장음표시 사용
181쪽
1 si VINDICIAE DI PLO MATUM. VIII. Si vero ea variatio, atque Ortographiae inconstantia saepe occurrit in nummis brevissime, M accuratissime inscriptis ; quid miraculi est, eandem offendi in instrumentis per imperitos tabelliones exaratis ; & literam e ex dictis caussis redundare in voce Dagobercthus t Prosecto si his momentis in praeteritorum temporum rudera esset animadvertendum , universa antiquitas quamfacillime exploderetur Quare nondum intelligo quomodo fieri potuerit, ut Auctor, qui in arte critica sibi videtur exercitatus , circa ejusdem nominis Dagobertini orthographiam adeo steterit, ut haec scribere non dubitaverit: Non vereor dicere , mel boc unum in subscriptione regia vitium orthograpbiae, toti diplomati inurere notam
aut saltem suspicionem falsitatis. quasi vero in nullo
alio privilegio id legatur, quum tamen Dagoberct scum ede b non vero Dagobertus subscriptus compareat in altero quoque indubiae fidei diplomate pro monasterio sancti Dionysii in Annalibus Benedictinis
tomo primo pag. 68S. nuper vulgato. An vero NO-men Regium alio modo ab ipso Rege, Darine Res rendario ey notariis regiis, alio ab Eligio in monetariis scriptum fuerit, quod Disceptator se non facile credere affirmat, jam ostensum est, idque amplius ostendi posset ex nominibus aliorum Principum diverso modo expressis, de quibus in libro superiori
actum fuit. Sed quum supei vacaneum sit rem centies dictam rursus adstruere, ad alia cum Gramonio propcramus . C A-
182쪽
Praeceptum Cblodovei II. minus recte a Sirmondo emendatum . Immerito infuspicionem vocatum a Gerardo Duboiso; interpolationis vitio notatum a Cointio . Subscriptiones absque recen-
sone sedium aliquan 'ab episcopis factae . Sisbertus III. Rex Auserasiae quo anno diem obierit. Radobertus Majordomus sub Chlο
teo II. ANDEM incudinem tundit Germonius in examinando diplomate altero, quo Chlo-doveus junior Dagoberti Ι. filius majorum donationes monasterio Sandionysiano confirmans, a cujuscunque potestate illud eximit, Lan derici Parisiensis episcopi libertatis privilegium auctoritate sua roborans. Hoc praeceptum Chlodo-Veanum primus omnium vulgavit Doubletus intalibro tertio capite quarto; & deinde vir eruditionissema super aethera notus Jacobus Sirmondus intomo primo Conciliorum Galliae, multas subscriptiones atque emendationes exhibens, necnon stili barbarismos plerosque marte suo corrigens: quae
183쪽
134 ViNDICIAE DI PLO MATUM.summi viri libertas arrisit doctissuno Cointio, ubi easdem Chlodovei literas in Annales suos protulit
ad annum DCLIII. num. XXXII. rejectis ad marginem
orationis vitiis, quae ipse Doubletiana assumentata, existimavit , ratus praeceptum illud a Doubleto consulto depravatum, ut cbartam insinuaret antiquiorem , Ur potiori dignam fide. Sed Mabillo nius in libro sexto de re Diplomatica numero HI. pagina q67. Vitia illa non Doubleti depravationi, sed saeculi genio tribuenda esse ex Marcesso per Baiurium integritati suae restituto constare animadvertit , necnon ex iis, quae de stili barbarie initio
libri primi disseruit: quibus perpensis, si tamen perpendit, mirum est Gerardo Duboisio in historia e clesiae Parisiensis libro quarto capite quincto pagiana I 9 2. scrupulum ingessisse orationis seriaptionis crebra vitia , quae quandam assectati Alli,
ut ait, suspicionem creant. Prosecto vel hinc, omnem scrupulum evellendum esse, ex iis, quae noS disputavimus , satis patere arbitror . Quare non Doubletus , sed Sirmondus diploma emendavit et quod postea Mabillonius aere dc typis ex ipse aut grapho accuratissime expressum libro quincto pagina 3 77. de libro sexto pag. qiss. ob oculos posuit. II. De hujusce praecepti auctoritate pluribus mentem suam aperit Cointius a numero tricesimo secundo ad quadragesimum primum anni superi indicati, ubique Pro certo habens, digito ostendens
184쪽
LIBERII. CAPUT II. Issdens, illud esse conforme textui monachi Sandionysiani, & sormulae Marculsi, it aut nullam in eo falsitatem, aut interpolationem esse sentiat. Tum
numero triccsimo sexto, comparato diplomate cum
formula secunda libri primi Marculfi , ait, in more positum suisse, ut privilegio episcopali non episcopus tantum, a quo concedebatur, sed alii quoque . episcopi subscriberent: quae ratio non erat, ut ipse putat, praecepti regii: Praecepto, inquit, seu concessioni regiae nemo subscribebat praeter regent, , eiusque Referendarium: quapropter expunctis episcoporum er procerum subscriptionibus in eodem diplomate Chlodoveano, quae lapsu temporis interpolatae fuerunt 3 Cblodovei praeceptum hoc exitu
claudendum arbitramur. 2uam auctoritatem . . .
