Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

certa videri. Cur vero quia Anonymus non fuit aequalis temporum Dagoberti f. quae ratio disserendi non solum diplomata ab Anonymo laudata impetit, sed quotquot nuper ex Bibliothecarum latebris in publicam lucem eduxerunt clarissimi viria nobis alias memorati, quorum maxima pars nec

aequalis, nec suppar est temporis , quibus ea conscripta fuerunt. Quotus enim quisque est, qui non norit nostro tandem Sc patrum aevo potissimum florere coepisse studium penitiora tabularia rimandi, atque inde quodcunque res majorum illustrare potest, in apertum proserendi Unum hoc addam, Disceptatorem manifeste jocari dum his argutiis artem suam secernendi antiqua diplomata vera a falsis tam curiose confirmat; cur enim fidem abrogat diplomatibus, quia sunt ab Anonymo praetermissa , si etiamsi ab eo praetermissa non suissent, ipsi

nihilominus haberentur suspecta non secus ac cetera , quae non praetermisit, & disertis verbis laudavit lIX. Jam vero ad Doubletum diatribas con- Vertamus, quem universum archivum Sandionysianum ita sunditus evacuasse putat Germonius, ut nihil omnino posteris edendum reliquerit: Sc quicquid a Doubleto indictum inde Mabillonius extraxit , nudiustertius post Doubletum ibidem primo pullulasse absque dubio censeri debeat, parpyri nimirum de phylirae sarcinis ex Aegypto ad ea diplomata edolanda nuperrime advectis. Sane Germonius

172쪽

LIEER I. CAp UT XI. I 3 hoc pacto de Doubleto disceptans aeque ac ubi de Anonymo Sandionysiano disceptavit, a recto nimium quantum declinat: nam Doubletus, qui primus omnium historiam sui monasterii tot saeculis ab ejus origine, & monumenta, quae colligere potuit, vulgare decrevit, nusquam professus est quidcunque veterum chartarum ibidem aut alibi, illuc spectantium latebat, se in apertum educere, nihilque prorsus ineditum relinquere ; verum eas praetermittens, quae ad

Sandionysianam historiam non pertinebant, solum vulgavit quas in rem suam facientes exscribere aut Iegere potuit: non potuit autem omnes, unde in libro tertio de re Diplomatica capite secundo p. 2 2 3. Mabillonius, discipulus Lucae Dacherii, qui fuit Dou-bleti contemporaneus, multa esse ait diplomata, quae Doubletus ex autographis eruere non maluit, aut quae ipsum fugerunt, qualia, inquit, sunt ea, quae hic in lucem damus : quaeque certa, vera, sincera , ac genuina esse incunctanter affirmo inpropugnare paratus sum: quibus verbis quasi suturorum praescius, Cermonii cavillationibus in antecessum Occurrere voluit. X. Quis porro praeteritorum temporum memorias primus vulgare adgreditur,qui posteris nullas omni nospicas a tergo legendas relinquat magnus chriastianae historiae reparator Baronius omnem operam posuit in derivando in aeternos Annales quicquid rerum ecclesiasticarum in scriniis bibliothecaeVaticanae

173쪽

1 ViNDICIAE DiPLOM. LIB.I. CAP.XI. latebat, dc tamen omnia non vidit ; unde post Baronium pretiosissima antiquitatis monumenta ex iisdem scriniis prodierunt tam nostratium cura, quam ceterorum, quibus, licet procul ab Urbe morantibus, liberaliter Ec amplissimo ecclesiae Qenore datum fuit ex gaza illa incomparabili in publicos usus sacrarum literarum reliquias extrahere: nec sane dubitandum quin etiam nostro hoc dc futuris temporibus alia nobis, atque iis, qui superiori aetate vixerunt non visa inde ad commune emolumentum educi possint. De antiquitatibus Sandionysianis scripsit Doubictus , & jam scribit Michael Felibienius ejusdem loci asceta eruditissimus, qui sine dubio multa a Doubleto neglecta, ignorata ex praetermissa in suas lucubrationes transferet; neque ideo tamen, quantum auguror conjectura, apud literariam Rempublicam, donec ea stabit cum dignitate, suspicionis notam incurret.

Finis Libri Primi.

174쪽

LIBER SECUNDUS

CAPUT PRIMUM.

Donationum pro animae remedio antiquitas contra Claudium Fauctetum. Sinceritas cbanae Dagσ-

berti I. Cliniaci conscriptae. Nomen Dagoberti

varie prolatum.

