장음표시 사용
151쪽
dum ansam solvere nitimur, nodum ligamus. Quomodo enim aut Semper assistere, aut videre semper iaciem Patris possunt, si ad ministerium exterius pro nostra salute mi tunturZ Quod tamen citius solvimus, si quantae subtilitatis sit angelica natura, pensamus. Neque enim sic a divina visione foras exeunt, ut internae ontemplationis gaudiis pri- ventur: quia si conditoris aSpectum exeunteS amitterent, nec iacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare potuissent; sontemque lucis, quem egredientes ipsi perderent, caecis nullatenus propinarent. In hoc itaque est nunc natura angelica I a naturae nostrae conditione distincta, quod nos et loco circumscribimur et caecitatis ignorantia coarct mur: angelorum vero spiritus loco a quidem circumscripti Sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nOS i
comparabiliter 3 dilatantur. Interius quippe exteriusque sciendo distenti sunt; quia ipsum sontem scientiae co
templantur. Quid enim de his quae scienda Sunt, neSciunt, qui scientem omnia sciunt Eorum itaque scientia comparatione nostrae υ valde dilatata est, sed tamen comparatione divinae scientiae angusta: sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum, Spiritus Sunt
3 iq. Remr et Reg. a natura nostrae conditionis. a In m. Coib. super haec verba adscriptum est: via quantum ad nostrum modiam circumseripti per scientiam non sunt. Et mox: DI d usti supra verbum distenti. A post pauca: circumscripta, supra vocem a rusia,
quae glossemata dum arripiunt librarii. corruptos libros nobis praebent. 3 Cod. Bess. delevit n ut esset dilatatur. 4J Ita omnes nostri MM. In edit. Rom Sixti V. et Gussamin. Sciendo diffusi sumi. Cod. Bessari scientiae, qui mox cireumscripta angusta. Omnes Rem. Remin vindoc. Normani, Corb. Germ. comparationanos ra valde.
152쪽
sed comparatione summi et incircum Scripti Spiritus, corpus. Et mittuntur igitur, et assistunt: quia et per hoc, quod circumscripti sunt, exeunt; et per hoc, quod IJ intus quoque praeSentes sunt, nunquam recedunt. Et iaciem ergo PatriS Semper vident, et tamen ad nos veniunt: quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se, unde recesserant, per internam contemplationem servant. Dicatur ergo: e Venerunt filii Dei, ut assisterent coram Domino. 'Quia illuc spiritus 2 conversione redeunt, unde nulla mentis aversione discedunt.
CAPUT IV. Quomodo Satan adfuerit inter Angeles. Afuit inter eos etiam SatIn.
6 Valde quaerendum est, quomodo inter electOS Angelos Satan adesse poterit, qui ab eorum Sorte, exigente Superbia, dudum damnatus exivit. Sed recte inter eos affuisse describitur, quia etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen eis similem non amisit: et Si meritis praegravatur, conditione naturae subtilis attollitur. Inter Dei ergo filios coram Domino adfuisse dicitur: quia eo intuitu quo omnipotens Deus cuncta spiritalia conspicit, etiam Satan in ordine naturae subtilioris videt, attestante scriptura, quae dicit:
st Oculi Domini contemplantur malos et bonos. η 3 Sed
153쪽
hoc, quod adfuisse Satan coram Domino dicitur, in gravi nobis quaestione versatur. Scriptum quippe est: si Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. η i) Satan vero qui mundo corde esse non potest, a) quomodo ad videndum Dominum affuisse potestΘ Sed intuendum 3) est quia adfuisse coram Domino, non autem vidisse Dominum perhibetur. Venit quippe, ut
videretur , non ut videret. Ipse in conspectu Domini, non autem in conspectu eius Dominus adfuit: sicut caecus cum in sole consistit, ipse quidem solis radiis perfunditur, sed tamen Iumen non videt, quo illustratur. Ita ergo etiam inter Angelos in conspectu Domini Satan adfuit , quia vis divina, quae intuendo penetrat omnia, non Se videntem immundum spiritum , vidit. Quia enim et ipsa quae Deum fugiunt, latere non possunt, dum cuncta nuda sunt Superno conspectui, Satan adfuit abbens praesenti. Sequitur:
CAPUT V. Quod nescire Dei, reprobare sit. Cui dimit Dominus . Unde restis'
8 hQuid est, quod venientibus angelis electis nequaquam dicitur: Unde venitis; satan vero unde veniat percontaturὸ non enim requirimus, nisi utique quae nescimus. Nescire
i) Matth. 3. 8.2) Rem. Remig. et plur. alii, quomodo videndo Domino ast isse pote t. 3J Cod. Bess. inmensum quod.
