Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

- 63 -

. Veritatis dicitur: u Vae vobis hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut iaciatis unum proselytum, I) et cum fuerit faetus, facitis eum filium gehennae duplo, quam vos. a Quos grave iugum legis presserat, quia exteriora litterae mandata tolerabant. Quibus Veritatis voce dicitur: a Venite ad me omnes, quia laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. η 3 Quod ergo in Evangelio bene laborantibus requies promittitur, hoc est, quod hic iuga boum quingenta memorantur. Quia qui Redemptoris Domino colla subiiciunt, quo, nisi ad requiem, tendunt 28 Unde et asinae quingentae perhibentur, quia Vocatae plebes gentilium, dum ad requiem pervenire desiderant, cuncta mandatorum onera libenter portant. Unde bene, quoo hanc requiem populus gentilis appeteret, Iacob filios ali quens, prophetica hoc studuit voce signare, dicens: uIssachar asinus sortis, accubans 3) inter terminos: vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima, et Supposuit humerum ad portandum. η 6 Inter terminos namque accub re, est praestolato mundi fine requiescere: nihilque de his, quae nunc in medio versantur, quaerere, sed ultima deside- rare. Fortisque asinus requiem ac terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis e-

-I- Id. uι. . . faciatis. -a- Mati. 23. IS. - - Matth. II. 28. 29.

- - Bessar. signiscare aliis curis. - - Rem. Remig. Corb. Vindoc. et pene omnes occubans in terminos. Et instae In terminos namque habitare. - Genes. 49. I4. et I S.

112쪽

-m. re, quia conspecta Superna oaxinus in operatione Se subiicit, Me imitas asserit, hoc ei leve

MinQ- ostendit. Quia ergo ad aeter- ' - tuom parte Iudaea, gentilitasque O. ta iuga boum, et quingentae asinae k Sequitur:

CAPUT XV. stulti mundi prius vocati sint, quam sapientes. . e fumilis multa nimis.

H id est. a quod prius animalium multitudo deseri-- uinitia in extremo memoraturῖ nisi quod ad eo- fidei prius stulta mundi collecta Sunt, ut poSt , etiam astuta VOς-rentur, Paulo attestante, qui ait: α-lti sapientes Secundum carnem, non multi potentes, Mon multi nobiles, sed quae stulta Sant mundi, elegit Deusui confundat sapientς - ' Ipsa namque Senetae Ecclesiae pristeipia, litistrarum perhibentur ignara, ut videlicet, s) cuneii, in praedicatoribus suis Redemptor ostenderet, quod ad Vitam credentζ. popolos 6 non sermo, Sed causa suaderet. Sequitur:

113쪽

- 65 CAPUT XVI. Christus humanitate caeteris similis, divinitate singuIaris. ut vir ille magnus inter omnes Orientales. 30. Quod Redemptor noster Oriens dicitur, Propheta testante perhibetur, qui ait: α Et ecce vir, Oriens nomen eius. η i Omnes ergo, qui in ca hoc Oriente fide con-

Sistunt, recte Orientales vocantur. Sed quia omnes homines tantummodo homines sunt, ipse autem Oriens Deus et homo, recte dicitur: a Erat magnus inter omnes Orientales. nAc si aperte diceretur: Omnes qui in fide Deo nascuntur, Superat; quia non ut caeteros adoptio, sed natura illum divinitatis exaltat, qui etsi humanitate caeteris apparuit Similis, divinitate tamen mansit Super omnia SingulariS.CAPUT XVII. Quid per allegoricum sensum, per convivium filiorum, et vocationem filiarum intelligatur.

Et ibunt filii eius, et faciebant convivis 3)

per OmOS. ii LILII facturi convivia per domos ibant, cum praedica

υ Bessis. in hunc Orientem. 3) Idem convivium. Quod sic semper alias.

114쪽

tores Apostoli in diversis mundi regionibus, virtutum epulas audientibus, quasi edentibus, ministrabant. Unde et eisdem filiis de esurientibus plebibus dicitur: si Date illis vos manducare: n I) Et rursum: si Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. η ' Ac si diceret: in praedicatione vestra verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo ieiuni remanentes, in huius vitae labore succumbant. Hinc rursum eisdem filiis dicitur: si operamini non cibum, qui perit , sed qui permanet in vitam aeternam. 3 Quae convivia quomodo exhiberentur, adiungitur, cum protinus subinsertur:

CAPUT XVIII. Iuxta mensuram intelligentiae pascendi auditores Unusquisque in die Su0.32. Si ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox cordis est; intellectus non immerito dies vocatur. Unde et per Paulum dicitur: si Alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem. s Ac si aperte dicat: alius quaedam, nonnullis intermissis, intelligit; alius vero omnia s intellectu possibilia, ita ut sunt videnda, cognoscit. Unus--I- Matth. I 4. I 6, et I S. a. -2- Marc. 6. 37. Luc. 9. 13. - Alibi sequitur: Id est in praed. . .f3J Iohan. 6. 27. -4- Rom. 14. S. - - Core. Germ. ac. pl. MSS. cum Vet. Edit. Paris. et Basil. omnia ad intellectum possibilia. Sic etiam cod. Bessar.

