장음표시 사용
151쪽
r 8 Lib. IV. Tit. VI. tenus, si fines dirimi non pollunt, iudex potest unirem adiudicare , eumque condemnare , ut certam pecuniam alteri praestet . Actio isthaec datur, ut fi . nes agrorum seu malitia vicinorum , seu incursu hostium , seu fluminis irruptione turbati regantur per
stipites, & lapides ab agrimentare repositos, & prae stetur id, quod ejus nomine interest (H. Ubi uero
fines dolo malo turbati sint, concurrere etiam potest actio criminalis de termino moto (H. Tertia Actiovum Diviso. Cilones uel in simplum , vel in duplum , vel
in triplum , vel in quadruplum constituuntur et ultra quadruplum nulla lege actio datur (c . Tanatum actio in id, quod interest , quadruplum excedere potest (d & in quintuplum agitur a domi.no , N a fisco in specie a Constantino proposita (e (i . Omnes autem actiones sunt in simplum, quae nominatim a lege non dantur in duplum ; licet ex eventu, & ex litis aestimatione ad duplum perveniant ( D. Itidem in simplum actio est , cum poenam repetimus certa lege constitutam . Proinde actio
legis Aquiliae, si res retro pluris fuit; actio de su sponso , & posito in io. aureos s actio in factum de in ius vocando in aureos so. & actio albi cor
(e I. ult. C. de His, qui a non dom.(f3 Paulus Sentent. I. I p. ti J In octuplum etiam actionem Cicero memorat , sed ex edicto Verris. Merr. S. c. I S.
152쪽
De Actionibur . I prupti in aureos quingentos , in simplum censetur . Actiones in duplum sunt, actio furti non manifesti, servi corrupti (i) , depositi miserabilis, actio legis Aquiliae, legati ad pias causas (o . Ex his tamen duae priores ex se , & sua natura in duplum dantur; po-ileriores vero ex post facto , & ob inficiationem crescunt in duplum (h Illud autem certum est , in actionibus , quae ob inficiationem crescunt in duapium , non extra rem duplum esse , sed quod damni datum est , duplari (c . Proinde rerum aestimationem, quas servus fugiens abstulit , in hoc iudicium venire, Paulus respondit (H. In triplum agitur condictione ex lege contra actorem , qui dolo malo, utque adversarium fatigaret, majorem quantitatem libello conventionis inseruit, quo viatores, seu executores litium majorem summam sportularum nomine consequerentur (e .
Viatores dicuntur , qui magistratuum jussu alios arcessunt . Executores autem ditium sunt , m. nus iudicum militaris , qui sententias ad effectum perducunt O) . Ceterum hodie cum sportulat viatoribus, & apparitoribus debitae non a quantitate sumismae petitae, sed a distantia loci , & numero mil
(a f. et p. h. t. b s. 26. h. t.(c I. Ut tantum I . s. s. m. de serti. corrupi.(d I. In hoc judicium Io. Is eod. e) g. a . l. t.(D C ero in Vatin. e. p. di pro Cluent. et .(g t. Omnes g g. s. s. c. de Episc. o Clerie.(1 Quemadmodum actio servi corrupti directa datur adversus eum , qui alienum servum corrupit; ita uti ligactio datur de filios corrupto, officio iudicis aestimanda:
nostra enim interest , liberorum nostrorum animos non corrumpi t. Ut tantum I . S. I. is de Sem. corrupi.