. infra roborari. CbIudovius Rex signavi. go Geroldus obtuli er signavi. Data sub die x. Iulii dec. Quibus continuo haec subdit Cointius: Hae ratione fori untur omnes objectiones, quibus critici praeceptum Chlodoetei regis impugnant. III. Sed importuna haec censura nulla est Mabillonio, qui literis regiis aliquando episcopos de proceres subscripsisse jam notaverat in libro secundo capite primo de vicesimo: quique Omnem dubitationem evellendam jure existimat ex speci- 'ine genuino cum omnium episcoporum dc Optimatum subscriptionibus a se exhibito: quas item mire confirmat monachus Sandionysianus, Sc Ai-
185쪽
iues VINDICIAE DI PLO MATUM.moinus , qui earundem subscriptionum memin runt, sanctos etiam nonnullos ex subscribentium numero laudantes. Sed Hilduinus abbas Sandionysianus quemcunque dubitandi locum penitus adiamit dum in genuino archetypo de partitione bonorum sui monasterii per Mabillonium vulgato in libro
sexto num. LXXV. pag. 3I9. Chlodoveanum hocce praeceptum dicit roboratum manibus sanctorum , qui usque bodie miraculis coruscant, quorum seriem diligenter examinat Cointius numero tricessimo septimo anni superius expressi. IV. Notat Mabillonius, episcopos ibidem subscriptos plerunque sedes suas reticuisse: quod in literis Synodicis , immo dc non raro in ipsis Conciliis contingere observat contra Papebrochiunia, qui in Propylaeo ad tomum secundum Aprilis numero vicesimo quarto supra centesimum, quod episcopi huic diplomati subscribant, non expresso sedis suae titulo, merito suspectum esse in bae
aliis similibus chartis , opinabatur . Addo ego ex multis, quae Occurrunt pro sententia Mabilloniana ,
in diplomate Sigualdi Patriarchae Aquilejensis, quod
ex autographo Brixiano edidit Cornelius Margarinus in tomo altero Bullarii Casinensis pag. I s. post eundem Sigualdum subscribere Apollinarem, Oti nem, Julianum, Sc Felicem unum de alterum , omnes episcopos, propria sede minime expressa. Notitiae item Conradi Burgundiae Regis apud Sa
186쪽
LIBERII. CAPuT II. I 37muelem Cuichenonium in bibliotheca Sebusiana pag. 2qO. eodem modo quatuor episcopi substriabunt.
V. Alio pergit Germonius ad diem dice dum praecepto Chlodoveano. quum enim praeter Chlodoveum Suebertus Rex in illo subscribat, quemadmodum ex monogrammate Mabillonius conjecit, vel hinc censor, se probare putat diplomatis falsitatem ; quia nempe eundem Sigebertum silentio praeteriit Almoinus libro quarto capite quadrage limo primo, bc Anonymus Sandionysianus capitellinquagesimo primo , ubi ejusdem praecepti Mmagnatum conventus Clippiacensis meminerunt. Sed facillime hoc jaculum retunditur: non enim
iidem auctores accuratissime ad unum omnes enu merarunt , neque enumerare poterant, si trecentis
M amplius annis ab eodem conventu scripta suia fabulosa Anonymus sarcinavit, quem postea Aimoinus exscripsit. Neque minus infeliciter opponit Cermonius , Sigebertum hujus nominis III. Austr siae seu Franciae Orientalis Regem , aliquot annos diem suum obiisse antequam conventus Clippiacensis celebraretur, quod contigit anno Chlo vel junioris decimo sexto, nempe Christi DcL1II. uti sibi dixtimus . nam licet Sigebertus non decesserit anno mox indicato, ut putavit Godefridus Henschenius in diatriba de tribus Dagobertis, fretus potissimum argumento quod auctor ejus vitae tradat, Sigebertum
187쪽
obiisse fi alendis Februarii , expletis aetatis suae
annis xxxI. regni autem xxvm. anno ab incarna
tione Domini DCLxII. a transitu sancti Martini ccLxiII. e quibus characteribus nullum retinendum existimavit, praeter illum, qui ducitur ab Incarnatione Domini; observavitque, halendas Februarias , quas auctor, annum a Paschate solitus inchoare, triabuit anno Christi DCLxII. incidere in annum DCLxIII. si a kalendis Ianuariis initium anni petatur; nia
hilominus nec illas temporis notas , nec ceteras servandas Cointius existimat ad annum DCLIV. n. VI.
