Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

De consideratione mysterii natiritatis Christi. Ego Unigenitus Dei Filius, primogenitus ante Omnem creaturam, silli charissime, mirabili mysterio

per nativitatem temporalem eXii de utero purissimae Genitricis Meae, ut tecum conversarer et praeberem tibi exemplum, quo omnes serae SIlvarum

0ualis enim charitas tibi videtur, quod altissimus Deus, Quem laudant astra matulina et Cui subjacet Omnis creatura, abbreviatus corpusculo infantili exiret ex utero Virginis ad patiendum ab hora illa hominum calamitates propter te Quis cogitasset unquam tantam exinanitionem, qua Ego humiliavi Me, ut, cum in forma Dei essem, IS- Sumptu forma servi, nascerer in civitate Bethlehem, ubi, quae non rapui, effluenter exsolvi incipiens pati pro charissima Mihi anima tua γNumquid non mirabile est, quod, 0uem coeli coelorum capere non poterant, reclinaretur in parvo pr3esepio, eum non esset Ei locus in diversorio 30uae communicatio divinae majestati et tam inauditae indigentiae, quam pertuli Ego, Qui sum dives

in misericordia' Considera, fili, mirabilia haec, quae non Sine consilio facta Sunt, sed ab aeterna sapientia directa in salutem, instructionem et consolationem tuam; et Vide, quam male usus fueris tam ineffabili bonitate et sua vitate Mea. Ego ad hoc veni in mundum, ut nascerer in corde

702쪽

tuo, et haberem pro mercede pauperialis, quam sensi in stabulo, delectabile hospitium animae tuae. Et tamen adeo ulienus effectus es a Me, ut nolis permittere Mihi optatam habitationem domus tuae. Natae sunt in te urticae et Spinae, et genimina Viperarum locum invenerunt in Visceribus luis; et Solus Ego repellor, ne renascar in anima tua. O stulte et larde corde ad credendum et quaerendum verum et unicum bonum tuum.

Quando aperientur Oculi tui, ut cognoscas et diligas Me, et aperias Mihi penetralia cordis tui 3 Convertere tandem, fili, ad Me, et sine, ut per regenerationem poenitentiae renascar in anima tua. Dic intra conclave cordis tui: Si altissimi Dei Filius ideo natus est in mundo, et factus est civis unius ei vitalis terrenae, ut ego renovarer et renascerer in Illo, steremque civis supernae civitatis, quae triumphat in coelis; quomodo jaceo in Statu peccati, et repugno infinitis benedictionibus et miserationibus Ejus 80uomodo non quaero resormari ad sormam eXemplaris Mei, quo nihil est amabilius sive in terra, Sive in coelis 20ualis duritia est, quod sublimissimus Deus sactus insans pallatur frigus et egestatem eXtremam propter me, et ego Vacem e0mmoditatibus Saeculi, quasi beatitudo mea in terrena substantia consisteret 8 Parvulus Filius datus est nobis Qui, cum sit ReX pacificus, portat principatum super humerum Suum, ite gravet subditos, Sed serat languores e0rum. Et eg0, ingratissimus e plebe Rus, non considero, quid

703쪽

egerit pro me, quasi p0ssem absque Illo so elicitatem

invenire.