153쪽
xso Id. IV. Tit. VI.liarium aestimentur , actio ista ab usu recessit. In quadruplum agitur actione furti manifesti , actione , quod metus causa , actione in factum doeealumniatoribus , condictione ex lege in viatores , qui maiores sportulas exigunt , quam ipsis debentur (H . Actio autem quod metus ea a datur Ei , ut per vim & metum coactus est rem suam tra ere, vel debitum acceptum ferre , vel aliud facere , ex 3uo damnum senserit. Haec actio intra annum est in quadruplum , post annum in simplum;& in quadruplo rei persecutio continetur ut poena sit tripli ch). Illud autem explorati iuris est, hane actionem non dari, nisi ob iustum metum, qui ea- dat in virum constantem , puta mortis , cruciatus corporis , pudicitiae amittendae (o . Metum enim non iactationibus tantum, vel contestationibus, sed
atrocitate facti probari, Diocletianus, & Maximianus rescri pserunt (Q
Actio vero calumniae datur in eum, qui pecuniam accepit, ut alicui negotium facesseret, vel non facesseret, in quadruplum intra annum, post annum in
simplum (e . Calumniator in publicis iudiciis est , qui falsa crimina dolo malo intendit M . In privatis vero iudiciis calumniator dicitur, qui aliquem per fraudem iniqua lite divexat la) . Heic porro
calumniator appellatur , qui pecuniam accepit , ut alicui litem intentet (h . Pecuniae autem nominaei la) S. et s. l. r.(b) I. Item I . S. I. t. U. suod mei. O .
154쪽
De Actionibus . Isrin praesenti caussa venit omne compendium, veluti liberatio a debito, ab obligatione (o . In apparitores vero, seu executores litium , qui praeter modum sportulas a reis exegerint , datur in quadruplum condictio ex constitutione sustiniani (i). Datur etiam actio de dolo in apparitores , qui in executione judicati pignora due dolum viliori pretio distraxerint (D. Quin & aliis remediis apparitorum proterviam coerceri placuit . Eos proinde nuda iudieis interlocutione nudatos verberibus subiacere , edixerunt Honorius, & Theodosius se ; & absentes etiam damnari posse,rescripsere, Valentinianus, Theodosius , & Arcadius ; ne eorum prava venalisque perfidia in publica commoda desaeviat (d . Cuarta Acti Ohitim didisio.
I Liae sunt actiones bonae fidei, aliae stricti iuris,
alite arbitrariae. Actiones bona fidei dicuntur , in quibus libera iudici est potestas aestimandi ex bono,& a quo, quod alter alteri praestare debeat. Stricti iuris actiones sunt, in quibus iudex adstringitur certar formulae, & condematio fit ex jure , seu potestate obligationis, quatenus verbis expressum eli(e . Arbitrariae autem actiones sunt, in quibus arbitrium iudicia per modum interlocutionis interponitur, cui nisi reus pareat, gravius condemnatur U . Scilicet
(i Isthaec constitutio desideratur in Codice repetitae praelectionis ; sed recantata est in Nov. Ia . c. S.
155쪽
Praetor ubi iudicem dabat, formulam praeseribebat diversam pro negotiorum diversitate . Quibusdam sane in negotiis liberior iudicis facultas erat, elucque religioni relinquebatur, quatenus litigantes condemnandi forent. Judex ita datus solutam iudicandi potestatem habebat , & prout aequius ei videbatur,
reum tanti damnabat, quantum ex bona fide ipsum da .re facere oportebat. Ex eo autem , quod Iudex ex
bona fide iudicare iubebatur in formula , actiones ipsae bona fidei sunt appellatae. Contra in aliis negotiis Praetor certos iudici praescribebat in formula fines. Inde fiebat, ut nil aliud ei liceret, quam ut in petitam summam reum damnaret, veluti: s paret , Maevium centum Cato promisisse , in centum Maeυium condemna . In his actionibus facultas judicis arctioribus finibus coercebatur , quae proinde s/iecti iuris sunt appellatae. Porro plures sunt differentiae inter actiones h. f. N actiones stricti iuris . In actionibus h. f. inest actio, & exceptio doli, etiamsi non opponatur: quare emtio venditio nulla est , si dolus causam dederit contractui . At in contractibus stricti juris opus est, ut actio , vel exceptio doli opponatur (a : proinde subjici stipulationibus solet elausula doli mali, i. e. dolum malum abesse , abfuturumque (b . Praeterea , quae sunt horis, & consuetudinis, etsi omissa sint, in iudiciis bonae fidei veniunt (c . At in contractibus stri Eli iuris , quidquid adstringendae obligarioni est, id nisi palam sit verbis expressum , omissum intelligitur (d . Quin in b. f. judiciis usurae vet-
156쪽
De Actionibus . 13 3niunt ex mora ossicio iudicis (a : at in iudiciis stil- . hi juris usurae non debentur, nisi ex stipulatu fh . Item pacta in continenti adsecta in iudiciis h. f.
