장음표시 사용
121쪽
nimirum consiliatorem animum inhabitat, qui dolens depraesentibus ad aeterna festinat. Nam sunt nonnulli, qui vitam suam negligunt, et dum transitoria appetunt, dum aeterna vel non intelligunt, vel intellecta contemnunt, nec dolorem sentiunt, nec habere consilium sciunt. Cumque Superna quae amiserunt, non considerant, esse se, heu miseri , in bonis i) putant. Nequaquam enim ad veritatis lucem, cui conditi suerant, mentis oculos erigunt: n quaquam ad contemplationem patriae aeternae desiderii aciem tendunt: sed semetipsos in his, ad quae proiecti sunt deserentes, vice patriae diligunt exilium quod patiuntur, et in caecitate, quam tolerant, quasi in claritate luminis exultant. At contra electorum mentes dum cuncta transitoria nulla esse conspiciunt, a) ad quae sint conditae, exquirunt; cumque eorum satisfactioni nihil extra Deum sussicit, ipsa inquisitionis exercitatione fatigata, illorum cogitatio in conditoris sui spe et contemplatione requiescit, Supernis interseri civibus appetit: et unusquisque eorum adhuc in mundo corpore positus, mente tamen extra mundum Surgit; aerumnam exilii, quam tolerat, deplorat; et ad sublimem patriam, incessantibus se amoris stimulis excitat. Cum ergo dolens videt, quam sit aeternum quod perdidit, invenit salubre consilium, temporale hoc despicere quod percurrit: et quo magis crescit consilii scientia, ut peritura deserat, eo augetur dolor , quod necdum ad mansura pertingat.
Unde bene per Salomonem dicitur: 3 u Qui apponit
122쪽
Summa quae adhuc non habet, magis de infimis in quibus retinetur, dolet. o Recte ergo in terra Hus habitare Iob dicitur, quia inscientiae consilio electi uniuscuiusque dolens animus tenetur. Intuendum quoque est, quam nullus dolor mentis sit in actione praecipitationis. Qui enim sine consiliis vivunt, qui se ipsos rerum eventibus praecipites deserunt, nullo interim cogitationum dolore satigantur. Nam qui solerter invitae consilio figit mentem, caute sese in omni actione circumspiciendo considerat; et ne ex re, quae agitur, repentinus finis adversusque subripiat, hunc prius molliter posito pede cogitationis palpat: pensat ne ab his quae agenda sunt, sormido praepediat; ne in his quae differenda sunt, praecipitatio impellat; ne prava per concupiscentiam aperto bello Superent, ne recta per inanem gloriam insidiando supplantent. Iob ergo in terra Hus habitat, dum mens electi quo magis per consilium vivere nititur, eo angusti itineris dolore fatigatur. Sequitur.
123쪽
Quod sancta Ecclesia simplicitatis et rectibtudinis vias a timore incipit, et in
Simpleae et reotus, ac timens Deum, et
recedens a mala 4I P UISQUIS aeternam patriam appetit, simplex proculdubio et rectus vivit; simplex videlicet opere, rectus fide: simplex in bonis, quae inferius peragit, rectus in Summi quae in intimis sentit. Sunt namque nonnulli, qui in bonis, quae iaciunt, simplices non sunt: dum non in Iis retributionem interius, sed exterius favorem quaerunt. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: si Vae peccatori terram ingredienti duabus viis. I Duabus viis peccator quippe terram ingreditur, quando et Dei es , quod opere exhibet, et mundi, quod per cogitationem quaerit. a Bene autem dicitur: si Timens Deum, et recedens a malo. v Quia sancta electorum Ecclesia simplicitatis suae et rectitudinis a) vias timore inchoat, sed charitate consummat: cui tunc est subditus a malo recedere, cum ex amore Dei coeperit iam nolle peccare. Cum vero adhuc timore bona agit, a malo penitus non recessit: quia eo ipso pee
i, tacii. 2. Id. ab Vindocincuses. uius a timore inchoat
124쪽
cat, quo peccare vellet, si si inulte potuisse . Recte ergo cum timere Deum Iob dicitur, recedere etiam a malo perhibetur: quia dum metum charitas sequitur, ea, quae a mente relinquitur, etiam per cogitationis propositum culpa
calcatur. 3. Et quia ex timore unumquodque vitium premitur, ex charitate autem virtutes oriuntur, recte subiungitur:
CAPUT XXVI. Quod secunditas spiritalis propter Septi se mem spiritum in filiis septem: et in tribus filiabus, fides, spes, et charitaSintelligatur.
