장음표시 사용
161쪽
dem casuum mutationes, idest accusativa pro ablattiis , feminina pro masculinis N contra. Repetisset voces exoticas , loquendique modos plane barbaros r quibus de rebus exempla in medium proferre ob rei evidentiam supervacaneum est. Haec minime dissimulavit Gregorii clarissimus editor Ruinarius in praefatione num. C. qui insuper fatetur in codicibus MSS. Corbejensi, & Bellovacensi aliquot nomina magis barbare scribi, quam in ceteris minus antiquis ;frequentioresque in illis occurrere casuum, literarum,& generum mutationes. Eadem omnino barbaries& menda aeque ac in diplomatibus sine dubio densari in legibus Salicis quisque animadverteret, si cum antiquis codicibus conferrentur ; licet reapse tanta per se scateant rusticitate, ut quis facillime agnoscat, illas eodem tempore ac diplomata , fuisse literis tr
XVI. At quum Germonius de legibus Salicis aliquando se fusius disputaturum polliceatur, quod bene vertat I nihil nobis jam suppetit, nisi illius hac
super re novas Observationes avide opperiri, dummodo tamen ejusdem commatis non sint atque illae , quas de diplomatibus vulgavit, de simul eadem occaesione de formulis Marculfianis: quas quum in aec ratissima editione Stephani Balinii cum stilo diplomatico examussim cohaerere vidisset ; priorem Hieronymi Bignonii Marculsanam editionem , tanquam sinceriorem, illi antistare confidenter pronunciavit ' pluri-
162쪽
LI3ERI. CAPUT X. I 33 plurimas ob causas, quas ubi opus fuerit, proferet. Nos vero, quibus non licet elle tam disertis, omnino editionem Baluaeianam priori illi Bignonianae praeserimus . quippe Carolus Cointius vir doctistimus Sc in rebus Francicis supra omnem laudem diu noctuque versatus, poliquam illam editionem Bignonii cum codice MS. regiae bibliothecae praesenti animo contulisset, deprehendit, Marcus soloecos a Tigno-nio, cui displicebant, in multis locis correctos fuisse ut quidem testatur in Annalibus ecclesiasticis Francorum sub anno DCLXII. num. LIII. Quare idem Co-itatius ait, se genuinum Marculsum cum suis naeviscitare maluisse: quod ideo monitum voluit, ut minus
obstupescerent, qui plerasque Marculfi formulas stilo
quam ab aliis prodierant multo vitiosiore, ac barbariore vulgatas in ejus Annalibus reperissent. XVII. Male itaque cum Gregorii Turonensis stilo,Marculfianum consentire debuille caussatur Germonius; Marculsus enim vere diplomatico sermone, Gregorius autem literario, licet ex vitio aetatis suae inquinato & salebrose, usus suit: quippe Marculsus sermulas suas edidit, ut palatii, monasteriorum, Scecclesiarum notariis exempli loco essent, quanquam nulla eis accesserit auctoritas, unde vim legis haberent : immo ex editis antea instrumentis eaSdem
excerptas fuisse a Marculse, potiusquam proprio ipsius marte & ingenio consectas , notavit Mabillonius in Annalibus Benedictinis libro decimoquarto pag.qΙ 9.
163쪽
134 VINDICIAE DIPLΟΜATUM. Hinc refellitur Criticorum audacia, qui vel superiorum temporum monumenta ad Marcul fianas sormulas exigunt ue vel instrumenta ab illis vel latum unguem discrepantia, statim falsa pronunciant: quasi eaedem formulae publici juris evasissent ubi primum fuerunt conscriptae; aut privati monachi placita pro publica lege habenda fuissent. Rectissime itaque a Baluzio actum, qui in nova Marculsi ad Capitularia Regum Francorum editione, Bignonii textu posthabito, purum putum Marculsum ex vetustis exemplaribus restituit, quemadmodum in praefatione ad
priorem tomum num. LxxxvII. nobis aperuit ; scilicet, ut virum accuratissimae censurae decebat, probe noscens, orationis vitia Marculsianae auctoritati nequicquam ossicere, quum ex commutatione literarum, vocabulisque forensibus, in sermulis, ut etiam hodie, usitatis, consulto fuerint usurpata. Sane Veteres chartae, ut sequior aetas serebat, soloecismis obsitae, simplicem, Sc minime fucatam veritatem spirant, adeoque etiam propter hos naevos siunt venerabiles. Hinc scriptor maximus Caesar Baronius prudenter admonuit, in illis edendis soloecis. mos te barbarismos esse retinendos: Nam sciendi curiositas quaeque aspera condiens suavia reddit,
164쪽
Aetas Movmi Sandion lani, qui scripsi Gesa
Dagoberti I. EDι maximi errores, u-vissima auctoritat. Propositum lacobi Doubisti in bsoria Sandio-vsiana. Uam securum alieni judicii hucusque Germonius se reputaverit , si non alibi, disertiss1me palam facit in capite septimo primae partis
