장음표시 사용
81쪽
dicendum provocavit, vitam carnalium designat: qui intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis iuxta sunt, eo per vitam durius premunt: i quia dum quasi fideles vitari non possunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius, tolerantur. a I. Amici vero eius, qui dum consulunt, invehuntur, haereticorum figuram exprimunt qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi. Unde et ad beatum Iob quasi pro Domino loquuntur, sed tamen a Domino non approbantur: quia videlicet omnes haeretici, dum Deum defendere nituntur, offendunt. Unde eis aperte et ab eodem sancto viro dicitur: si Disputare cum Deo cupio: prius vos ostendens fabricatores mendacii, et . cultores perversorum dogmatum. η a) Constat ergo eos haereticorum typum errando gerere, quos Sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire.
CAPUT VII. Quod ex ipso nomine Iob, Vel amic0rum eius, Vitae meritum Vel actio designatur.
aa kΜnis vero haereticus in eo, quod Deum defendere cernitur, veritati illius adversatur, Psalmista attestante, qui ait: α Ut destruas inimicum et defensorem. η 3 Inimicus
i) Ibid: eos durius. rin Iob. 13. 3. et 4.
82쪽
- 34 quippe et defensor est, i) qui Deum, quo praedicat, impu
a 3. Nam quia beatus Iob venturi a) Redemptoris speciem teneat, etiam nomine demonstrat. Iob quippe interpretatur dolens. Quo nimirum dolore, 3) vel Mediatoris passio, vel sanctae Ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis vitae satigatione cruciatur. Amici quoque eius ex vocabulo nominis meritum suae indicant actionis. Nam Eliphas latilina lingua Domini contemptus dicitur. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod, dum salsa de Deo sentium, eum superbiendo contemnuntλ Baldad interpretatur veιusιas
sola. Bene autem omnes haeretici in his, quae de Deo loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriast videri praedicatores appetunt, veιustas Sola nominantur. Ad loquendum quippe non zelo novi hominis, sed vitae veteris pravitate concitantur. Sophar quoque latino
sermone dicitur dissipatio speculae , 3 vel speculatorem
dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt: sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. 24. In tribus itaque amicorum Iob nominibus, tres haereticarum mentium perditionis casus esprimuntur. Nisi e-
I Coccius, quem secuti sunt posteriores omnes editi, nullis MSS. praelucentibus, qui Deum quem praedicat moribus impugnat. Sane hic de corruptis moribus non agitur, sed de mala illorum fide, qui speciem gerunt consulendi et agunι negotium seduce di. In Bessar. Deum quem. a Cod. Bessar. venturae redempstonis. 3 Ibid. ut Mediatoris . . . . uι sanctae. 4) Rem. Remig. Coib. Baldac. Corb. Baldach. Unus Rem. unus Reming. et Reg. sel speculam. a. Vindoc. utram que lectionem exhibet.
83쪽
nim Deum contemnerent, nequaquam de eo perverSa Se tirent: et nisi I) vetustatis prava verba elate loquendo contraherent, in novae vitae intelligentia non errarent: a et nisi in se speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna iustitia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobaret. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent: sed in vetustate retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent.
CAPUT VIII. Quod haereticorum sacrificia Deo acceptaeSSe non pOSSunt, nisi catholicis
23i c. UIA vero nonnumquam haeretici divinae gratiae largitate perfusi ad unitatem sanctae Ecclesiae redeunt, bene hoc ipsa amicorum reconciliatione signatur: pro quibuS tamen beatus Iob exorare praecipitur, quia haereticorum Sacrificia accepta Deo esse nequeunt, nisi pro eis univerSalis
i) Ita b S. Bellov. Compend. Corb. Ebroic: I. Remig. I. Rem. Ger man. Proxime accedit Colbert. in quo mendose vetustatis contraherent. In uno Reg. vetustatis vilium contraherent; in aliis sicut in Ed. Barthol. vetustates contraeherent. Utic. utramque lection. praefert. vetustasis cor traherens: et vetustates contraherent. In Ed. Basil. III 4. et aliis seq. nisi vetustatis prava verba elate loquendo contraherent. a ΜSS. pcne omnes sic legendum docent. Vulgati antiquiores con- Sentiunt. Gilol. vero et seq. habent. Et nisi in se. . . . deSis superna Iusιitia . . . . reprobaret.
