장음표시 사용
71쪽
in acie versari, et manu cum hoste conni. gere, immane quiddam et belluarum simile est sed eum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servi-' tuti turpitudinique anteponenda. De vertundia autem diripiendisque urbibus, valde considerandum est, ne quid temere, ne quid crudeliter idque est magni viri, rebus agitatis, punire sontes, multitudinem eonservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere ut enim sunt, quem a modum supra dixi , qui urbanis rebus hel licas anteponant; si reperies mulios, quibus periculosa et calida consilia quietis eν cogitatis splendidiora et major sideantur. numquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbebes timidique videamur sed fugieudum etiam illud, ne offeramus nos periculis sine caussa quo nihil potest tale stultius quapropter in adeundis eviculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant gravioribus autem morbis pericu losas curatiocies et ancipites adhibere O-
72쪽
34 DE OFFICII sguntur quare in tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est subvenire autem tempestati quavis ratione, sapientis eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni, quam addubitata mali periculosae autem rerum actiones partem iis
sunt, qui eas suscipiunt, partim reipublicae itemque alii de vita, alii de gloria et
benevolentia civium, in discrimen vocantur. promtiores igitur debemus esse ad nostra pericula, quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria, quam de caeteris commodis inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed vitam etiam profundere pro patria parati essent iidem gloriae jacturam ne minimam quidem facere vellent, ne republica quidem postulante ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello, multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam, nec cum Atheniensibus dimicandum putabant quibus ille
73쪽
L I BAE R inura. srespondit, 'Lacedaemonios, classe illa a - missa, aliam parare posse se fugere sine suo dedecore non posλ. atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris illa pestifera, qua cum Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum ope corrUerunt.
quanto Qu. Maximus melius irae quo Ennius,
Unus homo nobis cun stando restituit rem: Non ponebat enim rumores ante salutem. Ergo postque, magisque viri nunc gloria claret.
quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis sunt enim qui, quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen invidiae aue metu non audent dicere. Omnino, qui reipublicae praefuturi sunt, duo Platonis
praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecunque agunt, ad eam referant, obliti commodorum suorum alterum, ut totum corpus reipublicae curent ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant ut enim tutela,
sic procuratio reipublicae ad utilitatem
74쪽
eorum, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commisia est, gerenda est: qui a tem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cujusque videantur, pauci universorum hinc apud Athenienses magnae discordiae in nostra republica non solum seditiones, sed pestifcra etiam bella civilia: quae gravis et fortis civis, et in republica dignus principatu fugiet atque oderit; tradetque se totum reipublicae, neque opes aut potentiam consectabitur, totamque eam fi tuebitur, ut omnibui consulat nec vero criminibus falsis in odimn aut invidiam quemqiram vocabit omnianoque ita justitiae honestatique adhaerescet, ut, dum eam conservet, quamvis graviter offendat, mortemque oppetat Potnis, quam deserat illa, quae dixi miserrima est omnino ambitio honorumque contentio de qua praeclare apud euhdem est
Platonem similiter sacere eos, qui inter
75쪽
LIBER PRlMUS. se contenderent, uter potius rempubli- cam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret ' demque praecipit, it eos adversarios exiis stimemus, qui arma contra ferant; non
eos, qui suo judicio tueri rempublicam velint: qualis fuit inter P. Africanum et Qu. Metellum sine acerbitate dissensio.