115쪽

quisque ergo filius in die suo convivium exhibet: quia sanctus quisque praedicator iuxta mensuram illuminatae intelligentiae, mentes audientium epulis veritatis pascit. In die suo Paulus fecerat convivium, cum dicebat: si Beatiores erunt, Si Sic permanserint, secundum meum consilium. n IJ De die suo unumquemque admonebat cogitare, cum diceret: si Unusquisque in suo sensu abundet. η faJ Sequi

tur:

CAPUT XIXQuid sit sorores ad con ViVium Vocare. Et mittentes vocabant tres SororeS Suas, ut comederent et biberent cum eis.

33. Sorores filii ad convivium vocant, quia infirmis auditoribus sancti Apostoli resectionis supernae gaudia praedicant, eorumque mentes, quia a Veritatis pabulo ieiunas aspiciunt, divini eloquii epulis pascunt. Bene autem dicitur: a Ut comederent et biberent cum eis.

CAPUT XX. Scriptura Sacra modo cibus eSt, modo potu8.

3i Scriptura enim sacra aliquando nobis est cibus, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur. Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur, sicut invenitur. Cibum vidit Propheta scripturam sacram, qui exponendo frangeretur, cum diceret: si Parvuli petierunt panem, et non erat

qui stangeret eis: η 3) id est, infirmi quique scripturae

116쪽

sacrae valentiores sententias petierunt exponendo comminui, sed qui exponere debeat, don valet inveniri. Potum vidit scripturam sacram Propheta, cum diceret: a Omnes sitientes venite ad aquas. v i) Si potus aperta mandata non essent , per semetipsam Veritas noo clamaret: u Siquis sitit, veniat ad me et bibat. s a) Quasi cibum et potum vidit Propheta Iudaeae defuisse, cum diceret: a Nobiles eius interierunt time, et multitudo eius siti exaruit. η 3

Paucorum quippe est, sortia et occulta cognoscere, multorum vero, historiae aperta sentire. Et idcircu Iudaeae nobiles non siti, sed fame interiisse asserit, quia hi, qui praeesse videbantur, dum totos se exteriori intelligentie dederant, quod de intimis discutiendo manderent, non habebant. Quia Vero sublimioribus ab intellectu interno cadentibus, parvulorum intelligentia et in exterioribus exsiccatur, recte ille adiungitur: a Multitudo eius siti esaruit. n Ac si aperte diceret: Dum vulgus studium vitae suae deserit iam nec fluenta historiae exquirit. Et tamen occulta sacri eloquii mandata et aperta Se intellexisse testantur, qui reprobanti se iudici conquerentes dicunt: a Manducavimus et bibimus coram te. 3 4

Quod aperte s) exponendo subiungunt: si Et in plateis nostris docuisti. o Quia ergo sacra eloquia in locis obscurioribus exponendo franguntur, in locis Vero apertioribus, ita ut inventa fuerint, potantur, dicatur recte: a Mittentes vocabant tres sorores suas; ut comederent et biberent cum eis. s Ac si aperte diceretur: infirmos quosque

39 - Isa. S. 13. 4 Luc. I 3. 26. L Bessar. aperte ex parte exponendo.

117쪽

blanda ad se persuasione deducebant, quatenus eorum mentes, et magna per contemplationem disserentes pascerent, et parva per historiam tradentes nutrirent. Sequitur:

CAPUT XXI. Christus mundat corda Praedicatorem

suorum.

Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanct cubat e08: consurgensque diluculo oferebat holocausta per singu-

3s orbem dies convivii transeunt, cum praedicationis I2

ministeria peraguntur. Peractisque conviviis, holocaustum Iob pro filiis obtulit: quia pro Apostolis de praedicatione redeuntibus , Patrem a Christus Redemptor exoravit. Bene autem mittendo sanctificare dicitur, quia dum Spiritum sanctum, o) qui a se procedit, discipulorum cordibus tribuit, quidquid eis culpae inesse potuit, emundavit. Recteque ad offerenda holocausta diluculo consurgere perhibetur: quia per hoc, quod pro nobis intercessionis suae petitionem o tulit, discussa erroris nocte, humanae mentis tenebras illu- travit, ne quo peccati contagio, ex ipsa praedicatiouis gratia, mens in occulto polluatur, ne sibi quae agit, tribuat: ne sibi tribuendo quae agebat, amittat. Unde recte subiungitur:

118쪽

CAPUT XXII. Quomodo diluendae maculae a Praedicatorib0s

contractae.

Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, ει benedixerint Deo in cordibus suis.

quippe benedicere, I id est maledicere, est de

eius munere sibi gloriam praebere. Unde recte sanctis Α-postolis post praedicationem Dominus pedes lavit: ut videlicet aperte monstraret, quia plerumque et in bono opere peccati pulvis contrahitur, et inde inquinantur vestigia linquentium, unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli dum exhortationis verba faciunt, quamlibet tenuiter, sese intrinsecus, quia per a) eos purgationis gratia derivatur, extollunt: cumque verbo aliena opera diluunt,

i Cod Bessar. Benedicere est, idesι maledicere, de eius. - Benedicere pro maledicere per antiphrasim dictum; ut ait. S; Augustinus I. contra mendacium. c. Io. Septuaginta Vero habent: μ ποτε Oi υiοι μου D τηδιο ρια αυτῶν 'κακα ἐνενοπαν προό του Θεον ne forte silii mei in cogitatione eorum mala cogitaverint contra Deum. Idest peccatum aliquod amiserint. Hebraeis enim dicere vel cogitare idem est ac facere. Ita Origenes, Basilius, Polychronius, Olimpiodorus aliique. aὶ Ita ΜSS. Angelic. et plerique ex nostris, nec non Vet. ed. Unus ex vindocin. habet praedicationis gratia. ita et cod. Bessar. Ita etiam vae. Verba sequentia priorem lectionem pracserendam suadcre Videntur: Cumque verbo aliena opera diluunt, qua si ex bono itinere pulverem malae cogitationis sumunι.

119쪽

quasi ex bono itinere pulverem malae cogitationis Sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum i Vare, nisi post praedicationis gloriam, cogitationum pulverem tergere, gressusque cordis ab interna elatione mundareὸ Nec obstat ab omnimoda Mediatoris scientia quod dicitur: Nis forte. Nam cuncta sciens, sed I) in locutione sua ignorantiam nostram suscipiens, atque dum suscipit d cens, nonnunquam quasi ex nostra dubitatione loquitur, sicut dicit: Filius hominis veniens, putas, inveniet Mem super terrami 29 Expletis ergo conviviis, sacrificium Iob pro filiis offerens dicebat: Ne forte peccaverint siti mei, et benedixerint Deo in cordibus suis: quia Redemptor noster pOSt- quam praedicatores suos a malis impugnantibus diluit, e tiam inter bona, quae egerant, a tentationibus defendit. Sequitur:

CAPUT XXIII. Quod omnibus diebus sacrificium Deo pro nobis Filius offerre non ceSSat.

Sic faciebat Iob cunctis diebus.

,1 UNCTIS diebus Iob sacrificium offerre non cessat,

I Sic omnes MSS. nostri. At Editi Basil ISI4. Paris. ISI 8. et aliae habent, in semetipso ignorantiam nostram suscipiens: sane mendOSe, et con ua mentem S. Doctoris, quem Agnoetis Haereticis faventem inducunt. Consule , Ep. ad Eulog. Alexand. Patriarch. olim 42. lib. 8 ind. 3. qui nunc. est Io. in qua a Christo etiam homine omnem ignorantiam a

movet.

120쪽

quia sine intermissione pro nobis holocaustum Redemptor immolat, qui sine cessatione patri suam pro nobis incarnationem demonstrat. Ipsa quippe eius incarnatio nostrae emundationis oblatio est. Cumque se hominem ostendit, delicta hominis interveniens diluit et humanitatis suae mysterio perenne sacrificium immolat, quia et haec Sunt aeterna, quae mundat.

38 Igitur quia in ipso expositionis exordio sic persona beati Iob nuntiari Dominum diximus, ut designari per ibium caput et corpus, id est Christum et Ecclesiam diceremus: Postquam caput nostrum quomodo designatum credatur, ostendimuS; nunc corpus eius, quod nos Sumus, quomodo exprimatur, indicemus: ut quia audivimus ex hi-Storia, quod miremur; cognovimus ex capite, quod credamus; consideremus nunc ex corpore, quod Vivendo teneamus. In nobismetipsis namque debemus tran ormare, quod legimus, ut cum per auditam Se animuS excitat, ad Operandum, quod audierit, vita concurrat.

CAPUT XXIV. Quod hi, quos inhabitat consilii spiritus, in praesentibus dolent si ad aeterna suspirant. Vir erat in terra Hus nomine Iob.

333I Iob dolans, et Hus consiliator dicitur, non immerito per utraque nomina electus quisque figuratur: quia

SEARCH

MENU NAVIGATION