84쪽
Ecclesiae manibus offerantur: ut eius meritis remedium salutis inveniant , quam verborum iaculis impugnando seriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata:
quia dum septiformis gratiae Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc est quod in Iohannis Apocalypsi i) per septem Ecclesiarum numerum universalis Ecclesia designatur. Hinc per Salomonem de sapientia dicitur: si Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. η a) Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici, quid prius fuerint, exprimunt, qui periectioni septiformis gratiae non nisi redeundo iunguntur.
26. Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe cervix superbiae: in ariete autem, ducatus gregu m Sequentium designatur. Quid est ergo pro eis tauros, arieteSque mactare, nisi eorum ducatum superbum interficere: ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium non Seducantὸ Cervice enim tumenti ab Ecclesiae unitate resilierant, et infirmos post Se p pulos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Iob, id est, revertantur ad Ecclesiam; et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant: 3 quia ut universali Ecclesiae coniungantur, humilitate interveniente, interficiant quidquid prius tumidum se Superbo ducatu S piebant.
85쪽
- 3T CAPUT IX. Quod haeretici arrogantes argui debent, licet pro eis sacrificium serventer non possit offerri.
Heliu autem, qui rectis quidem sensibus loquitur, sed ad stulta elationis verba derivatur, persona uniuS- cuiusque arrogantis exprimitur. Multi namque, intra sanctam Ecclesiam positi, recta, quae sapiunt, recte proserre contemnunt. Unde I divinae increpationis verbis arguitur, nec tamen pro illo sacrificium offertur: quia fidelis quidem est, sed tamen arrogans: per veritatem credulitatis intus est, sed tumoris sui obstaculo acceptabilis non est. Hunc ergo increpatio redarguit, sed sacrificium non reducit: quia in ea quidem fide est, in qua esse debuit, sed superna hunc iustitia increpans pro superfluis repellit. Unde et bene Heliu latino sermone dicitur Deus meus iste, Vel a) Deus Dominus. Arrogantes enim viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis Deum elate vivendo refugiant, eum tamen veraciter credendo confitentur. Quid est enim, Deus meus iste, nomine dicere, nisi eum, cui credidit, aperta prosessione monstrareὸ vel quid est, Deum Dominum dicere, nisi hunc et Deum per divinitatem credere, et Dominum ex incarnatione perhibereΘ
i Cod. Bessar. divina increpatione a 3 Apud Barthol. Remb. Coc. et in ed Basil. ISI4. hic additur meus. Vatic. vero habet Dominus meus.
86쪽
Quod sicut Iob in praesenti duplicia,
ita sanctae Ecclesiae post huius vitae pressuras, duae Stolae in unitate Iudaeorum et gentium, et animae et corporis incorruptione, reddentur.
28 'PENE autem post damna rerum, post funera pignorum, post cruciatus Vulnerum, post certamina , pugnasque verborum, duplici renumeratione sublevatur: quia nimirum Sancta Ecclesia, adhuc etiam in hac vita posita, pro laboribus , quos sustinet, duplicia munera recipit: cum susceptis plene Gentibus, in fine mundi Iudaeorum etiam ad Se corda convertit. Hinc enim scriptum est: a Donec plenitudo gentium sa) intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. 3 Duplicia et postmodum recipiet: quia finito labore praesentiS temporis, non solum ad animarum gaudium, sed etiam ad beatitudinem corporum ascendit. Unde bene per Prophetam dicitur: si In terra sua duplicia possidebunt. Ο
Sancti quippe in terra viventium duplicia possident:
quia nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. Unde et Iohannes in Apocalypsi, quia ante resurrectionem corporum clamantes Sanctorum animas vidit, accepisse eas stolas Singulas aspexit dicens: si Et datae sunt illis sin
i) omissam in ed. Vatic. et Gussanu. vocem munera reStituimus eXMSS. et antiquioribus vulgatis. a In Bessar. introiret. 39 Rom. 11. 2, et 26.
