Francisci Rossi in neapolitana academia antecessoris ... Praelectiones ad institutiones justiniani in usum seminari neapolitani. Tomus 1. 2 “Francisci Rossi in neapolitana academia antecessoris ... Praelectiones ad institutiones justiniani in usum se

발행: 1788년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

81쪽

vocabulum publicis reditibus designandis fuerit accommodatum, publicis fundis in emphyleusim datis, vectigalium agrorum nomen haesit ( de quibus tantum vel ponderunt Paulus , & Ulpianus in toto titulo Pandectarum , Si ager vectigalis, i. e. embleuti carius petatur j qui autem a privatis concederentur

Est autem emphyleusis contractus consensualis , quo in perpetuum , vel ad longum tempus praedium fruendum alicui datur sub annua pensione ; ut , quamdiu pensio praeflatur , praedium auferendi ius domino non sit . Hine emphyleutae passim in iure Romano audiunt perpetuarii , & perpetuarii conductores suu , & ipsa emphyleusis ius perpetuarium appellatur . Ex definitione porro liquet, emphyleus m a

nudo, a censu reservatiuo, si usufructu,& a contractu libellario longe discrepare (c . Ceterum no ex tempore, sed ex ipsa conventione de emphyleusi statuendum. Quaelibet enim temporis longaevitas dominium transferre non potest (io. Hinc merito vapulat Cui acius (e , qui censet , locationes omnes, quae lustrum egrediuntur , ius perpetuarium constituere. Praeterea nec illis assentiri possum, qui Putarunt, in contractu emphyleutico solo consensu ius praedii transferri , & statim in rem actionem emphyleutae adquiri. Id enim contractuum naturae repugnat, quorum substantia non in eo consistit, ut aliquod corpus nostrum, aut servitutem nostram faciat ,

82쪽

De Ioeatione Conductione. elat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum aliquid , vel faciendum , vel praestandum (a . Ante Zenonem lis inter Prudentes fuit , utrum emphyleusis emtio venditio , an locatio conductio foret. Emtio nimirum ob plenissimum usum fructum;

conductio autem propter annuum canonem uidebatur (b) . At Zeno constitutionc sua emphyleusim certo jure donavit, eamque contractum esse voluit ab emtione, & locatione diversum: ex quo in posterum non actione ex emto , aut ex conducto, sedem phyleuticaria experiundi ius esset . Cum vero emphyleusis contractus sit bonae fidei, scriptura , quam memorat Zeno (e , non ad substantiam contractus inservit , sed ad probationem rei gestae (i . Quod in emphyleusi ecclesiastica secui obtinere, pla

cuit Justiniano (d .

Porro quamdiu canon ab emphyleuta praestatur . neque perpetuario ipsi conductori , neque heredi eius , cuive conductor, heresve alienaverit, fundum emphyleuticum auferre licebit. Proinde canon pars est emphyteu seras essentialis . Ubi vero emphyleuta a solvendo canone per triennium in emphyleus saeculari,

(c I. I. C. de Iur. emph tevt.(d Nov. Isto. c. δε(i Hine Graeci verba illa in constitutione Zenonis. scriptura interveniente, omiserunt; & in I. r. C. de Jur. emphyleui. e medio sustulerunt voces illas, in emph teuticis instrumentis; quemadmodum in I. 3. C. eod. Ex Iunxerunt illa s s quidem emph leuticum instrumentum.

quid enim de horum alienatione fuerit contientum , va Iet, quod conventum est.

83쪽

eulari; in emphyleusi ecclesiastica per biennium ee severit, emphyleusis resolvetur , si domino ita pla- euerit: qua quidem in re diem pro homine interis pellare, voluit Justinianus (a) Hodie tamen ex aequitate iuris Ponti fieti in foro passim recepta potest emphyleuta celeri satisfactione purgare moram , &eadueitatem declinare (b .