pariunt actionem , & exceptionem tam ex parte actoris, quam ex parte rei (c : in contractibus stricti iuris pacta insunt tantum ex parte rei , i. e. non producunt actionem , sed tantum exceptionem(H. Denique in contractibus b. f. compensatio olim locum habebat. neutiquam in contractibus i ricti iuris (i . Sed constituti ne Iustiniani compensatio fit ipso jure in omnibus iudiciis. Non fit autem compensatio, nisi debiti liquidi, & praesentis (e .
Jam vero actiones b. f. sunt omnes , quae Criuntur ex contractibus , qui consensu perficiuntur , ut
es Reb. eredit.(e d. l. titi. C. de Compensat.(1 In iudiciis stricti iuris compensatio olim locum non habebat; sed postea rescripto D. Marci fuit introductum, ut in his iudiciis , opposita exceptione doli
mali, admitteretur. Quin Justinianus edixit, ut in omnibus tutaciis tam in rem, quam in personam, tam honae fidei, quam stricti iuris cympensationi locus esset. I. Mit.C. de Comen fTantum in actione depositi compensatio non admittitur , ne sub praetextu compensationis fraudetur depositi sanctitas, . L Si quis II. pr. C. Det . Idem obtinet in interdicto Unda vii, seu actione possessoria redintegrandae, quam dicunt I. ult. s. t. C. de Compens Fisco etiam non opponitur compensatio in causa tributorum , & vectigalium I. In ea g. C.
157쪽
ria , pro socio, mandati . Ex contractibus autem , ui re perficiuntur tres sunt actiones b. f. commo-ati scit . , depositi, pignoratilia. Ex quasi-contractu b. f. actiones sunt, negotiorum gellorum , tutelae , familia: erciscundae , communi dividundo . Itidemb. f. sunt actiones praescriptis verbis aestimatoria (i , & ex permutatione. Praeter has duas actiones est reactio praescriptis verbis de precario , quae ex b. f. oritur (H. Sed Justinianus in censu actionum b. f. hanc omisit, fortasse quia minus usu frequentaretur, magis arridente usu interdicti eo nomine comis parati . Postremo actiones b. fidei sunt hereditatis
petitio (a , & actio rei uxoriae , sive actio ex stipulatu de dote (3 . Actio
sa) I. Ait Praetor 2. V. de Procaroti) Actio praescriptis verbis aestimatoria est actio Inpersonam civilis, bonae fidei,comparata adversus eum, qui rem testimatam vendendam accepit , ut aut rem ipsam incorruptam reddat, aut rei aestimationem, de qua convenit I. r. q. de AGIimat. act.(a Dubitatum olim fuit , utrum hereditatis petitio esset actio b. f., necne. Sed Justinianus actionem b. Leam haberi iussit I. ult. in fin. C. de Petit. geredit. Petitio enim hereditatis etsi actio sit in rem, habet tamen quasdam praestationes personales, veluti nominum, quae a debitoribus exacta sunt , vel pretii redacti ex venditione rerum hereditariarum . propter quas personales praestationes potuit reserri inter actiones bonae fidei I. Sed etsi a s. s. 18. ff. eod. Est autem petitio hereditatis actio in rem, quae datur heredi adversus eum, qui tro herede , vel pro possetare possidet , ut restituare reditatem, vel ejus partem cum o inui causa I. Regulariter p. ff. eod.' OgJ Antiquitus duae propositae erant amones dotis recuperandae causa, rei uxoriae , & ex stipulatu . Illa erat bonae fidei; haec stricti juris. At Justinianus actionem rei
158쪽
De Actionibus. issActiones autem arbitariae , in quibus iudex interloquitur, ut reus actori rem restituat , & , nisi
paruerit, condemnetur (a , sunt tam in rem, quam in personam . In rem arbitrariae sunt actiones Publieiana, Serviana , quasi-Serviana et in personam v
ro est actio , quod metus causa , actio de dolo , actio de eo , quod certo loco , actio ad exhiben
.inta Actionum diviso.QUibusdam actiombus eertum petitur , quando scit . apparet , quid, quale , & quantum in
