscripti, ad calcem tamen illorum exstat ejusdem aevi de sorsan manus scriptura usualis dissicillima lectu II. Haud dissimili pacto apud veteres RomanOS duplex character usurpabatur, uncialis nimirum atque elegans, Sc parum minutior non ita eleganter estormatus, cujusinodi literis constant tabulae Arvalium Titi aevum referentes non ita dudum essessae ad viam Ostiensem, quas una cum specimine characterum evulgavit popularis noster omnigena eruditione pra stantissimus,nostrique amantissimus Philippus a Turre Adriensis Episcopus ad calcem Monumentorum .

veteris Antii. Ut de his singulis generibus, literario scilicet, Ee diplomatico rectius judicari possit, in-billonius in libro quincto accurata utriusque spee mina exhibuit ordine temporum utrobique servato 2 quibus lectis, mirum est Germonium illud proferre potuisse pag. 32. incertum est an scriptura Nero-ι minica

122쪽

minica in diplomatibus, instrumentisque juridicis

mere locum unquam babuerit 3 Ob rationes nimirum,

quae sine taedio referri non possunt: quaeque ex jam dictis sunt penitus profligatae. III. Illud tantum non praeteribo, ubi Disce piator postquam Merocingicam seu Francogallicam stripturam, falsariorum figmentum appellavisset, c dicem Gregorii Turonensis olim Claudii Jolii a --

billonio in testem adductum, ait non omnes prorsus characteres habere barbaricos 3 sed dc Romanos imiermixtos , non autem longioribus illis ductibus implicatos , ut in diplomatibus connectuntur. Sed quis

unquam affirmavit, nullum omnino elementum

Romanum in Merovingica scriptura contineri Si ideo dicta est Francogallica, quod ex Francis, nempe Barbaricis & Teotiscis literis , necnon ex Gallicis sive Romanis fuerit conflata Quis vero tradidit uspiam, omnes notarios te exscriptores Mero- vingicos ad unum prorsus iisdem longioribus aut brevioribus ductibus characterum usos fuisse Anne hodie Parisiis scribae & ceteri homines examussim unam eandemque literarum magnitudinem, ductum,& lineas superstitiose observant ; non vero quisque alio , M alio scribendi modo , quisque pro arbitratu suo, licet eadem serma characterum, sensus animi exprimit qui stat ac apud nos Italos comparent, Gallici esse deprehenduntur, licet nullas loci, sive auctoris notas praeseserant 3 idemque scripturis Itae

123쪽

s4 VINDICIAE DI PLO MATUM.ticis in Galliis contingere nemo nescit. SinguIae quippe nationes, ut mores, ita proprium & sibi peculiarem scribendi modum servare solente immo& singuis homines quandam seripturae symmetriam usurpant. Quare Germonius infra rei gravitatem se exercere videtur, dum eosdem omnino apices quaerit in volumineJoliano atque in diplomatibus Merovin-gicis, quum tam haec, quam illud uno quidem e

demque genere characteris, non vero ab eodem calamo Sc manu conscripta fuerint.

IV. Laudatum codicem Gregorii Turonensis vir diligentissimus Hadrianus Valesius in praefatione tomi primi rerum Francicarum testatus est scriptum fuisse literis Tarbaricis, nempe Francogallicis , ita inter se connexis, per quaedam notarum compendia pluribus expressis, fere ut lectori sit di-Vinandum. Nec mirum, ait Mabillonius, si istius siripturae serina viro doctissimo tam inselens visa est: quum auctor, qui Chronicon monasterii sancti Michaelis Virdunensis seripsit saeculo undecimo, apud ipsum in Analectis tomo altero pag. 38 I. fateatur Wolfandi sive Niseadi Comitis, qui sub postremis Merou gicis Regibus vixit, testamenta jam tum vetustate eonfecta mix nisi rescriptorum amminiculo legi potuisse: quod pariter saeculo decimo contestatus est auctor vitae sancti Beregisi abbatis Andaginensis in parte prima Saeculi quarti Be nedictini pag. 2sq. ubi ejusmodi scripturam Tarba

ricam ,

124쪽

LIaaR I. CAPUT VIII. 93νicam, idest Francogallicam vocat, quae pro distia

cultate vix legi queat. nam agem de charta dona tionis Theoderico Rege conscripta, quum ergo,

inquit, banc discuterem, pro di ultate Tarbaricae scripturae non facile penetrarem I adverti tandem in ultimo quod ipsa propanebat, in quinto anno Tbeodorici Regis editam fuisse . Sic etiam In-gulphus in historia Croylandensi sub anno MLxxxv.

