장음표시 사용
131쪽
menti cibos confidentiae apponit. Scientia in die suo convivium parat: quia in ventre mentis ignorantiae ieiunium superat. Pietas in die suo convivium exhibet: quia cordis viscera misericordiar operibus replet. Timor in die suo convivium facit: quia dum premit mentem , ne de prae Sentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat. sa Sed illud in hoc filiorum convivio perscrutandum video, quod se meptisos invicem pascunt. Valde enim singula quaelibet si virtus destituitur, si nota una alii, virtus virtuti sustragetur. Minor quippe est sapientia, si intellectu careat; et valde inutilis intellectus est, Si ex sapientia non subsistat: quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium, cui robur sortitudinis ide est: quia quod tra nctando invenit, carens viribus, usque ad persectionem operis non perducit: et a) valde sortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur; quia quo plus Se posse conspicit, eo virtus Sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia , si utilitatem pietatis non habet: quia dum bona cognita exequi neglegit, sese ad iudicium arctius Stringit. Et valde inutilis est pietas, si 1 scientiae discretione caret: quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo miSereatur ignorat. Timor quoque ipse nisi has etiam virtutes habuerit ad nullum opus proculdubio bonae actionis surgit: quia diam ad cuncta trepidat, ipsa sua sormidine a bonis omnibus torpens vacat. Quia ergo alternato ministerio virtus a virtute reficitur, recte dicitur, quod apud se filii vi-
rὶ Bessar non habet, virtuI. 23 Primus Rem. et valde fortitudo destituisur. Bessari seleusia discrotioni
132쪽
cissim convivantur. Cumque una aliam sublevando sublevat, quasi per dies suos numerosa soboles pascenda convivium parat. Sequitur:
Tres sorores ad fratrum conviVia VOeantur, quando gaudent virtutes virtutibus, et in- . vicem Sibi subserviunt, ad ministrant. Iὶ Et mittentes roeabant tres Sorores Sures, ut comederent et biberent cum eis.s3RVH virtutes nostrae in omne, quod agunt, a spem, fidem, et charitatem ciunt, quasi operatores, filii, tres ad convivium sorores vocant: ut fides, Spes, et charitas in opus bonum gaudent, quod unaquaeque virtus administrat. Quae quasi ex cibo vires accipiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt: et dum post cibum, contemplationiS rore
infundi appetunt, quasi ex poculo 3 ebriantur. s Sed quid est, quod in hac vita sine quavis tenuisSi
ii Id. Et mittebant ad tres. at omnes Rem. Remig. Longip. Core. Germ. Ebrole. etc. Spem, sdem,
et caritatim sciunt, quasi operatores etc. Carnoti habet, sitiunt. Lege dum, ciunt, a cis Voco, Sane fulciuntur, minus respondet verbo silvist. Bessar. sciunt. vatic. sciunt, quasi operant etc. 3J ΜSS. sere omnes, quasi ex poeiιlo debriantur. Dj0jtjgod by
133쪽
mi contagii inquinatione peragaturi Nonnunquam namque ipsis bonis quae agimus, ad deterius propinquamus: quia dum laetitiam menti pariunt, quamdam etiam securitatem gignunt; dumque mens secura redditur, in torporem laxa-.tur. Nonnunquam Vero I aliquantula elatione nos polluunt: et tanto deiectiores apud Deum faciunt, quanto apud nosmetipsos a) tumidiores reddunt. Unde bene subiungitur:
CAPUT XXXIII. Quod filios post convivium sanctificare, est retraatatio operum et discussio cogitationum. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Iob, et sanctificalat eos.s s ERACTO quippe orbe dierum convivi, mittere ad
filios, et eos sanctificare, est post virtutum Sensum, inten-al in M. hic additur virtutes, quod abest a MSS. Sed ad sensum facilius intelligendum, et obscuritatem tollendam, aliquid saltem subaudiendum cst, quod potest esse ipsa bona quae a. imus, ut supra.-l Ubi nota quod ipsae virtutes, nobis in lapides offensionis verti possunt, nisi diligentius ad mentis puritatem evigilemus. Superbia enim nostra ira subtiliter per elationem et ρελαυτιαν nostra bona opera penetrat, ut ea. quasi nobis ipsis nescientibus , inficiat et corrumpat. Habes pharmacum in Cap. Seq. at Bessar. nosinctipsos nos.