U c u s Que E priorem suae Disceptationis partem Germonius perduxit, quicquid argumentorum , & conjecturarum ipsi in menter venit, in ea generatim exinponens ad evertendam unico ictu omnium diplomarum , quae superstini antiquitatem & fidem. Dehine vero propius rem agens , aliquot ex autographis

Merovingicis Si Carolinis a Mabillonio propositis singulatim expendit, & veluti commenticia, ut par est credere, exsibilat, ut inde, quae reliquorum sit sers & conditio, ex his quisque cognostat. Pauca inquit, de multis examino, ex quibus judicium T fera-

175쪽

feratur de reliquis. Et quod caput rei est, MabiI-lonium de more alloquens ista subjungit: Ne tamen existima conqui se me sedulo Ur consulto selegisse,s quae forte in tanto numero minus Arma fuerint in certa. Haec ι a potissimum perpendere placuit, quae tu omnium certissima judicas, quae incidi in

aes curasti, ut essent indubitatorum autograpborum specimina. Quare ne rem diplomaticam ipsi ociosi tanto in periculo versari conspiciamus, haec minitante Disceptatore, non perfunctorie in id nobis incumbendum est, ut errores, quibus utranque paginam implet, pro virili nostra securos abire non

patiamur.

II. Quam chartam prae aliis examinandum sibi proponit Germonius, ex archivo Sandionysiano aere & typis a Mabillonio descriptam Nandelberto Duci, de Ragamico domestico suo Rex Francorum Dagobertus hujus nominis primus direxit anno δε-rimo regni sui, idest altero Sc tricesimo supra sexcentesimum, ex caIculis accuratissimi Cointil. In eadem charta decernitur, villam agri Parisiensis Iticino-hoam, vulgo Escomen , basilicae sancti Dionysii

eoncedi pro regni flabilitate , er remedio animae suae: quae particulae indubiam chartae antiquitatem demonstrant. licet enim Claudius Fauchetus ita Antiquitatibus Gallicis libro quincto capite decimo

non ante Dambertum pias donationes pro animae remedio Occurrere putaverit 3 5c primas fuisse ad , vuι,

176쪽

LI aER II. CAPUT L IAT vus, seu pro clericis, pauperibus, de aedificiis f cris, deinde in usum luminarium, & farta tecta, seu reparationem ecclesiarum 3 nihilominus amplum& luculentissimum testimonium, rem his contrariam evincens superest in Marculsi formula prima libri secundi, utpote quae in re tunc passim vulgata, Mantiqua, exemplum est donationis ad constructionem xenodochii , aut monasterii pro remissione pecca

torum .

III. Hunc morem illustris Bignonius vetustis. sima quaeque monumenta praeserre observavit, quae ad veniam a Deo dantibus impetrandam facta dicuntur . Et quidem disertissimus Salvianus integris quatuor libellis, ad ecclesiam sub Timothei nomine scriptis, divites etiam atque etiam hortatur, ut a peccatis abhorreant, tandemque crimina sua piis largiationibus redimant. Sic Chrodinus celeberrimus eleemosynarius, cujus laudes Venantius nostras decam lavit, apud Gregorium Turonensem libro sexto capite vicesimo Historiae Francorum, bona sua ecclesiis N pauperibus erogans, sent haec, ajebat, data, ut dum de bis pauperes reficiuntur, mihi veniam obtineant apud Deum. Et Rad undis Regina in epistola ad episcopos Galliae apud eundem Gregorium libro nono capite altero & quadragesimo, memorat donationes ab aliis factas pro animarum sua- eum remedio. Haec tamen eousque abjerunt, ut pi iique donationibus piis quaecumque crimina nullo

177쪽

1 8 UINDICIAE DI PLO MATUM.

negotio expiari opinarentur, & idcirco ex industria peccarent: quod delirium Concilium Cabilonense II.

anno DCCCXIII. reprobavit canone tricesimo tertio in magna collectione Labbei tomo octavo col. 28 o.

IU. Diplomati nostro Dagobertino subscribit Dado, alio nomine Audoenus Dagoberti Resere darius , de quo haec habet Fridegodus, sive quis alius in ejus vita apud Surium die vicesima quarta Augusti. Audoenus cognomento Dado auricularii locum munus in aiati Regis obtinuit: itemque ad obsignanda scripta,'edicta regia, quae ab ipso conscribebantur , sigillum mel anulum custodiebat. Et paullo infra: Ad illius nutum omnia palatii negotia gerebantur. EDI consiliis optimates omnes, atque ipse Dagobertus Rex, ceu divinis oraculis parebant. Ab Aimoino libro quarto capite primo de quadragesimo ideo vocatur Referendarius, quod ad eum unietersae publicae deferrentur conscriptiones,

Usque eas anulo Regis, με sigilla ab eo Mi commisso muniret seu firmaret. Ipsemet Dado in vita sancti Eligit apud Dacherium tomo quincto Spici-legii pag. 168. pro modestia, quasi de alio scribens , haec de se habet: Denique Eligius apud Regem Da-gobertum habitans babebat mansionem assidue connjunctam cum Da ne, sicut emm animam I mita diligebat eum. Datum est privilegium Clippiaci

in agro Parisiensi, cujus mentio occurrit in activDagoberti apud Fredegarium de alios : quorum testimonia