87쪽
gulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum , donec impleretur numerus conservorum et fratrum eorum η I) Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine ferseuuntur. Binas ergo accepturi Sunt, quando cum animarum perfecto gaudio etiam corporum incorruptione Vestientur. Recte autem amictio quidem beati Iob dicitur, sed quantitas temporis in eius affictione reticetur: quia sanctae Ecclesiae in hac vita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque disserenda sit, ignoratur. Unde
et ore veritatis dicitur: si Non est Vestrum nOSSe tempora,
Vel momenta, quae pater posuit in usa potestate. η a) Per hoc ergo, quod beati Iob passio dicitur, docemur 3 quod experimento novimus. Per hoc vero, quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur, quid nescire debeamus. 29. In longum praefationis verba protraximus , ut qua si totum breviter perstringendo loqueremur. Sed quia adluquendi initium, diu loquendo pervenimus, debemus prius historiae radicem figere, ut valeamus mentem postmodum de allegoriarum fructu Satiare.
I Apoc. 6. II. Locus notatu dignus ad probandam Sanctorum beatitudinem ante iudicii extremi diem. Sic explicant hunc Apocalnsis locum S. Aug. Bem. et alli non pauci. et Act. I. 7. 3) Cob Bessar. experimento.
88쪽
IR erat in terra Hus, nomine Iob: et orat vir ille simplex et rectus, ac timens Deum, et recindens a malo. ratique sunt ei septem filii , et tres filiae. Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia caminiorum: quingenta quoque iuga bovum, et quingentae Minae, ac familia multa nimis. gratque vir ille magnus inter om-nos Orientales. Et ibant filii eius, set faciebant convivia per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres Sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos: consurgonsque diluculo offerebat holocau-8ta per singulos. Dicobat onim: Νs sorte peccaverint filii
89쪽
mei, ei benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciobat Iob cunctis diebus. Quadam autem die, cum venisseni filii Dei, ut assisterent coram Domino, adsuit inter eos etiam Satan. Cui dixit Dominus: Unde venis' Qui respondens, ait: Circu, Vt terram, et perambulavi eam. Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra: homo simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malol Cui respondens Satan, ait: Numquid frustra Iob timet Deuml Nonne tu vallasti eum ac domum eius, universamque substantiam eius per circuitumi operibus ni nuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in torra: sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta, quae γωsidet, nisi in faciem benedixorit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt: tantum
in eum ne sextendas manum tuam.
Egressusque est Satan a facie Domini. Cum autem qu tam dio filii et sillae olus comederent si biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt Sabaei: tuleruntque omnia, et pueros percu erunt gladio, et ovasi ego solus ut nunciarem tibi. Cumque adhue ille loqueretur, venit altor, et dixit: Ignis Dei cecidit o molo, et tacias OVes, puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nunciarem tibi. Sed et adhuc illo loquento, venit alius, ot dixit: Chaldaei socerunt tres turmas, et invaserunt camelos , et tulerunt eos: nec non et puerOS percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nunc rom tibi. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis ot filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione do- Serti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens
90쪽
oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego Solus, ut nunciarem tibi. Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta Sua, et tonso capite, corruens in terram, adoravit et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum ost: sit nomon Domini benedictum. In omnibbus his non peccavit Iob labiis suis: neque stultum quid comtra Deum locutus Mi.
CAPUT I. Quod res immensi praeconii sit, inter mal0S laudabiliter con-rSari.
Vir erat in farra Hus 1) nomine Iob.
DCIRCO sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut eiu3 meritum virtutis exprimatur. Hus namque quis nesciat quod sit terra Gentiliumὸ Gentilitas autem eo obligata vitiis extitit, quo cognitionem sui conditoris igno--I- In terra Hus. Id est, in Idumaea ut habetur in Threnis Ieremiae. ren. 4. v. aI. Fuit autem Hus filius Aram filii Senti, Genesis Io. vers. 23. Hussitis vero vel Ausitis terra sita est ultra Iordanem, inter montem Hermon et Trachonitidem 'quae postea cessit in sortem dimidiae tribui Manasse: ubi etiamnum visitur pyramis sepulchri S. Iob, inquit Adricomius. Hinc Patres passim nunc Idumaeum, nunc Arabem vocant, prout terminos Idumaeae vel Arabiae latius aut longius extendunt.