Vae mihi, quam stulte egit Ego revertar ad Principem meum, Cui dedit Pater aeternus sedem David, patris Ejus, et compatiar Illi, ne sorte excludar a domo Jacob, in qua Ille regnabit in aeternum. Haec si cogitaveris, sili, et luctus dolore transactae vitae redieris ad Me, Ego te iterum parturiam, donec former in te, dilectissimo consorte et amico Meo. Et sic amabit te clementissimus Pater Meus, dui, qu0s praescivit et praedestinavit, Voluit, esse conformes imagini Filii Sui, ut sim Ego primogenitus inter dulcissimos fratres Meos, qui quaesierunt et dileXerunt Me. Cnoaat αα V. De consideratione mysterii circumcisionis. Considera, fili, quam durum sit, contra Stimulum infiniti amoris Mei calcitrare, opera, quae Ego secipro te, stimuli sunt, quibus, si resistas, Vulneraberis Ego que justificabor in sermonibus Meis, et procul dubio Vincam, cum te judica Vero. Quis enim adeo coecus et delirus Sit, qui non Videat, cor tuum durius esse lapidibus, cum non movearis ad compunctionem sciens inrsteria dulcissima insantiae Meae 3 Certe pauper sui Ego, et in laboribus ab infantia Mea pr0pter salutem tuam; non enim tantummodo in extrema paupertate et derelictione natus sum, Sed post dies paucos fudi pro te pretiosissimum Sanguinem Meum circumci Sus carne, ut tu circumcideres cor

704쪽

tuum, et motus ostensione redemptionis Meae diligeres Me ex tota sortitudine tua. Mirabile est, quod tam cito properaverim eXercere officium Redemptoris ad salutem, solatium et instructionem hominum, et tu properes abuti sanguine Meo et gratis Venundare animam tuBm. Numquid non aequum tibi videtur, cessare jam smultitudine peccatorum et turpitudine vitae, et saltem

offerre Mihi juventutem, quando quidem Ego obtuli

tibi insantiam, ut operarer opus redemptionis tuae 3 Ego cucurri in siti salutis tuae et tu curris in siti abominabilium vitiorum et transeuntibus annis multis, non vis reverti ad Me, et circumcidere praeputium cordis tui. Vae tibi, sili, quam coecus es, et quam Stulte agiS contemnendo animam Meam, et obdurando cervicem adversus sortissimum amorem Meunil Non sic fecerunt fideles amici Mei tenentes gladi0s super semur suum, ut exemplo Meo circumciderent corda et resecarent, quidquid sentirent dissentaneum legi Meae. Sic audisti, fili, multa millia adolescentum et puellarum, quas mundus Vehementer amavit, tanto desiderio Mei arsisse, ut parce admodum uterentur hoc mundo, ne sorte traderentur in reprobum Sensum, et perirent de viu Vitae.

Quid ergo agis, fili' duo curris sine Doeno tim0ris Mei'

Quare non respicis Me rectis oculis, et recedens a tabernaculis impiorum quaeris adhaerere fidelissimo Bedemptori tuo' Ego palam locutus sum mundo, . dicens: Si oculus

705쪽

luus scandaligat te, erue eum ei projice abs te atque idem de manu et pede praedicavi, ut erudirem filios Adue in schola sapientiae, quae de coeli S eSt. 0mniu quippe illa, quae scandalum laciunt circumcidenda sunt et projicienda, ne Gavent anim3m RScen'

dentem in coelum.

Qualis ergo stultilia est, sili, tradere te viliis et concupiscentiis innumerabilibus, testimonium perhibente tibi conscientia, quod gentiliter vivas et conculces immaculatam legem Meam 3 Salis delirasti, fili, discurrens per prata mundi sine memoria Mei; revertere nunc Saltem ad Me, et projice de corde tuo omnia idola, quae adorasti. Ne horreas verbum crucis, quod licet iis, qui pereunt, stultilia videatur, iis tamen, qui salvi fiunt, est Dei virtus et sapientia. Accipe gladium spiritus, quod est verbum Dei sermo scilicet Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, ac pertingens usque ad Secretissimam divisionem animae et spiritus. Hucusque vixisti inter homines animales nescientes ea, quae sunt Spiritus Dei, tempus est, ut convertaris ad legem spiritualem, qua circumciditur, quod est carn3le et terrenum, et vivit, quod spirituale est, non circumcisione munusacta, sed operatione gratiae Meae qua exuitur vetustas Adae, et induitur nOVuS homo,

qui secundum Deum creatus eSt.

Si feceris haec, fili charissime, auferam ct te cor lapideum, et conversione mirabili dabo tibi cor carneum, cui imprimatur formosa valde imago Mea.