178쪽

Lia εκ II. CAPUT I. I smonia in unum congesta videsis apud Mabillonium libro quarto pag. 273. Haec ideo reserre placuit, quia non parum conducere possunt sarto tecto reddendo eidem privilegio adversus novas objectiones , quas Germonius tribus potissimum caussis sustulcit. Primo quia non recensetur ab Anonymo Sandionysiano, neque a Doubleto. Secundo quia privilegium illud simile est alteri diplomati Chlo vel junioris. Tertio quia in codem Uagoberctbus scribitur cum e Sc b, S: non Detobertus. V. At ex ceteris commentis jam superius diss1patis primi quoque ex his tribus ruinam sequi necesse eit, quum neque Anonymus, neque Do bletus amplissimum, & resertissimum archivum Sa dionysianum diligenter excusserint, nequo ejus imstrumentorum catalogos unquam texere cogitaVerint : unde liquet Disceptatorem extra chorum , ut uni, quamlongissime saltare ubi diplomata, quae laudati scriptores non recensuerunt , ipse, tanquam adulterina, aspernari non dubitat eo pacto, quo quic quid sub nomine Ignatii martyris, praeter septem illas celebres epistolas ab Eusebio 8c Hieronymo memoratas, circunfertur ἱ dc quicquid Augustino ad- ibitur,. quod Possidius in Indiculo praetermiserit et aut Isidoro tribuitur , quod Hildephonsus reticuerit, continuo inter sit specta rejicitur. fallaciam enim, hujusce argumentationis statim nudari quis non videt , secum animo reputans Eusebium dc Hierony

179쪽

iueo VINDICIAE DI PLO MATUM.mum dedita opera omnes Ignatianas epistolas suo aevo superstites, nulla omnino praetermissa, enumerasse ; Possidium singulas Augustinianas, & Hild phonsum Isidorianas lucubrationes indicare voluisse , quum e contrario neque Anonymus, neque Dou-bletus de tabulario Sandionysiano id agere unquam

somniaverint.

VI. Altera suspicionis ratio cum priori illa in pondere utrobique contendit . quid enim levius , quam suspicionis notam inurere diplomati Dago-berti I. hac caussa quod in charactere , in barbarie, in cortice Aegyptio; in eo, ad quem dirigitur, scilicet Wandelberto; in mutilatione, de in silentio Anonymi & Doubleti, similitudinem gerat alterius diplomatis Chiodovei II. ejusdem Dagoberti filii Si fuit exaratum duobus ic viginti annis duntaxat ante Chlodoveanum, cur non debet ei esse simile in genere characteris, in rusticitate sermonis, M in materia, in qua scriptum fuit Cur Nandeliartus sub Dagoberto I. juxta ac sub Chlodoveo ejus filio& saccessore, vivere non potuit Et si diploma illud

aeque ac alterum est antiquissimum, eur utrunque vetustate consumptum esse non oportet i Si Anonymus & Douiaetus omnes rationes illud memorandi

procul habuerunt, cur ideo dubiae fidei reputandum est Quod autem diploma Chlodovei sit falsum, ideoque etiam Dagobertinum simil2imum falso, de

hoc disputabimus capite tertio, in quo Germoni

nam Diuitiaco by Cooste

180쪽

Lia ERII. CAPUT I. a s Inam dialecticen illam excutiemus, ubi ita disceptat: Diploma Dagoberti pro villa Iticinosoam est simil

limum falso. quod autem est simillimum fasso,

nec potest ab eo ulla nota secerni, non debet inter

indubitata autographa numerari. VII. Sed tertia ratione vix quicquam indignius , ut in viri eruditi mentem veniat, excogitari potest, nempe ob unam dc alteram literulam nomini Dagobertino dedita opera vel oscitanter superaddi

tam, diploma illud despiciendum arbitrari , in quo non Dagobertus, sed Duoberctbus scriptum apparet: quasi vero nomina illa barbara cujusque libitu scribi

non consueverint, ut superius ostendebamus capite nono num. x. In monetis Francicis apud Boutero-vium pag. 2sq. dc 3I8. & apud Leblancum pag. illud idem nomen diversis modis scriptum reperitur , nempe Dagobertus, Dagobene , Dagore, Dagobens, atque etiam Dagoberctus: quod postremum quum Germonius dissimulare non potuerit , mirum est cur

adhuc errorem suum non exuerit, praecipue quum in uno ex laudatis nummis legatur Dagoberthus Rix pro Dagobertus Rex , scilicet ex vitio pronunciationis ob vicinitatem soni inter literam e dc i ; de ob sonum insensibilem literae e quotiescunque praecedit literae t , quemadmodum docent veteres imscriptiones in Roma subterranea, & in magno The

SEARCH

MENU NAVIGATION