134쪽
tionem cordis dirigere , et omne quod agitur , districta retractationis discussione mundare: ne bona aestimentur, quae mala sunt, I ne saltem Veraciter bona putentur sussicientia, cum persecta non Sunt. Sic enim mens plerumque decipitur, ut aut qualitate mali, aut boni quantitate fali
s6 Sed hos virtutum sensus melius prece* quam discumi nes inveniunt: nam ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, Saepe VeriuS Orando, quam inveStigando penetramus. Cum enim mens per quamdam compunctionis machinam ad alta sustollitur, c3 omne quod ei de se ipsa occurrerit, sub se ipsa diiudicando certius contemplatur. Unde et recte subi ungitur:
CAPUT XXXIV. Quod holocaustum per Singul0S Offerre, sit singularium Virtutum circumspecta et pura intentio. Consurgensque diluculo osserebus holocausta per Singul0S.,1 UILUCULO namque consurgimus, cum eompunctio
I Adverie diligenter vim orationis: et explicabis quomodo rudes plerumque inveniantur, qui nullo studio litterarum praemisso, tam recte et sublimiter de Deo et de Christiana vita loquantur, ut Ipsis The logiae magistris praccessere videantur. - 2J Bessar. nec. 3J Antiq. Rem. Corb. Germ. a. Remig. Vindoci Ebroici ci alii MSS. Νo . omve quod ei de se ipsa. sub se ipsa rati adiudicando eD. 2, Rem. et a. Remig. Omne quod ei de seipsa aIliιvi videbatur sub se ipsa etc. - Dj0jtjgod by
135쪽
nis luce perfusi, humanitatis nostrae noctem deserimus, et ad veri laminis radios, oculos mentis aperimus. Atque holocaustum per singulos filios offerimus, cum pro unaquaque virtute Domino hostiam nostrae precis immolamuS: ne Supientia elevet: ne intellectus, dum subtiliter currit, aberret: ne consilium, dum se multiplicat, confundat: ne sortitudo, dum fiduciam praebet, praecipitet: ne scientia, dum novit et non diligit, inflet: ne pietas, dum se extra rectitudinem inclinat, intorqueat: ne timor, dum plus iusto trepidat, in desperationis laveam mergat. Cum ergo pro unaquaque Virtute, ut pura esse debeat, preces Domino fundimus, quid aliud, quam iuxta filiorum numerum holocaustum per Singulos exhibemusὸ Holocaustum namque totum incenSum dicitur. Holocaustum igitur dars, est totam mentem igne compunctionis incendere, ut in ara amoris cor ardeat, et quasi delicta propriae sobolis, inquinamenta cogitationis eX
38 i) Sed haec agere nesciunt, nisi hi, qui priusquam
cogitationes ad opus prodeant, internos suos motus Sollicite circumspicientes frenant; so haec agere nesciunt, nisi qui virili custodia munire mentem noverunt. Unde recte inopinata morte extinctus Isboseth dicitur, quem 3) et Scriptura sacra non in domo ostiarium, sed ostiariam habuisse
testatur, dicens: Venientes fili Remmon Berothitae, Rechab et Banaa, ingressi sunt fervent die domum Isboseth,
a) Nota quomodo attente evigilandum sit ad mentis custodiam, ne malignorum spirituum iniquis suggestionibus mortaliter succumbamus. Ita Core. Remenses, duo Remig. Lyr. Bigot. et nonnullae edit. maxime veteres Paris. et Basil. At Gilol. Vatic. Guss. baec cavere. In Bessar. deeSt et.
136쪽
qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunι autem domum: et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Assumentes spicas tritici, latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine. I Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis Separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini insidiatores admittit: quia cum discretionis sollicitudo cessaVerit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt: quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine seriunt: quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. s' In inguine quippe ferire, est vitam mentis delectatione
earnis perforare. Nequaquam vero Isboseth iste hac morte Succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, mollem custodiam, ad mentis aditum deputasset. Fortis namque virilisque Sensus praeponi cordis soribus debet, quem nec negligentiae Somnus Opprimat, nec ignorantiae
error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode foemina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem consusionis est, qui sortimentis custodia munitus non est: quia dum virtuteS Se Mgere aestimat, subintrantia vitia ab nescientem necant. T ta itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent soramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait: omni custodis serva cor tuum,
quoniam ex ipso vita procedit. 3 Virtutes 'ergo, quas agi
mus, dignum est, ut Summopere ab intentionis origine pen-Semus, ne ex malo Ortu prudeant, etiam Si recta Sunt, quae ostentant. Unde hic quoque recte Subiungitur:
a J Quidam MSS. nescientem mentem necant. aJ Prov. 4. 23. - 3J a. Reg. S. 6.
137쪽
Quanta solicitudine abstinendum sit a malo opere, cum etiam districte servi Dei iudicentur docogitatioΠΡ.