suae disceptationis, cui novis ingenii sui repertis postremum colophonem imponere Voluit, rursus invadens tabularium Sandionysianum suspicionibus a Papebrochio, ut ipse ait ἀminime excogitatis: de recte quidem ; etenim in mentem scriptoris doctissimi nonnisi tanto viro diagnae ratiocinationes Sc argumenta venire poterant . Duplici autem cuneo procedit Diplomatomastix utrinque innixus, Anonymo Sandionysiano, qui scripsit Gesta Dagoberti 1., Sc Jacobo Doubleto, historico item Sandionysiano: quorum priorem ex bibliotheca Petaviana vulgavit Andreas Duchesnius Parisiis anno MDcxxxvi. in tonio primo Historiae
165쪽
136 VINDICIAE DI PLO MATUM. Francorum pag. 372. eundemque nuperrime ex codice MS. bibliothecae Jenensis, saeculo duodecimo exarato, iterum vulgavit vir eruditus Burchardus Gottheissius Struvius in suis Actis literariis, a nobis Capite HI. numHI. jam memoratis. Doubleti autem Historia Gallica Abbatiae sancti Dionysii prodiit Parisiis anno ΜDCxxv. Quumque Disceptator a neutro ex his duobus scriptoribus & recitata vidisset omnia& singula diplomata ex Sandionysiano grammatophylacio per Mabillonium vulgata, eadem quasi fungos una nocte postmodum natos, conclamare non
dubitat: ac si quicquid iisdem auctoribus indictum
fuit, inter commenta recenseri omnino mereretur. II. Ut ostendamus, Disceptatorem conquas
sato praesidio inniti dum eodem Anonymo duce &auspice de chartis Sandionysianis fidentissime judicat ; qualis quantusque scriptor ipse fuerit aperire
necesse est. Duchesnius existimavit eundem fuisse Dagoberti I. contemporaneum ; at vero Petrus de Marca in Historiae Benetiarnensis librω primo capite vicesimo sexto num. I. floruisse opinatur sub Chlodoveo II. cujus obitu historiam siuam clausit. Sed error utrunque occupavit ; de duabus ex caussis illum juniorem esse probari putamus; primo quod capite quadragesimo tertio chartam vetustissimam vocat, ab Audoeno Rotomagensi episcopo scriptam, qui diem obiit anno DCLxxxiii. ex Colatio ibidemnum. V. regnante Theoderico III. Chlodovei II. filio postre-
166쪽
LIAE R I. CAPUT XI. I 37 postremo: deinde vero quod sub initium operis sui capite tertio sanctum Dionysium, primum quidem Parisiensis urbis episcopum illuc a Clemente misi sum ; sed non Areopagitam appellat, unde auctor paullo seniorem se prodit Hilduino abbate Sandiony-liano, qui sub Ludovico Pio eundem Dionysum primuS omnium cum Areopagita confudit, ut viri docti probarunt: licet tamen ante Hilduinum a Clemente
Dionysium in Gallias millum jam creditum futile ostenderit Mabillonius in Analectis tomo primo pagina 63. Eundem Anonymum Dagoberto longe recentiorem facit etiam clarissimus Gottheissius, qui illum notis illustravit. ΙΙΙ. Quare non amplius latet aetas hujus Anonymi, qui res gestas a Dagoberto, & ab ejus filio Chlodoveo multis fabulis astutas consarcinavit,
ut ea occasione monasterium suum a Dagoberto conditum , sancti Dionysii & sociorum pignoribus ditatum , & amplissimis opibus de possessionibus auctum,
laudibus ornaret. In iis autem gestis Chronicon Fredegarii ubi a nece Regis Chilperici ad annum quartum ab obitu Dagoberti res Francicae per annos dis. positae narrantur, prompta manu versavit, inde e scribens vitam Dagoberti I., & quasi per occasionem de basilica Sandionysiana multa dedita opera inseruit: in quibus fidem integram ipsum mereri quotiescunque a Fredegarii verbis Sc sensu non recedit, ultro fatemur ; sed saepenumero eum labi in errores, S dc
167쪽
& fabulas internectere ubi Fredegarium elegantiorem reddere vel interpolationibus augere studet, jure nobis quoque concedi petimus. IV. Varia de hoc passim exempla proseri
Coimius, quale est anno DCxxx. num. x. quod de
Chlotarii ΙΙ. Dagoberti parentis bello Saxonico contra Bertoaldum ducem, & de crudelitate in Saxones exercita Anonymus scribit capite primo pag. 3 Tq. , quum tamen Fredegarius capite quadragesimo secundo de eo affirmet, quod annis sexdecim regnaverit pacem babens cum universis gentibus virinis: quod satis superque contra eundem Anonymum, aliosque confirmat etiam Hadrianus Valesius in libro duodevicesimo rerum Francicarum, ubi quae de Cervo, qui insequente Dagoberto in aedem Sandi nysianam perfugerit, ut Anonymus narrat capite secundo, tertio, Sc quarto, itidem Valesiius inter fabulas reponit. In ipso narrationis exordio Dago-bertum Beretrudis filium facit, & antequam regno Austrasiae praeficeretur ab Arnulfo Metensi episcopo educatum. At Beretrudem non Dagoberti, sed Chariberti matrem suisse notavit idem Valesius ; N Ar-nulfi curae non ante, sed post regnum commendatum suisse scribit auctor coaevus in vita sancti Ar-nulfi , de Fredegarius capite quinquagesimo octaVO. Cetera figmenta , quae a capite sexto ad undecimum usque explicantur exsufflat idem Valesius libro duodevicesimo a nobis supra memorato.