quo quidem anno, qui fuit ab obitu sancti Martini. CCLvII. multiS secum consentientibus, Sigebertum statuit ad plures ivisse, postquam vixisset annos quatuor & viginti, atque uno & viginti regnasset. VI. Quare obiit Sigebertus III. Austrasiae Rex integro anno a conventu Clippiacensi. Laudat quidem Germonius pro sua sententia Anonymum, qui scripsit Gesta Regum Francorum usque ad Theodericum II. quem auctorem primus edidit Marquardus Freherus, & ampliorem deinde Duche ius tomo primo Historiae Francicae. At ex hoc nihil recti unquam exsculpere poterit, nisi quod multis annis 'regnaverit: Cblodoveum, inquit capite quadragesimo tertio pag. TIT. silium ejus, nempe Dago-berti, Franci juper se Regem flatuunt. Accepitque uxorem de genere Saxonorum nomine Satbiidem pulcbram talde , omni ingenio frenuam. Post
188쪽
haee autem Sigebertus Rex Austrasiorum, Pippino defuncto , Grimoaldum filium ejus in Majoremd
matus flatuit. DECEDENTE Oero TEMPORE, defuncto Sueberto Rege, dcc.imminus libro quarto historiae Francorum capite quadragesimo primo apud Duchemium tomo tertio pag. II9. ne verbum quidem habet de Sigeberto fato functo ante conventur Clippiacensem: nec quicquam amplius de hoc somniavit Notgerus Leodiensis in vita sancti Remacli
apud Surium die tertia Septembris I neque alii passim: quod tamen lectoribus suis persuadere voluit
VII. Chlodoveano diplomati inter alios magnates subscribit etis inluster Radoberto Major δε-
mus : quem tamen nunquam fuisse in rerum natura hariolatur Germonius, atque ideo chartam falsi coi victam clamat . Sed ejus sententiam evertit Socius
illius praestantissimus Godefridus Henschenius, qui in Exegesi ad tomum tertium Aprilis num. XIV. pag. Genumerat Majoresdomus sub Chlodoveo, Sc Sige-berto, nempe Aegam, Pippinum, Grimoaldum , sErchinoaldum, Rudobertum, sive Radobertum, dc Ebroinum . an vero idem Radobertus successerit Erchinoaldo, ut putat Henschenius, non est hujus loci disquirere. Tantum addo, licet ejus mentio nulla apud Fredegarium, Almoinum, & alios sequioris aevi indiligentes scriptores appareat, non ideo statim ex albo Majorumdomus expungendam
189쪽
Radobertum, quasi suppositicium ue immo potius eosdem auctores nostro diplomate emendandos , Miupplendos: quot enim Annales, catalogi , & fasti, veterum chartarum & diplomatum suppetiis in dies augeri, & corrigi videmus 'VIII. Pari passu procedit dum collatis verbis autographi Mabilloniani cum iis, quae memorat Anonymus Sandionysianus, alterutrius diversitatem , atque ideo ejusdem autographi falsitatem se deprehendere autumat ; quasi nimirum ineptissimus Monymus praeceptum ipsum, & non potius suismet verbis praecepti sensa non expresserit; & psallentium ordinem in monasterio sancti Martini Turonensis de suo non addiderit, nisi tamen de alio praecepto ab hocce diverso loquutus suit. Rusdem farinae sunt, quae notat de Audoeno, Auberto , Castaldio , aliisque, quos Aimoinus, Ur Anonymus praecepto
mina non reperiuntur in eadem charta . quippe praeterquamquod duobus in locis prorsus exesa sunt in autographo nomina episcoporum; sicut in ceteris , sic etiam hic alucinari, de in sicco haerere potuit Anonymus in perlegendis iis subscriptionibus, alia pro aliis nominibus subrogare. IX. Sed quantam fidem Anonymus Sandionysianus aeque ac Aimoinus, ejus alioquin exscriptor, mereatur, patet ex eo quod uterque inter se pugnet in subscriptionibus iisdem recensendis: Anonymus
190쪽
LIBERII. CAPUT II. IGnymus enim Audoenum, Radonem, Palladium, Clarum, Eligium , Sulpicium, Aubertum, Castaudium, Etherium, dc Landericum .nominat . Aimoinus vero Palladium, Clarum, Aubertum, C, staldium , de Landericum omittit. Utrius auctoritas praestat, Anonymi, an Aimoini, an vero neutrius lCerte in subscriptionibus istius diplomatis Audoenus, & Sulpicius desiderantur : neque per id tempus in Gallia occurrit alius Sulpicius ab ejus nominis episcopo Bituricensi, qui diu ante conditum hoc
praeceptum, anno scilicet DCxLI. abdicavit episcopatum, ex Cointio ibidem num. V. atque eidem
diplomati subscripsit Sulpicii successor Wlsoleudus. Ex his quisque pro arbitratu sito dijudicet quam recte
miretur Germonius quonam Angulari fortunae beneficio potuerit tandem autographum Chlodoveaianum hac nostra aetate per Mabillonium reperiri, quod ante octingentos annos periisse contendit. X C Α-