Emphyleuta autem sine eonsensu domini elevor - - ae meliorationes alienare non potest. Ne vero facultas omnino emphyleutae praecideretur ius suum alienandi, iussit Iustinianus , dominum ab emphyleuta denunciatum deliberare intra duos menses oportere , an in alienatione praeferri vellet et eo termino

elapso , emphyleutae ius esse voluit meliorationes alienandi (D . Ubi porro alienatio extraneo fasti fuerit, is quidem in possessionem a domino directo

mittetur , cui laudemium , seu partem pretii quinquagesima persolvere cogitur. Laudem tum autem , quod a laudamia L i. e. adprobando dictum , semper domino debetur , quocumque alienatiociis titulo res emphyleutica transferatur. Discrimen tamen inter venditionem, & ceteras alienationes interest et quae enim in venditione praelatio directo domino competit, ea in ceteris alienationibus non datur. Taq- tum in his denunciatio fieri domino debet , ne

Iaudem tum intervertatur , aut emphyleuta obtrudatur , qui ad emphyleusim venire prohibetur H. Emphyleusis constitui potest , contractu , testameniato, praescriptione longi temporis , & successione abiu testato. illud aute' definire oportet, ubi emphy teum

84쪽

De Loeatione eonductione. 8 rteusis fuerit constituta , ut discerni non possit, quinam heredes ad eam vocentur, an ipsa ad quoscumque heredes pertineat. Sane si ad certum tempus emphyleusis sit in ita , intra constitutum tempus in eam succedent heredes omnes . Ubi vero tempus fuerit per generationes definitum , in dubio tantum descendentes adem phyleusim admittentur. Contra si in perpetuum constituatur emphyleusis, nulla liberorum mentione facta, ad eam heredes omnes

uocabuntur. At vero ad certam generationem emphyte usi simpliciter definita , adquirens ipse in generationum numero computabitur , nisi aliud pacti

sint contrahentes .

Constituta emphyleusi, quemadmodum dominium utile in emphyleuram transit, ut omnem inde suam faciat utilitatem; ita & onera omnia eum sequentur . Quare ad ipsum pertinent publicarum functionum onera , & tributa . Quin si quod damnum emphyleutico fundo acciderit , emphyleutae erit et ut proinde ob agri sterilitatem eanonia remissionem se ultra postulet ca .

Mult is porro modis emphyleusis amittitur . Primum si fundus penitus perierit , damnum domini directi erit. Praeterea, non soluto per triennium canone in emphyleusi saeculari, per biennium in ecclesiastica, resolvitur emphyleuss. di in & eam ce sare placuit , si emphyleuta , inconsulto domino , rem vendiderit, deterioremque pessime fecerit (b . Postremo finitur emphyleusis consolidatione, si nempe dominium directum per successionem , praeseri- Ptionem, vel conveationem cum utili dominio con

85쪽

iungatur: nemo enim rem suam in emphyleusinet habere potest. Ex hoc contractu oritur actio emphyleuticaria utrinque directa; quia uterque ab initio obligatur . Ea actione dominus emphyteu vis experitur contra Emphyleutam ad solutionem canonis, laudem ii , &ad id, quod ex pactis conventis praestari oportet. Eadem actione emphyleuta adversus dominum directum , eiusque heredes aget, ad fundum emphyteum vicum secundum conventionis leges praestandum (a . Datur etiam emphyleutae , cui ager traditus est , utilis rei vindicatio adversus quemcumque possielm,

rem, ipsumque dominum directum (h .

TITULUS XXVI.

De Soetetote , Societas est eontractus consensualis , quo res, vel operae honestae communicantur , lucri, vel damni participendi causa . Differt itaque societas a rerum communione, in quam casu fortuito incidunt collegatarii , donatarii , coheredes , & plures uniui rei emtores (e . Hinc societas Toluntaria opponitur hereditariae , quae est necessaria (M . Et hane distinctionem accurate expressit Tullius pro Quint. Ctim estu Voluntariam societatem coibas, qui te in heredi raria societate fraudaverat ' Cum vero societas Uersetur circa res , vel operas honestas, si unus ex sociis quid ex furto, vel alio maleficio quaesierit, iasocietatem non confertur e rerum enim inhonestarum