706쪽

De consideratione conrersationis Christi ante

passionem.

Si considerares, sili, ut deberes tempus illud, quo

a puerilia usque ad passionem Meam vixi inter mortales filios Adae, non esses adeo durus et ingratus divinae bonitali et misericordiae Meae. Pauca certe scripserunt Evangelistae de conversatione Mea in abscondito tempore illo; sed nemo est inter illuminatos servos Meos, qui n0n credat et co gitet, magna mγsteria latere ibi, quae Ego soleo sperire amicis charissimis suspirantibus ad Me Et quamvis tu videaris nolle numerari inter cha riSsimos, cum sequaris deos alienos desideriorum tuorum, Ego tamen propter Meipsum et propter salutem quoque tuam mitto tibi inspirationes Varias, ut recorderis Mei, et coli sideres mansuetudinem et humilitatem Meam, quae lucet in silentio triginta annorum, quibus tacui propter te.

Dic Mihi, fili, quod tibi videtur de Filio Altissimi

per tot annos in terra conversantis et nihil mundanum quaerentis, Sed viventis inter peccatores et occultantis infinitam magnitudinem Suam 30uid dicis de majestate Unigeniti Filii Dei obedientis pauperi sabro, qui putabatur pater Rus 80uid seniis de humili veste, de victu parco, de

domo communi, in qua habitavit sublimissimus Creator cum pauperculis creaturis Eius 80uomodo non cogitas silentium Verbi Dei per tot annos non loquenlis, sed abscondentis altissimam sapientiam Suam Τ

707쪽

An putas, quia non poteram venire in majestate, cum multis eXercilibus Angelorum et hominum Servientium magno flegi suo ΤPoteram certe, fili, sed filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare pretiosissim Ini animam Suam pro te, ita ut conversatio Rus esset Schola instructionis tuae. Nunc autem mirabile est, quod, cum Ego fecerim tot bona et passus fuerim tot mala propter te, sis adeo durus corde, ut nolis ad poenitentiam emolliri. Vae tibi, fili, quam longe discrepas ab exemplari tuo lEgo elegi summam egestatem, et tu quaeris divitias innumerabileS. Ego elegi humilem conversationem, tu quaeris altior aliis apparere. Ego elegi silentium, tu delectaris loquacitate. Ego sui subditus matri et putativo patri Meo, tuo disti obedientiam superiorum, quos praeposui tibi. Ego vacavi orationi per diem et noctem, tu ViX per dimidiam horam cogitas de aeterna salute animae tuae. 0uid est hoc 3 Usquequo fugies Me, magistrum et cuStodem tuum 3 Desine jam, fili, delirare et perdere animam tuam, pro qua laboravi in terra deserta et invia, ubi non erat charitatis habitatio, et convertere ad Me, in Quo habes redempti0nem et remissionem peccatorum et spem liuereditatis, quae Veris poenitentibus Servatur in coeliS. Rumpe jam catenas occasionum, quibus ligatus es, et respira ad libertatem filiorum Dei dignam pretio sanguinis Mel. III.

708쪽

Ne timeas Me tanquam durum dominum, qui peccasti, et conscientia tibi dictat, te supplicio dignum

esse; Ego enim parcam tibi, et statim ac suspira Veris ad Me, omnium iniquitalum tuarum non reeord 3bor. Veni cito, sili charissime, accelera, ut reconcilieris Mihi; et delectabor Ego fructu mitissimae converSali 0uis Meae; doceboque te in abscondito suavissim 3m

disciplinam Meam, qua fies particeps tenerrimi cordis Mel. Crevist x V .

De consιderatione praedicationis Christi. Nimis stulte agis, fili, cum quaeris magistros prurientes auribus, qui prophetent ad beneplacitum tuum, et avertis auditum a veritale Mea, quae corda casta delectat. Certe ignitum est eloquium Meum Vehementer, ut n0tavit David, servus Meus, qui loto corde dilexit illud. Ego praedicavi mundo veritatem, neque peperci lu-boribus ei sudoribus, ut erudirem principes terrae, et senes ejus prudentiam docerem. Palam apparui illis, qui Me non interr0gabant, Bl

nuntians eis vitam aeternam et annum remissionis, ut pinguescerent deSerta Saeculorum, et campi replerentur ubertate.