ait, se tunc temporis ex suo monasterio detulisse Londinum chartas & cbirograpba Regum Merciorum, dc praecipua monumenta, partim duplicata, tam Gallicana manu, quam Saxonica. quae deinde coram Nilhelmo Rege a concilio suo PATIENTER lecta M DILIGENTER examinata fuerunt ; neque ideo tamen ex dissicultate veteris & obsoletae scripturae,

eadem instrumenta cum perversiis nebulonum commentis conjici debuisse crediderim V. Haud ergo mirum , si nobis ab illis temporibus longius dissitis Barbarica isthaec scriptura dissicilis videatur. Sed audiamus quid ad haec reponit Germonius Anonymum Virdunensem nor Merovingicam scripturam , sed consemptam , bc vetustate consectam legere non potuisse: chartam illam Sarbaricam in vita tincti Beregisi in moratam, falsariorum fuisse imposturam, quia auctor ille non probat fuisse scriptam sub Rege Theoderico . At si spiritu prophetico afflatus divinare potuisset, post septingentos annos veterum histori

corum

125쪽

ss UINDICIAE DI PLO MATUM.corum fidem & auctoritatem labefactandam , M palam in dubium revocandam, utique probasset sub Theoderico Rege illud diploma conscriptum, quod tunc satius duxit tradere editum anno quincto The derisi. Sed nunquid hoc non probavit, si ex ipso chartae margine inseriori id se eruisse testatur Uir-dunensem autem anonymum non de scriptura metustate confecta, idest consumpta ; sed de characteribus Merovingicis lectu difficillimis, quibus erat expressa, loquutum fuisse inde palam fit, quod ait vix nisi rescriptorum amminiculo legi potuisse: quod

quidem respicit dissicultatem, non ruinam, ru consumptionem scripturae ; alias non vix nisi, sed prorsus nullo rescriptorum amminiculo legi unquanti, VI. Mabillonius non semel laudat codicem MS. Corbejensem Hieronymi & Gennadii de viris illustribus, charactere Merovingico annos ab hinc mille conscriptum: quem, licet a se non visum inis genue fateatur Germonius, attamen pag. 3 o. literas Merovivicas non perfecte in imo repraesentari ex eo certum esse ait, quod Mabillonius Langobardicis characteribus scriptum, olim existimaverit. At vel hinc perfectissime literas Merovingicas in eodenia codice repraesentari patet . nam ob dissicultate scripturae, Langobardicis characteribus eum conflare Olim opinatus est doctissimus senex, ut testatur libro quincto pag. 3q8. nulla enim dissicilior scriptura

126쪽

Lia Est L CApur UII L s plura veteri Langobardica, quae quidem in obliquis

literarum vinculis & ambagibus non abhorret a Merovingica, ut nuper observabam in diplomate Gri moaldi Principis Beneventani ex archivo Casinensi per ornatillimum Gullielmum Laparre, in Urbe Procuratorem generalem Congregationis sancti Mauri, ad Mabillonium transmisso, cujus apographum ad calcem dabimus. Nec vero mirum, eodem tempore in diversis regionibus ferme similes characterum ductus usurpatos a populis, qui ex septentrionali plaga aeque deducti fuerant. Iisdem literis Francogallicis libellus antiquissimus de Fide Catbolica, Rufino populari nostro ab aliquibus perperam adscriptus, servatur in bibliotheca monasterii Bobiensis, quem anno MDcinxxvI. Mabillonius contrectavit, ut testatur in Itinere Italico pag. 2I8. illuc forte a sancto Columbano ex Galliis, unde venerat, vel ab ejus discipulis perlatum; sive, ab iisdem, qui faeculis Mer vingicis floruerunt, descriptum. Anne Vero aut grapha in regionibus a se invicem dissitis absque ullo compacto exarari poterant, nisi ejusmodi sempturae forma tunc temporis apud notarios & librarios fuisset usitatissima lVII. Tandem Germonius , ut praeter diplomata, etiam scripturam Merovingicam inter falsariorum commenta rejiciat, ad similitudines sibi familiares confugit: quumque in aversa .parte celeberrimi instrumenti Ravennatis, quod plenariam secu-N Pitatem