86쪽

De Velitate. Deum nullam esse societatem, respondit Ulpianus (a). Societas autem vel est publica, vel privata. Publica circa res rei p. versatur. Huiusmodi est societas vectigalium, metallorum , aliorumque id genus . Haec per excellentiam dicitur societas equitum potentiorum , qui per partes locabant publicanis (o . Privatam in uniυersalem, de particularem partitur

Tribonianus (e . Rectius fortasse ea dividi potest

in uniυersalem, generalem, & singularem . Societas universalis coita censetur , ubi non solum negotiorum lucra ; sed omnia bona praesentia , & futura inter se socii communicaverint (i . Generalis societas erit, si socii omnium negotiorum communi omnem iniverint. In societate generali praesentia bona non communicantur; sed tantum ea , quae ex quaestu veniunt . Quaestus autem intelligitur , qui ex opera cuiusque deicendit; cuiusmodi est lucrum, quod ex erntione venditione, locatione conductione venit. Quae vero alieno beneficio obveniunt , veluti legata, donationes, hereditates , non communicantur et quemadmodum & aes alienum , nisi quod ex quaestu pendet, non veniet in rationem huius societatis. Ceterum si non fuerit definitum , quarum rerum societatem inire velint contrahentes , generalis societas contracta censebitur (H. Singularis so- .

cietas

(il Iure civili societas omnium bonorum potest etiam inter virum, & uxorem contrahi I. Alimenta Io. s. p. m de Alim. legat. societas enim inter virum, & uxorem non est donatio, sed specialis contractus, qui non prohibetur , nisi animo donandi fiat l. Cum hic statuaga. s. al. Is de Donat. int. vir. di uxor.

Diuitiam brum Coos e

87쪽

3 Lib. III, Tit. XXVI.

cietas est , duae unius rei, negotiationis, vel artisse ii causa contrahitur. Ita hususmodi societas inter eos coita videtur, qui, pacto convento societatis, grammatica docuerunt, ut, quod ex eo arti fiolo quaestus fecissent, commune eorum esset . In societate universali res omnes sociorum continuo sine traditione communicantur et tacita enim traditio creditur intervenire (U . Hi ne hereditates , lega a , donationes , & , quod quaque ratione adquisitum , incommune obveniunt . Tantum nomina , nisi mutuis cessionibus communicentur, in suo statu permanere placuit (b . Cum vero in societate universali omnia inter socios communicentur , sociorum onera communiter sustineri debent. Proinde quae utrimque eroeantur in liberorum studia , honorem , dotem, vel donationem propter nuptias, societati imputari, docuere Pudentes (c . Si quid vero ex causis minus honestis fuerit erogatum, in societatem non imputabitur. Ita quod in alea, aut adulterio perdideri dfocius, ex medio eum non laturum, respondit Pom

Societate contracta, si nihil de partibus lucri, aut damni pam sint contrahentes , aequales partes ferent. Quod si partes expressae fuerint , ut unus eae, sociis duas, vel tres habeat, alter unam tantum , pacta eonventa servari debent. Boni enim viri arbitrio convenire potest, ut non aequae partes societatis constituantur ; cum unus ex sociis plus operat,

atque industriae in societatem conferre que t (i (6.

(d) I. Adeo sy. s. I. V. h. t.(e I. Sociatates s. S. I. i. Si non fuerint 2p. pr. V. eo . fi) Tullius pro Rosc. Comoed. O societatem capti

88쪽

De Veietate . 83 Ubi autem ex natura societatis lucrum, & damnum inter socios aequaliter distribuatur, geometrica, non arithmetica aequalitas servabitur; & pro rata collationis lucrum , aut damnum inter socios dividetur (. . Ceterum quando partes lucri , & damni inaequales sunt, lucrum, aut damnum separatim spectari non debet; sed , compensatione facta, videndum, quid supersit (b . Non enim intelligitur

lucrum, nisi deducto damno compensatione lueri & damni facta, solum, quod superest , dicitur