Dicebat enim: Ne forte peccarerint silii mei, et benedixerint Deo in
6o .lLII in cordibus maledicunt, cum recta noStra Opera a non rectis cogitationibus prodeunt, cum bona in aperto exerunt, Sed in Occulto noxia moliuntur. Deo quippe maledicunt, cum mentes nostrae se de se estimant habere, quod sunt. Deo maledicunt, cum se .et i ab lillo accepisse vires intelligunt: sud tamen de eius muneribus propriam laudem quaerunt. 6I Sciendum vero est, quod bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc, quod rectum coram hominibus agitur, in interni iudicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne quod in actione sequitur, eo purum mundumque non exeat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando vero intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione se quasi in itinere apponit: ut cum per propositum mentis securior quisque egreditur, subiuncto latenter Vitio, quasi ex insidiis perimatur. Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in
138쪽
dia queat: quantoque vel a domo cordis, vel ab
operis io ius recessisse se simulat, tanto ad deci- bonae actionis terminum astutius expectat: et quo
in eaotum quemque quasi recedendo I) reddiderit, eo illum repentino nonnumquam vulnere darius insanabiliusque transfigit. 63 Intentionem quippe in bono Dpere polluit: quia cum lacilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii favoris apponit, ut in his quae
recta iaciunt, ad appetenda ima, tortitudine intentionis inclinentur. Unde recte sub Iudaeae specie de unaquaque anima miserae intentionis laqueo capta per Prephetam dicitur: a Facti sunt hostes eius in capite. η a Ac si aperte diceretur: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur: tantoque eam plenius possident, quanto et per initium
64 Cum vero intentionem vitiare non praevalent, 3) invia positos laqueos tegum, ut in eo, quod bene agitur, cor
exaltans se ex latere ad vitium derivetur: quatenus quod inchoans aliter proposuerat, in actione longe aliter quam coeperat, percurrat. Saepe enim bono operi dum laus humana Obviat, mentem operantis immutat: quae quamvis quaesita non fuerat, tamen oblata delectat. Cuius delectar Plurimae edit. quasi recederido securum reddiderit. Redundat securum, et abest a MSS. Corb. Germ. etc. α Tren. I. S. 3 Antiquior Rem. Turon. S. Mart. Corb. et nonnulli, in via positus la queos ierit. J A Bessar. abest exaltam.
139쪽
tione cum mens bene operantis resolvitur, ab omni intentionis intimae vigore dissipatur. Saepe se bene incoatae nostrae iustitiae ex latere ira subiungit; et dum zelo rectitudinis immoderatius mentem turbat, cunctam quietis intimae salutem sauciat. Saepe gravitatem cordis, quasi ex latere subiuncta tristitia sequitur; atque omne opus, quod mens bona intentione inchoat, haec velamine moeroris obumbrat. Quae et normunquam tanto tardius repellitur, quanto et pressae menti quasi serior famulatur. Saepe se bono operi laetitia immoderata subiungit: cumque plus menrem, quam decet, hilarescere exigit, ab actione bona omne pondus gravitatis repellit. Quia enim bene etiam inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista conspexerat, recte pr phetico plenus spiritu dicebat: a In via hac, qua ambulabam, absconderunt I) laqueum mihi. η a) Quod bene ac
subtiliter Ieremias insinuat, qui dum gesta soris reserre studuit, quae intus apud nosmetipsos generentor indicavit, dicens: Venerunt octoginta viri de Sichem, eι de Silo, et de Samaria, 3) rasi barba, et scissis vestibus, ) squalentes: munera et thus habebam in manu , ut serrent in domo Domini Egressus autem Ismael flius 2 Lathaniae tu occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam flium Micham. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos.- i
Remenses, I. Remig. Corb. Germ. ct alii habunt laqmos mihi. a Psal. 14 I. 4.33 Unus ex Rem. et a. Remig. rasis barbis. 3. rasi barbam. 4; Ibidem pro squalentes viuuera, etc. Rem. et Remig. habent squalente ἰpulvere, etc. I) lerem. 4Ι. S. 6. et T.
140쪽
Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt.
6; Vestes scindunt, qui sibimet ipsis in exterioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt, qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen Si se in ipsa sanctae devotionis via caute circum Spicere nesciunt, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit: quia nimirum quilibet malignus spiritus, prioris sui, Satanae videlicet exemplo in superbiae errore generatus, Se ad laqueum deceptionis opponit. De quo et bene dicitur: Incedens et plorans ibat: quia
ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, Semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat: i) et dum concordare se vere lugentibus Simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc quod intos de virtute latet, a) occidit. Qui plerumque se spondet ad altiora provehere. Unde et dixisse perhibetur: Venite ad Godoliam situm Micham: atque dum malo ta promittit, etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est: Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. 66 Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interficit: quia divinis deditae operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, hoste subripiente, dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam. De cuius hostis manu non evaditur, nisi citius ad poenitentiam recurratur. Unde illic apte subiungitur: si Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad I-
2J Bessar. ut. Mox secularius, subsignatis tamen nova cura I. et a. qua si melius putaret legendum securitis.
a) MSS. Corb. et Germ. occidat ita quoquc Bessar. ) unde prius sor