Natiqne sunt ei septem filii et tres filiue
.sEPTEM quippe filii nobis nascuntur, cum per conceptionem bonae cogitationis, sancti Spiritus septem in nobis virtutes oriuntur. Hanc namque internam prolem Propheta dinumerat, cum spiritus mentem secundat, dicens: si Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus Scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. η 3 Cum ergo pur adventum Spiritus sancti, sapientia,
125쪽
intellectus, consilium, sortitudo, scientia, pietas, ac timor Domini in animo unicuique nostrum gignitur, quasi mansura posteritas in mente propagatur, quae Supernae nOStrae nobilitatis genus eo ad vitam longius servat, quo amori a ternitatis sociat. Sed habent in nobis septem filii, tres proculdubio sorores suas, quia quidquid virile hi i) virtutum sensus faciunt, spei, fidei charitatique coniungunt. Neque enim ad denarii persectionem septem filii perveniunt: nisi in fide, spe et charitate fuerit omne, quod agunt. Quia vero
hanc praeeuntium virtutum copiam multimoda bonorum peram cogitatio sequitur, recte subi ungitur:
CAPUT. XXVII. Quod possessio OVium, et aSinorum, et eu- melorum sit subiugatio illorum, quos aliquando vel formido dissolvit, Vel superbia . instat, Vel luxuria inquinat. Et fuit possessio eius septem millia ovium et tria millia camelorum.
43inervata quippe veritate historiae, imitari spiritaliter, possumus, quod carnaliter audivimus. a ovium enim
d. Bessar. virtute sevsus. a in Rem. Et Remig. Corb. Germ. Oves enim miIlia. Ita vet. Edit. Paris. et Basil.
126쪽
--Rnsidemus, cum cogitationes innocuas, per votas manditia, intra nosmetipsos, inquisito veritatis
&-tque nobis in possessione etiam tria millia ca- . . . . M Omne quod in nobis altum ac tortuosum est, Mi subditur, et sub congnitione Trinitatis, sponteis areetitu humilitatis inclinatur. Camelos quippe posside--- in quod altum sapimus, humiliter deponamus. Came-- preMaedabio possidemus , cum cogitationes nostras ad sin inaratis fraternae compassionem flectimus, ut vicissimilae 1 diostra Portantst , alienae infirmitati compati conde--aeodo noverimus. Possunt etiam per camelos, qui un- nequaquam findunt, Sed tamen ruminant, terrenarum iri u bonae dispensationes intelligi: quae quia habent albquid seculi, et aliquid Dei, per commune eas neceSSe est animal designari. Neque enim terrena diSpensatio, quamvis aeternae utilitati Serviat, Sine pertubatione mentis valet exhiberi. Quia igitur per hanc et ad praesens menS confunditur, et in perpetuum merces paratur, quasi commune animal, et aliquid de lege habet, et aliquid non habet. Ungulam namque non findit, quia non se penitus anima ab omni terreno opere disiungit: sed tamen ruminat, quia bene dispensando temporalia, per certitudinis fiduciam caelestia sperat. Terrenae igitur dispensationes quasi camelorum more, capite legi concordant, pede discrepant: quia et caeli sunt i) illa, quae iuste viventes appetunt: et huius mundi sunt ea, in quibuS opere Versantur. NOS ergo cum easdem
127쪽
terrenas cognitioni Trinitatis dispensationes Subdimus, quasi camelos r) fide possidemus. Sequitur:
CAPUT XXVIII. Quid per boves et asinas designetur. Quingenta quoque iuga boum, et
quingentos aSinos. 8 EUGA boum in usum nostrae possessionis sunt, a cum
concordes virtuteS exarant duritiam mentis. Quingentra quo que Minas possidemus, cum lascivientes motus restringimus: et quidquid in nobis carnale exurgere appetit, 3 spiritali cordis dominatu refrenamus. Velle certe asinaSp Sidere, est coghtationes intra nos simplices regere. Quae dum in subtiliori intellectu currere non valent: quo quasi pigrius ambulant, eo fraterna onera mansuetius portant. Sunt namque nonnulli, qui dum alta non intelligunt, s ad exteriora conversationis opera se humilius premunt. Bene ergo per asinas, pigrum quidem animal, sed tamen porta dis oneribus deditum , simplices cogitationes accipimus,3 Sic MM. In vulgatis additur et in Bessar. 9 intra indivisibilam numerum με etc. a Ebroic. S. Ebrutoph. Germ. et alii cum cordis virtutes exarant. 3 Bessar. spiritualis Q Ibid. alibi onera opera subsignatis alibi et opera, ut quam lectionem praeserret, indicaret. I Sic MM. Oct. et Germ. qua particula praeparatio animi indicatur. Mox verbum premunt, perinde est ac deprimunt. In edit. per exteriora.