Clamavi prae sensu et desiderio salutis tuae, Sua dens libi emere a Me aurum ignitum charitatis Meae, ut seres dives inter omnes orientales; et tamen plus placent tibi fabulae et mendacia peccatorum, quam vivi et molliti sermones Redemptoris tui. 0 ingrate et stulte nimis fili Adae, quomodo non speris aures cordis dulcissimis et efficacissimis verbis Meis γ

709쪽

Recordare Mei, quando in die magno sestivitatis clamavi: Si quis sitit, veniat ad Me, et bibat, et quandoquidem silis vexat te, bibe jam et refrigare, ut fiat

in te fons aquae salientis in vitam aeternam. Recordare, fili, quid fecerim Ego in cordibus auditorum, qui senserunt Virtutem praedicationis Meae, et erudire, ut fias similis eis. Certe multi dixerunt: Nunquam sic locutus est homo; senserunt enim sortissimam veritatem et vocem Domini conisi gentis cedros superborum et humilia corda

consolantis.

Sed tu, fili, aliter sentire videris cum illis, qui dixerunt: Durus est hic Sermo. Si enim non ita esset, non curreres tum Velociter ad solatia mundi assectus taedio scholae Meae. Verumtamen satis est, quod hactenus obturaveris aureS tuas, ne Verba Mea penetrarent crudelia visceratna; humiliare nunc et convertere ad praeceptorem vitae tuae, Cujus dulcissimis Verbis SaXa moventur.

Ego, Qui publice praedicavi, dum essem inter mortales, praedicabo tibi ad aures cordis, et evangeli gabo remissionem deliciorum et spem firmissimam incedentem usque ad interiora Velaminis, quo Velatur divinitas Mell. Et dabo tibi cor sapiens et intelligens, si acquieSea Ssermonibus Meis, quos percipies in sibilo aurae lenis,

qu9ndo remotus ab occasionibus et negotiis saeculi clamaveris ad Me.

Fac ergo fideliter, fili Mi, aperiens Mihi p0rtas

nordis tui, recipiens, conserens et conservans in eo

710쪽

castissimam doctrinam Meam, sicut thesaurum pretii incomparabilis, pro quo omnis substantia terrena juste

venderetur.

Excutere de pulvere, quo eXeοecatus es, fili; eX-urge a luto iecis, in quo jaces; resuscitare jam a morte peccati ad fortissimam vocem Meam, qua te sicut Lagarum a monumento VocaVi. Haec est eruditio vitae aeternae, quam qui secuti sunt, collegerunt fructus suavissimos praedicationis Meae. Haec est eruditio, quam segregavi haereditati amicorum Meorum, qui purgatis auribus audierunt Me, et convicti sortitudine veritalis observaverunt fidelia mandala MeR.

Haec est eruditio sortium Israel, qui gladio verbi Mei absciderunt carnalia et mundana desideria, et lotis visceribus adhaeseruiit Mihi, unico bono et solatio suo. Haec c0gila, fili, et revertere ad Me de via, per quam errasti; lactaboque te puro lacte melle dulcioris eloquii Mei.

De consideratione nostrae redemptionis. Qui altente considerat mysterium redemptionis, quae est in sanguine Meo, fili charissime, facile compungitur et monetur ad agendam Verum poenitentiam peccatorum, et ad dealbandam stolam suam in sanguine Agni immaculati, Qui pro peccatoribus Occisus eSt. Res enim admirabilis et ad convertenda corda ess-cax est, quod altissimi Dei Filius aeterno consilio descenderit ad quaerendum peccat0rem, qui perierat

SEARCH

MENU NAVIGATION