장음표시 사용
141쪽
quaecunque de Referendariis , ic Notariis regiis comminiscitur: quos saeculis Merovingicis eruditissimos fuisse, & emendate scripsisse narrat. Hoc tamen , ut nobis, quibus non licet esse tam disertis , facilius persuaderet, aliqua scripta ab iisdem Reserendariis, & Notariis eruditissimis emendate confecta ob oculos ponere debuisset. non enim Rempublicam literariam iis legibus stare adhuc accepimus , ut quae perpetua temporum serie, plena sapientum voce & exemplorum vetustate jam olim firmat sunt, sutilibus aeque ac animosis scripturientium hominum effatis quasi labefactata illico proscribantur ue praecipue vero quum certo sciamus, Actuariis,
Notariis & Tabellionibus publicis, latini sermonis imperitis, barbariem istam in primis esse adscribendam a
XV. Quis porro non animadvertit latinitatis interitum in legibus Gothicis, Langobardicis, Salicis, & Principum Galliae prioris stemmatis, in ,
quibus desunt grammaticae regulae, & verba exotica atque hodie ignota densantur, vel quia religio S: barbarica jurisprudentia tunc secus loqui vetabat ;vel quod scriptores ubi latina vocabula ad sua exprimenda non suppetebant, e vernaculo idiomate latine inflexo ea depromerent, fractis ceteroquin in ipsa sermonis serie Grammaticorum repagulis, ut adnotavit vir multiplicis Eu dictusae eruditionis Carolus Cangius in praefatione ad Glossarium n. XXVII.
142쪽
LIEERΙ. CAPUT IX. I I 3 Quod vero ad Referendarios & Cancellarios spectat, penes eos erat sigilli regii custodia, quo diplomata , iis subscribentes, muniebant, ut eruitur ex Almoini libro quarto, capite quadragesimo primo , ubi loquitur de Dadone, sive Audoeno Da-goberti Regis Reserendario. Varios modos, quia bus Referendarii, Cancellarii, Sc Notarii sub triplici Francorum stirpe regiis diplomatibus subscribere .
consueverunt, accurate, ut omnia, explicavit Mabillonius libro secundo capite undecimo.
XVI. Postremo quam iri itas minas in rem diplomaticam Disceptator exerceat, illud maniseste prodit, quod saeculo sexto orthographiam, qua eadem carent, in magno pretio ubique habitam contendat, quia Cas 1Odorus annos circiter quinquaginta post Chlodovei mortem de ea scripserit; Priscianus ejus aequalis CPoli librum ea de re composuerit , & inter Hispanos Isidorus libros originum, ediderit: unde mirum ipsi videtur, rationem recte scribendi in solis Galliis tunc fuisse neglectam. At non in selis Gallis , sed ubique populorum eam pe nitus neglectam M ignoratam hucusque demonstratum est: & quanquam laudati auctores saeculis illis barbaris de hoc argumento tractaverint, quaenam, Superi l ) , ars disceptandi unquam docuit, ab omnibus recte scribendi studium ideo excultum suisse ' Ergone omnes homines erant Cassiodori, Prisciani , Isidori Etiam hodie doctissimos scripto-
143쪽
D VINDICIAE DI PLO MATUM.res habemus , qui de orthographia diligenter scriptis
egerunt, cujusmodi sunt, praeter illos antiquos, Aldus Manutius junior, Claudius Dausquius & Chri stophorus Cellarius, qui ceteris recentioribus praestant; & nihilominus pauci, quos aequus amavit Iupiter , ad eorundem canones opera sua procudunt ; 8c minime omnium rabulae & notarii se
XVII. Immo eo ipso quod Cassiodorus de
orthographia egerit, patet ejusdem regulas ab omnibus Sc praecipue a Monachis ceterorum hominum ea tempestate doctissimis, in quorum gratiam scripsit, apud nos Italos tunc ignoratas fuisse: cui malo ut mederetur Cassiodorus opus illud suum adgressus est, ut in praefatione disertis his verbis testatur tomo secundo operum editionis Garetii pagina Gos. Cum inter nos talia gererentυr, de complexionibus Apostolorum nonnulla nasceretur intentio,
Monachi mei subito clamare coeperunt: quid prodes cognoscere nos quae tel antiqui coeperunt, vel ea quae sagacitas vestra adianda curatit nostia diligenter, A quemadmodum ea scribere debeamus , omnimodis ignoramus; nec in moce nostra postumus reddere quae in scriptura comprebendere non malemus His se respondisse ait Cassiodorus, quae dicerent designata esse quemadmodum intelligi debeant proferri. quare ex duodecim auctorum opusculis artem orthographicam Monachis iisdem
144쪽
digessit, qua, ut subdit in fine, se illos voluisse ab
imperitorum numerosequestratos esse, testatur. Ergo omnes tunc imperite de mendose apud Italos nostros
scribebant. Quod spectat ad Isidorum, ipse quoque in praefatione ad regulam Monachorum, sermone plebeio mel rustico se usum fuisse fatetur, nimirum modestiae caussa. scriptis enim suis diligenter elaboratis , supra aevi illius, quo vixit, conditionem se
XVIII. De Prisciano Caesareensi haud mirum quod inter populos non Latino, sed Graeco idiomate utentes ipse unus latine non infeliciter scripserit. id enim non aliunde quam e libris latinis hausit, sine periculo sermonem latinobarbaris loquendi modis inquinandi; a quibus ipse inter Graecos vivens longe aberat. Siquidem ex optimis auctoribus purius de elegantius, quam a populis linguae discuntur, quia in ore populi sunt bona mixta malis , in libris vero omnia elucubrata & polita. Hinc saeculo illo Le nis X. Pont. Max. omni laude celebrando, studiis de laboribus Italorum lingua Latina, jampridem barbarorum inseriis conclamata, ita revixit, & multi, duce& auspice Cicerone aliisque melioris notae latinis auctoribus tunc adeo accurate de eleganter scripserunt, ut nobis aevo Augusti scripsisse videantur.