nec Vero audiendi, qui graviter irascendum inimicis putabulat, idque magnanimI et fortis viri esse censebunt: nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia in liberis vero populis, et injuris aequabiliotate, exercenda etiam est facilitas, et alii-tudo animi, quae dicitur ne, si irascamur aut intempestive accedentibus, aut impudenterrogantibus, in morolitatem inutilem et odiosam incidamus et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur reipublicae causia severitas,sine qua administrari civitas non potest omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet; neque ad ejus, qui
76쪽
38 DE OFFICl Is Punitur aliquem, aut verbis castigat, sed ad reipublicae utilitatem referri cavendum est etiam, ne major poena quam culpa si , et ne iisdem de caussis alii plectantur, aliine appellentur quidem prohibenda autem maxime est ira in puniendo numquam enim, iratus qui accedit ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum quae placet eripateticis; et recte pLicet, modo ne laudarent iracundiam, et dicerent utiliter a natura datam illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque ut ii, qui praesunt reipublicae lagum similas sint, quae
ad puniendum non iracundia, sed aequμtate ducuntur. Atque etiam in rebus a Prosperis, et ad voluntatem nostram fluentibus, superbiam fastidium, arrogantiamque magnopere fugiamus nam ut a verses res, sic secundas immoderate ferre, levitatis est praeclaraque est aequabilitas in omni vita, et idem semper vultus eademque frons ut de Socrate, itemque de C. Laelio accepimus Philippum quidem, Μ
77쪽
L1BAR PRIMUS. 'eedonum regem, rebus gestis et gloria superatum aratio, facilitate et humanitate video superiorem fuisse: itaque alie semper magnus, alter saepe turpissimus fuit:
ut recte Praecipere videantur, qui monent, ut quanto superiores sumus, tanto no geramus summimus. anaetius quidem Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum ait dicere, 'ut equos, propter cre- iras contentiones proeliorum, ferocitates exsultantes domitoribus tradere soleant,
ut his facilioribu possint uti sic homi-
nes ccundis rebus effrenatos, sibique praefidentes, tamquam in gyrum ratio nis et doctrinae duci oportere, ut perspi-
cerent rerum humanarum imbecillitatem, varietatemque fortunae.' atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum, hisque major etiam, quam ante tribuenda auctoritas iisdemque temporibus cavendum est, ne amentatoribus patefaciamus aures, nec adulari nos
sinamus; in quo falli facile est tales enim nos tunc putamus esse, ut jure laudemi
78쪽
M DE OFFICII ge quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur, et in maximis versantur e ro-xibus sed hac quidem hactenus illud autem sic si judicandum, maximas geri Tes, et maximi animi, ab iis, qui respublicas regant quod earum administiatio latis lime pateat, ad plurimosque pertineat: eis autem magni an inii, et fui ne multos, etiam in vita otiosa qui aut investigarent,
aut conarentur magna quaedam, seseque suarum rerum finibus continerenta, aut interjecti inter philosophos, ct eos qui rempublidam administrarent, delcctarentur resua familiari, non eam quidem omni ratione eXaggerantes, neque excludentes ab ejus usu suos potiusque et amicis impertientes et reipublicae, si quando usus esset quae primum bene parta sit, nullo neque turpi quaestu neque odioso tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat; deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia mec libidini potius lu- Auriaeque, quam liberalitati et benefici-
79쪽
LIBER PRlMUS. Ientiae pareat haec praescripta servantem licet magnifice, graviter, animoseque vi- Vere atque etiam simpliciter fideliter, via taeque hominum amice. Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia, et quasi quidam ornatus vitae temperantia et modestia, omnisque sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernitur hoc loco continetur id, quod dici Latine decorum potest; Graece enim πρε ον dicitur lit his vis ea est, ut ab honesto non queat separari nam et quod decet honestum est, et quod honestum est decet qualis autem differentia
sit honesti et decori, facilius intelligi, quam explanari potest quidquid est enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est honestas itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus, quid
deceat, apparet: nam et ratione uti atque oratione prudenter, et agere quod agas
considerate, omnique in re quid sit veri videre et tueri, decet contraque fassi er-
80쪽
rare et mente esse captum et justa omnia, decora sunt , iniusta conisa, ut turpia, sieindeeora similis est ratio sortitudinis: quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et decorum videtur; quod contra, id ut turpe, sic indecorum . quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum; et ita pertinet,
ut non recondita quadam ratione cerna
tur, sed si in promptu est enim quiddam, idque intelligitur in omni virtute, quod deceat quod cogitatione magis a virtute potest, quam re separari ut venustas et pulcritudo corporis secerni non potest a jaletudine fic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur in autem ejus descriptio duplex nam et generale quoddam decorum intelligimus, quod in omni honestate versatur et aliud huic subjectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis atque