127쪽

ritatem vocant, scripta suerint haec verba: C. fulti Caesaris testamentum L. Pisone socero recitatum in domo idibus Septembris, notat hanc pseudoepigraphen olim imposuisse Petro Hamoni, Hamonem deinde Mabillonio, qui in eadem charta reapse Caesareum testamentum contineri putarunt; licet postea rem ipsam compererit Mabillonius libro quincto tabula Lum. pag. 6σo. Ex his vero quid elicit Disceptatori scripturam veterem Langobardicam male- feriatis nebulonibus suisse cognitam, quoniam eodem scripturae genere, licet non eadem manu, tam inscriptionem illam, quam instrumentum ipse testis oculatus constare affirmat. Eodem pacto ait, Merovin-gicam scripturam impostoribus innotuisse, unde eo facilius sibi persuadet, quaecunque eodem charactere scripta circunferuntur, esse adulterina M ab impo-storibus ideo conficta, ut barbara scribendi serma abusii communi recedentes, eo facilius homines improvidos ludificarent. λ' ilVIII. Sed multa hic proferuntur nullo sane plausu excipienda : & illud in primis quod chartam illam Ravennatem, frustra olim a Mabillonio quaesitam, nunc tandem in bibliotheca regia repertam , characitere Langobardico scriptam tradit, quum anno Christi quingentesimo sexagesimo quarto fuerit exarat. , toto nempe quinquennio antequam Langobardi in Italiam irrumpentes suam barbariem de mores inducerent. Ejusdem vero instrumenti cha-

128쪽

. LIBER I. CAPUT VII L . calatracter idem est atque alterius chartae itidem Ravennatis a Lambecio vulgatae, Sc a Mabillonio expositae; nempe Gothicus, qualis in Italia, Sc Ravennae , Gothorum sede, ubi utraque scripta est, tunc obtinebat. Quum vero titulus aversae partis sit ejusdem characteris ac instrumentum interius, licet non ejusdem manus, utique credibile fit, eundem titulum neutiquam appositum fuisse ad lacum faciendum, quasi in eadem papyro Caesareum testamentum contineretur , quod nullum ibi esse, legenti statim patebat ; sed ad aliud pro arbitratu ociosi scriptoris significandum. Hamo autem ideo deceptus fuit, quia exteriorem epigraphen legisse contentus, ipsam chartam non legit, vel legere non potuit. Sed esto Gothica , Langobardica, & Merovingica scriptura impostores non fugerit, qui, ut alibi diximus, omni aetate floruerunt ; agetne ideo Germonius ad rei criticae dignitatem apte, quaecunque iis literis comscripta sunt, tenore etaso falsa conclamans

129쪽

CAPUT IX.

Stilus forensii semper inelegans . Vitia oribura-ρbiae quomodo a barbaris inducta Vox Gravio

varie pronunciata. Orthograpbiae er literarum commutationes unde ortae. Elegantia barbaries linguarum ex sono pronuntiationis derivatae . Imperitia notariorum. Cassiodorus, I dorus-Priscianus in alienum sensum detorti. I ipse aureo saeculo Cicer nis , quo in scribendi & dicendi facultate nil politius,& candidius sol unquam via dit , forensis barbaries in Umbe rerum domina jam grassabatur : de qua Romani m ximus auctor eloquii haec habet in libro primo de Oratore: Turba-barbaria forensis dat locum mel mitiorissimis Oratoribus , utruque prodigii instar haberi debet, hominem , eumque bonarum artium studiis deditum reperiri, qui saeculis& regionibus, veterum morum, & liberalium doctrianarum expertibus, de plusquam Cimmeriis ignora tiae tenebris undequaque involutis , antiquum illum sermonis & verborum nitorem apud scribas S notarios forenses, qui semper ab omni elegantia abhor

130쪽

LIRER I. CAPUT IX. Ioaruerunt, quaerere velit I & chartas rudi & inquinato illo sermone & charactere conscriptas hac una de caussa in apocryphorum censum continuo rejicere non dubitet.

ΙΙ. Sed quum in superiori capite probaverimus, alienas gentes proprii ldiomatis faece & dialecto

linguam latinam temerasse; utique necesse fuit Mejus orthographiam corrumpi & temerari: immo ex coeno in orthographiam ipsam per barbaros invocto, lingua latina foedata est; quum enim orthographia manum componat selinguam, ut ait Cassi dorus ue ex eo quod populi Septentrionales in Gallias& in Italiam ingressi seno Se verbis exoticis loquerentur, accurata illa veterum loquendi de scribendi ratio exsulare coacta est: quam quidem quatuor mindis infici docuerat Fabius libro primo capite nono per adVectionem, detractionem, immutationem, Madnexionem. Per adjectionem quum additur litera, ut bonus, bonustum: per detractionem, quum ea detrahitur, ut Spalis pro Hispalis ; Spania pro Hi pania ; floria pro bistoria; caracter pro cbaracter: per immutationem quum litera pro alia poniatur , ut set pro sed: per adnexionem quum literasyllabae posterioris priori adnectitur, ut bonorum

eorum pro bonorum meorum , quod vel ex scribentis, vel ex dictantis vitio procedit: cujusmodi varia errata in veteribus MSS. occurrentia congerit Caspar

Scioppius in Arte Critica, inter quae Δ ctari deber

SEARCH

MENU NAVIGATION