168쪽
LIEER I. CAPUT XI. 23sV, In eundem censum venit manus publica ab Anonymo capite vicesimo secundo male explicata ; etenim manus publica est Imperium Romanum apud Fredegarium capite duodesexagesimo& undesexagesimo, ubi ait Langobardos de manu publica, idest ab Imperio Romano, tria centenaria auri annis singulis pro tributo recipere selitos fuisse: AnonymuS vero manum publicam non Romanum Imperium, sed publicam conspirationem ineptissime exposuit, in hoc a Fredegarii mente longe abjens ,
ut ostendit Cointius anno DCH . num. XVI. & XVII.
Labitur quoque capite duodetricesimo , ubi de Sige-berti Regis baptis o sermonem faciens, Amandum Trajectensem episcopum memorat, qui tunc ex Coin-
tio anno DCXXX. num. H. cum episcopatum nondum
obtinebat. VI. Alias ejusdem Anonymi alucinationes congerit loco mox indicato, atque alibi doctissimus Cointius, quas non repeto ne actum agam , quum has paucas sussicere putem ad ostendendum quam fluxae fidei scriptori nitatur Germonius pro evellenda instrumentorum auctoritate, quorum ipse Anonymus Sandionysianus non meminit, dum ea, quae de industria scribenda suscepit, nempe Gesta Dagoberti I. Sc illius filii Chlodovei II. putidissimis fabulis metachronismis ubique deturpavit. Quod si e renata nonnulla de coenobio Sandionysiano, quae ad eosdem Reges pertinere noverat hinc inde inte
169쪽
miscuit , quisnam hac una de caussa universa diplomata vel ab iisdem, vel a ceteris Regibus postea concessa, quae ipse non recitavit, pro suspectis habenda jure putaverit, si ejus propositum non fuit singula enumerare, ut ipse capite quadragesimo tertio diserte testatur, ubi ait, se multas Dagoberti donationes praeterilite, ob fastidientiun Iectorum vitandum taedium. quare insigniora tantum recensuit, quae ipsi scribenti in mentem venerunt: nec ei serte Sandionysianum Archivum revolvere datum fuit, quemadmodum a Centutensi stiam monachos excluses fuisse docet Hariulsus, ubi ait syncellitas suos diu res proprias ignorasse, neque sua tenuisse, quod
armaria secretis clavibus condita eos arcerent, ut
vidimus Capite secundo num. vii. Mirari proinde aequum est, a Germonio assirmari potuisse, quod
Anonymus reliqua sive istorum, sive posteriorum Regum diplomata non omissurus fuisset, sequae alia in coenobii sui archivo recondita tune fuissent, Scquod propterea chartas Merovingicas Anonymo indictas, quas Doubletus & Mabillonius vulgarunt, omnes ad unam in deperditorum instrumentorum locum sensem pullulasse arbitretur. VII. Si Anonymus historiam coenobii Sandionysiani a prima exstructione ad suam usque aetatem fuse de accurate describere itatuisset, haud inficias irem, omnes vel potistimas Regum donationes pro eadem basilica , ab illo recenseri debutile;
170쪽
ait: Non videtur fuisse silentio plane praetermis furtis donationes Theoderici I f. Cblo Gei III. aliorumque e prima stirpe Regum , si illarum δε- nationum acta in tabulario mona ierii sui nactus
fuisset. In eodem:ὸrrore versatur dum Anonymum diplomata omnia Dagobertina suo aevo in coenobio Sandionysiano adservata, novisse Se enumerasse , Ope dialecticae argumentationis evincere studet; ut hinc
procul inter apocrypha rejiciat diploma laudati Da-goberti pro villa Iticinoseoa: quod ab eodem Anonymo neutiquam memoratum, Mabillonius aeri instcistim exhibuit libro quincto pag. 3 7q. dc typis descriptum libro sexto pag. q63. stuare, inquit Germonius, cum nullam mentionem facιat de corticeo ac mutilo diplomate pro villa Iticinoseoam, quod aeriincisum exbibuisti: cum pleraque taceat, quae Da-goberto tribuit Doubletus, constat V s aetate nul-ltim istorum extitisse in arcbivo Dion ano . VIII. At sorte quis facile sibi persuadebit , si non alia, saltem ea, quae AnonymuS memorat diplomata, inter legitima a Germonio reputari: quod tamen ab immiti, & implacabili veterum chartarum hoste neutiquam sperare licet quanuis enim scribat, ea sibi multo minus esse suspecta , quam quae subsequentibus faeculis ex eodem arcbito prodierunt, postea magno animo aifirmat, neque tamen omniuO