128쪽
quia dum nostram plerumque ignorantiam cognoscimus, levius onera aliena toleramus. Cumque nos quasi singularis sapientiae altitudo non elevat, ad perferendam alieni cordis inertiam mens se nostra aequanimiter inclinat. Recte autem sive iuga boum, sive quingentae asinae referuntur: quia vel in hoc, quod prudenter sapimus, vel in hoc, quod humiliter ignoramus, dum aeternae pacis requiem quaerimus, quasi intra Iubilei numerum tenemur. Sequitur:
Quod multa familia, id est, multitudo cogitationum sit sub montis domini ο
A NULTAM familiam nimis possidemus, cum cogitatio
nes innumeras sub mentis dominatione restringimus, ne ipsa sui multitudine animum superent, ne perverso ordine discre tionis nostrae principatum calcent. Et bene cogitationum turba multae famillae appellatione signatur. Nam Scimus, quod absente domina, ancillarum lingnae perstrepunt, Silentium deserunt, deputati operis ossicia negligunt, totumque ordinem sibimet vivendi confundunt. At si repente domina Veniat, mox perstrepentes linguae reticent, ossicia uniuscuiusque operis repetunt; sicque ad opus proprium, ac si non recesserint, revertuntur. Si igitur a domo mentis ad momentum ratio discedat, quasi absente domina, cogitationum Dj0jtjgsd by OO le
129쪽
se clamor, velut garrula ancillarum turba multiplicat. Ut autem ratio ad montem rediprit, mox Se conlasio tumultu si compescit, et quasi ancillae se ad iniunctum opus tacite reprimunt: dum cogitationes protinus causis se propriis ad utilitatem subdunt. Possidemus ergo multam familiam, cum recto iure innumeris cogitationibus rationis discretione dominamur. Quod nimirum cum solerter agimus, iungi per eandem discretionem Angelis conamur. Unde et recte subiungitur:
CAPUT XXX. Quod malorum cogitationum refraenatione magni essicimur. Erotque vir ille magnus inter omnes OrientaleS. sogunc namque magni inter omnes Orientales efficimur, cum eis spiritibus, qui i orienti luci inhaerent, pressa
carnalis corruptionis nebula, discretionis nostrae radfis, inquantum possibilitaS suppetit, sociamur. Unde et per Paulum dicitur: a Nostra conversatio in coelis est. v a Quisquis temporalia ac defectiva sequitur, occasum petit: quiS- quis vero superna desiderat, quia in Oriente habitet, demonStrat. Magnus ergo non inter Occidentales, sed inter Orientales ossicitur, qui non 3 inter malorum actionesima et fugitiva quaerentium, sed inter choros proficere supernorum civium conatur. Sequitur:
130쪽
- 82 CAPUT XXXI Quoua odia siugulae Virtutes in suo disconvivium faciunt.
Et ibunt silii eius, et faciebant convivium
Per domos, unusquisque in die suo
si GILII per domos convivium faciunt, dum virtuteS singulae, I) iuxta modum, propriam mentem pascunt. a Unde bene dicitur: Unusquisqve in die suo. Dies enim uniuscuiusque filii, est illuminatio 3 uniuscuiusque virtutis. Ut enim haec ipsa dona breviter septiformis gratiar replicem: alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Neque enim hoc est sapere, quod intelligere: quia multi aeterna quidem sapiunt , sed haec intelligere Mequaquam possunt. Sapientia ergo in die suo convivium facit; quia mentem de aeterfiorum spe, et certitudine reficit. Intellectus in die suo convivium parat: quia in eo, quod audita penetrat, reficiendo cor, tenebras eius illustrat. Consilium in die suo convivium exhibet: quia dum praecipitem esse prohibet, ratione animum replet. Fortitudo in die suo convivium facit: quia dum 3 adversa non metuit, trepidantii Secundus Rem. I. Remig. Corb. ct Germ. Iuxta modum, propriam mentem pascunt. Ita editio Parisiis I 64o. - et Bessar. Ubi et bene. 3 Intellige activo sensu quasi coruscatio: scilicet cum operatur in nobis unaquaeque Virtus. - 4 Id. replicemus. - ) Id. aversa.