Iet uxoriae sustulit, eamque in actionem ex stipulatu transfudit; ita tamen , ut actio ex stipulatu de dote exinde bonae fidei esset L tin. C. de Rei ux. aes. Quin voluit , ut dotis contractui inesset tacita stipulatio dodote reddenda , eoque nomine dari actionem ex stipu- tu voluit, licet nulla stipulatio intervenerit. Tum dc tacitam hypothecam mulieri esse jussit in bonis mariti I. Assiduis 12. C. sui potior. eamque praeserri edixit omnibus mariti creditoribus tam personalibus , quam hypothecariis, & expressam , & tacitam hypothecam habentibus . Hoc porro privilegium ad heredes extraneos transferri noluit, nisi sint liberi communes; nec locum habere contra fiscum, inter quem. & mulierem spectatur temporis privilegium s nec contra eum , qui pecuniam credidit marito militiae emendae causa , sit is prior sit I. suamvis et. C. de privit. Ufe. Auth. suod obistinet C. de Pignor. Dotem autem numeratam esse oportet: numeratio squidem , non cautio dotem facit, uti rescripserunt Severus, & Antoninus I. I. C. de Dot. cater.
159쪽
petitione sit ; quibusdam incertum petitur, uti in petitione hereditatis, obligatione alternativa , genere debito , & eo , quod interest (a . Quamvis vero ineerta summa petatur, iudex certam sententiam, quoad eius fieri poterit , ferre debet. Sententia enim, nisi finem imponat controversae , i plo iure nulla est, ne lis ex lite oriatur (b . Certa autem sententia esse potest vel per se , vel per relationem ad libellum conventionis, vel ad instrumentum obligationis (c . Actor porro providere debet, ne plus petat, quaret
ipsi debetur . Plus autem petitur re , tempore , loco, causa. Re plus petitur, si lumma maior,' tempore , si ante diem; loco, si minus commodo ; causa, si species pro genere petatur. Olim qui plus petebat, causa cadebat ex iure X-Virali (d); nee facile restituebatur in integrum a Praetore, nisi esset mi nor 23. annis , vel iusto errore deceptus plus petiisset, puta si petiisset totum legatum, ignorans codicillis pro parte ademtum se . Sed Zenonis cou-stitutione , qui plus .iempore petit, alterum tant Vm tempus expectare debet , sine ullo commodo usurarum (D. Qui vero plus alio modo petit , compellitur ex constitutione Iustiniani adversario restituere in triplum ampliores sportulas eo nomine ap-
-(o l. si poenam 58. q. de V. O. I. suatenus et . m.
R. I. I. un. C. de Sent. quae pro eo dic.(b I. Haec fententia p. C. de Sent,quae sine cert. YOU- iit
160쪽
De Actionibus. ISI paritoribus datas (a) . At si vero aflor minus petiverit, licebit quidem ipsi mutare, seu emendare libellum conventionis; modo non fiat reo detrimentum (H. Nisi vero actor libellum petitionis emendaverit ante sententiam , non potest iudex adiudicare ultra petita : sententia enim debet esse libello consenta n ea (H, Quod si porro quis per errorem aliud pro alio petierit, veluti Erotem pro Sticho; aut si quis actione ex testamento petierit, quod ex stipulatu debetur , eodem judicio is quidem corrigere libellum potest (H. Ineptat enim actionis electio perimit quidem instantiam iudicii , non perimit tumen aptam, di congrue utem negotio actionem (e .
Sexta Actionum Diui M. Ouibugdam actionibus solidum , seu totum debitum consequi possumus : quibusdam vero non totum debitum , sed debiti partem consequimur . Minus , quam solidum consequimur vel ex natura ipsius actionis , ut in aethione depeculio adversus patrem , vel dominum , quate. nus est in peculio filiis. , vel servi (ID , vel propter personas , cum quibus agimus , si nimirum ais competat beneficium competentiae, vel cessionis
Beneficium competentiae est privilegium certis quibusdam personis datum , quo conveniri nequeunt