145쪽
Diplomatum barbarier, eorundem sinceritatem pν dis. Tabelliones in gratiam vulgi diplomat eonscribentes plebeis idiotismis usi. Gregorii Magni oratio cum ceterorum illius temporis βίω neutiquam comparanda. Cur in Pr inetis latinitas sequiori aeto deserit. Soli clerici tunc docti, latei*ero literarum ignari. Sermo rusticus usque ad Carolum Magnum in Galliis obtrinuit. Lingua Iaιina propria Romanae eccis e. Sermonis rustiei specimina ex lapidibus prolata. Rudium scripturarum pretium. Dado Referem
darius bifloriam scripsis alio piis atque diplo
mata. Gregorii Turonensis fermo rusticus. Marcust editio Tatu dana omnium accuratissima. Uanquam ex iis, quae hactenus de obseleta, ω coe nosi illa sequioris aevi latunitate disserui, nemo prudens
negaverit prorsus evanescere quaecunque in ceteris capitiabus Germonius exaggerat ad vindicandam rudium saeculorum, quam ipse sibi fingit, elegantiam , nihilominus , ut Augiae stabulum, quod ingressi sumus ,
146쪽
. LIAE R I. CAPuT X. III expurgare undique pergamus, reliqua identidem sophismata excutere operae pretium videtur: quod nullum sane nobis negotium facessit praeter molestiam Sc taedium captiosis de inanibus emtis diutius immorandi. In hujusmodi censum procul dubio venit integrum caput sextum, ubi ex stili diplomatici barbarie, quae una, apud omnes homines mentis Scrationis compotes, chartas veteres legitimas esse probat, ipse aliorsum abjens, illarum indubiam falsitatem se detegere asserit, quia nempe diplomata
pleraque soloecismis scatent, edi stilo plane barbaroscripta sunt. Scilicet viro antiquitatis censori diaplomatum de chartarum nulla suspicio suboleret, si Ciceronianis elegantiarum flosculis, & eximio vemborum delectu staterent: sic enim in iis , quae instrumenta adulterina statim proderent, ipse unus eorum genuinam auctoritatem constituit; nullum interim diploma non barbarum, non inelegans in medium proferens, aut ab aliis prolatum ostendens: quoatamen proserre dc ostendere debuisset, verorumsdiplomatum specimen de exemplum viris doctis Mindoctis propositurus . II. Quum ergo ob unam stili M sermonis barbariem in diploma Theoderici III. Regis Fra corum a Mabillonio libro sexto pag. 66 . Vulgatum , Censor illud integrum recitans animadvertat, prosecto non solum ejus auctoritatem ne hilum infringit , sed magis firmato Quippe in eo diplomate anno
147쪽
r 18 UINDICIAE DI PLO MATUM.septuagesimo sexto supra sexcentesimum conscripto legitur Jovamem, vel consolacione percipeunt ; erga nostris partibus Misis ; ideoque crinuscat magnem . Et praeter peccata in grammaticam: viditur ;bomene I n citur π nuscetur i, ordenandum I plina ;babiat ; domenatione , decrivemus 3 Acit ; missi ;rigni ; atque haec omnia dicta sunt ex vitio barbarae pronunciationis, de qua nos in capite superiori dis. ruimus. Hunc autem loquendi modum , ut faeculis , quibus illigatur, minime congruum ostendat diplomatomastix, enumerationem illustrium auctorum adgreditur, qui aevo illo, quo diplomata scripta sunt, stilo de sermone non penitus barbaro seu diplomatico opera Ba digesserunt: cujusmodi sunt epistolae summorum Pontificum, scripta Boethii,
Cassiodori, Ennodii, Victoris Capuani, Paschasii,& Rustici, Gregorii Magni, Fulgentii Ec Ferrandi,
Junisii, Primasti, Isidori , Hildephota , Iuliani,
Adelmi, Bedae, aliorumque: quasi vero notarios sive antiquarios forenses, qui instrumenta Sc acta publica in gratiam vulgi condebant, eaque idiotisimis popularibus plebejo captui accommodabant, ut notavit Ioachimus Vadianus in libro de collegiis de monasteriis Germaniae apud Goldastum mox indicando, par necesse fuisset uti stilo Ennodii, ceterorumque, qui rarissimi in una aut altera provincia ex universali barbarie caput nonnihil extulerunt , adeo quidem, ut ex sententia Germonii λ-
148쪽
LI3ERI. CAPUT X. II sguli actuarii esse debuissent Emodii, Isidori, Gregorii Magni, Adelmi , Bedae. ΙΙΙ. Prosecto si hujusmodi ratio diseeptandi aliquid ponderis secum ferret non solum sexti oc timi saeculi, quod ipse contendit ; sed & nostrae