lucro esse. Illud postremo certi juris est , valere conventionem , ut ad unum quidem duae partes &lucri, & damni pertineant , ad alterum tertia; velut unus partem lucri habeat, de damno non teneatur; nimirum ubi alter plus operae, industriae, gratiae in societatem conserat (e . Haec Servii sententati a praevaluit in Notatis Mucii (H, quae Gellius reprehensa Seado e capita vocat (G. Quae vero leoniana societas ex Phaedri apologo dici solet , ipsa societati penitus repugnat. Ea sane convenitur , ut onus solus habeat lucrum , alter solus damnum (D. Ceterum si in iocietate dumtaxat de parte lucri conventum & de quota parte damni nihil dictum sit, eadem erit pars damni . ac lucri , quia quota expressa in una causa censetur repetita in alia la) ofam, o indignam i ubi alter M. S. Iaaa. alter ecc Iacto. quod sit , in societatem affert e nis idcirco molese pa-gerir , quod H. S. Iaaa. tu ex arca proferebas , H. S.

89쪽

i6 Lib. III. Tit. XXVI.

& eum in societate fides maxime spectetur, aequitatis rationibus convenit, aequales esse compendii, re

Iam vero societas pluribus modis solvitur. Primo , si inter plures fuerit contracta , unius renunciatione eam dissolvi placuit (Z Id ita receptum, quia nemo invitus cogi poteli, manere in communione , quae immensas contentiones excitare solet (c Hoc tamen locum habebit , ubi socius tempestive societati renunciaverit: si enim intempestive id egerit , ut solus obveniens lucrum ferat , tenetur actione pro socio lucrum cum socio communieare . Ita si quis socius omnium bonorum heres ab aliquo institutus, ut hereditatem solus lucrifaciat, societati renunciet, hereditatem cum sollio communicarcteompelletur (d) . Item qui renundiat ante tempus societati dissolvendae praefinitum, is quidem locium a se, non se a socio liberat. Quare si quid compendii postea factum erit, eius partem non feret ; at si dispendium contigerit, aeque praei labit portionem; nisi renunciatio ex necessitate facta fuerit (e . Atque hoc est , quta ait Paulus , sotietatis intempestivam renunciationem ipso iure in aestimationem W-nire V). Adeo autem certum est, tempestiva unius renunciatione societatem dissolvi, ut renunciandi facultas ne pacto quidem possit auferri ta . Praeterea solvitur societas morte sive naturali , seu a l. Cum in Deietatis 3. C. h. t.(b) l. Verum est 6 g. s. ult. ff. h. t.(c I. In re eommuni a 6. m. de Servit. praeae urbara

90쪽

Dd societate.

seu ei vili unius socii . Id inde factum , quiae ortae Personae industria eligitur in societate, & multum interest , quis aliquid faciat . Ubi autem veliaures vel unus ex sociis decesserit, societas solvitur, etsi plures superfnt; nisi inter contrahentes convenerit, ni aliquo sociorum mortuo , societas inter superstites maneret (a . Id autem adeo obtinuit, ut non valeat pactum societati ab initio appositum , ut heres in societatem succedat. Ceterum licet heres in societa-tatem defuncti non succedat; tamen tenetur actio ne pro socio ex gestu defuncti: quemadmodum licebit socio a defuncto inchoata perficere , & emolumenta a vivo illo quaesita petere (b . . . Finitur etiam societas finito negotio, de quo in iista erat (c . Itidem finitur societas, ubi res , de qua eontracta est , interierit et veluti si aut nulla re

linquatur, aut conditionem mutaverit: neque enim

eius rei, quae iam nulla est , quisquam socius est ehotest neque eius , quae consecrata sit, aut publicati q). Postremo qui societatem in tempus coluit , finito tempore, liberum ipsi erit a societate recedere (G. Quin & publicatione, & bonorum cessione unius ex sociis societatem dissolvi placuit. Publicatis qui dem bonis , cum alius, i. e. fiscus in socii locum succedat, is certe , cuius bona publieantur , pro mortuo habetur d) . Et si unus ex sociis boniseesserit, eaque vendita a creditoribus fuerint , distrahi societatem , Labeo respondit la . Proscriptio enim H I. Actione os . s. o. c. eod.(b I. Adeo sq. pr. V. eod.

SEARCH

MENU NAVIGATION