aetatis chartae fide sita laborarent , etenim ne unum tabellionem aut notarium in tanta literarum frequentia reperire facile erit, cui verbis Sc dictionibus non plebeis, de ab iis, quas eruditi usurpant quam longissime alienis, uti religio non sit. Quare antiquis non selum, sed Ec recentibus chartis aptissime convenit quod scribit Vadianus apud Goliastu tomo tertio rerum Alamannicarum pag. 33. Non potest, inquit, negari barbaries, atque ea quidem crassissima, quam redolent chartae: quae quidem imperitiam faeculorum , an sudio magis, ac veluti
data opera accidiye putandum At, non facile diaxerim . Quam absurdum reputari debeat ex pauciLsimis illis scriptoribus a Germonio enumeratis, qui in tantis ignorantiae tenebris, sermone, ut serebantea tempora , non penitus impolito, usi sunt, reliquorum hominum parem in scribendo elegantiam colligere velle, unico argumento conficiam. Sexto saeculo floruit Gregorius Magnus, in cujus oratione, ut
quidem ait Cermonius nequicquam sese ossint, quod ad diplomatum barbariem aecedat: nec ea est bomrida, Sc inculta; idemque assirmari potest de omnibus
Italis septimi er octa mi faeculi.
149쪽
IU. Eodem tamen, quo Gregorius Magnus, tempore vixit Johannes Abbas, quem idem sanctis simus Pontifex una cum Hippolyto notario misit ad Tlieodelindam Langobardorum Reginam, ut eam ad Catholicam communionem reduceret: quod constat ex libro tertio epistola quarta. Idem porro Johannes , ut nuper animadvertit Mabillonius in Annalibus tomo primo pag. 3oo. de oleis sanctorum
martyrum, quorum corpora tunc Romae quiescebant, Theodelindae detulit: cujus rei Indicem archetypum in papyro Aegyptiaca ex musto Septaliano, in quod ex basilica Modoetiensi per Theodelindam constructa, filerat translatus, in lucem protulit illustris Muratorius in tomo altero Anecdotorum pagina I s I. In hoc Indice ipsa Iohannis abbatis manu conscripto legitur: Notatio de Olea pro de Otiis: sbolus pro lsolus: cum tres filias, Sc cum
septem filios pro cum tribus filiabus, de cum septem filiis: Crisanti pro Gosenibi: Dpolitus pro μ'
pobtus : Cornili pro Cornelii: milia pro millia. Item Ia uti pro Bia nibi : oleo pro oleum , ζ
Filippi pro Pbilippi: Millei pro Acbillei: quaroleas
pro quae olea . neque tamen ullus magis quam Johannes auctor hujus catalogi , idemque abbas & Legatus Gregorii Magni, a sordibus tam crassis latini sermonis abhorrere debuisset; si verum quidem foret quod omnes & singuli non alio stilo & sermone quam Gregoriano tunc mentis suae sensius in lite
150쪽
LIEER. I. CAPUT X. Ia Iras misissent. Quare si tantum dc talem virum tam
lutulento idiomate loquutum deprehendimus ; quiderit dicendum de scribis & actuariis forensibus, qui omni aetate nihil unquam antiquius habuerunt , quam salebrosa , inculta , populari, & sordida phrasi acta in publicam lucem vulgare U. Tainetsi vero illis iisdem temporibus profligata ac pene exstincta fuerit latinitas ; nihilominus inter barbaricas naenias cultiora longe scripta
identidem prodiisse . Scimus in banc veniam petimus fidamur vicissim praesertim sub ipsa Principatus Francici initia, quum scilicet adhuc nonnullae elegantis eloquutionis scintillae superessent: quod ex Sidonii, Aureliani, aliorumque opusculis colligimus, &ex aliquot epistolis Chiodovei Magni. Sed latinitas subinde in deterius
abiit, ut ex antiquitatis parietinis egesta sormularum& placitorum rudera evincunt, in quibus nihil fere latinitatis, barbariet plurimum apparet. etenim vi- luere , seu potius desiere in provinciis a barbaris occupatis literarum studia universa; inductaque sensim quum in moribus, tum in lingua barbaries crassale sordida ; eoque incessit earundem provinciarum
aemulatio, ut gentis suae vocabula latino canone& norma inflecterent, quemadmodum Graeci latina , Latini graeca: unde ortae sunt barbarae voces,
quibus Glossaria integra Vossius, Spelmannus, Limdenbrogius, aliique cumulaverunt ἱ quaeque ob lin-α Suarum