154쪽
autem Dei, reprobare est. Unde quibusdam in sine dicturus est: escio im unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. i) Sicut et nescire mentiri vir verax dicitur, qui labi per mendacium dedignatur: non quo si mentiri velit, nesciat; sed quo salsa loqui veritatis amore contemnat. Quid est ergo ad sat an dicere, Unde venisy nisi vias illius quasi incognitas reprobareὶ Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat, ignorat: et satanae itinera, quia i dicans, damnat, dignum est ut quasi nesciens requirat. Hinc est, quod Adae peccanti conditoris voce dicitur: cidam
rubi est a) Neque enim divina potentia nesciebat, post culpam servus ad quae latibula iugerat: sed quia vidit in culpa
lapsum, iam sub peccato velut ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris eius non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat: eumque et vocat, et requirit, dicens: Adam tibi eri Per hoc quod vocat, signum dat, quia ad poenitentiam revocat: per hoc quod requirit, aperte insinuat, quia peccatores iure 3 damnandos ignorat. Satan ergo Dominus non Vocat, sed tamen requirit, dicens: Unde venisλ quia nimirum Deus apostatam spiritum ad poenitentiam nequaquam revocat; Sed vias superbiae eius nesciens,
damnat. Igitur dum Satan de itinere suo discutitur, electi Angeli requirendi unde veniant non sunt: ) quia eorum
viae tanto Deo notae sunt, quanto et ipso auctore peraguntur;
dumque soli eius voluntati inserviunt , eo esse incognitae nequeunt, quo per approbationis oculum, ex ipso semper ante ipsum fiunt. Sequitur:
a) Luc. I 3. 27-al Genes. 3. 9. 3J Vindocinenses line damnando ignorat. J Plurimi quia eorum vitae. Utic. habet utramque lectionem.
155쪽
- 107 CAPUT VI. Quid sit Satan circuisse et perambulasse terram. Respondens Satan, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam: 9. ξιolet per gyrum circuitus, laboris anxietas designari
Satan ergo laborans, terram circuivit, quia quietus in caeli culmine stare contempsit. Cumque se non l) pervolasse, sed perambulasse insinuat; quanto peccati pondere in imis prematur, demonstrat. Perambulans ergo terram circuivit: quia ab illo spiritalis potentiae volatu corruens, malitiae Suae pressus gravedine, foras ad gyrum laboris venit. Hinc est enim quod et de eius membris per Psalmistam dicitur: a In circuitu impii ambulant: s a) quia dum interiora non appetunt, in exteriorum labore fatigantur. Sequitur:
Quid sit quod ad Satan Dominus loqui dicitur, Vel quod Satan Domino
respondere perhibetur Numquid eonsiderasti serτum meum Iob, quod non sit ei similis in te= ra; homo simpleae et rectus, ac timens Deum, et
recedens a malo' io ΠIoc quod divina voce beatus Iob simplex et rectus,
156쪽
ac timens Deum, et recedens a malo dicitur, quia subtiliter membratimque supra exposuimus, replicare quae diximus de vitamus: ne dum discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Hoc ergo nobis est solerter intuendum,
quid sit: quod vel ad Satan loquii Dum inus dicitur, vel
quod Satan Domino respondere perhibetur. Discutienda quippe est quaenam sit ista locutio. Neque enim vel a D mino, qui Summus atque in circumscriptus est spiritus; Vela Satan, I) qui nulla est carnea natura vestitus, humano modo aereus flatus folle ventris attrahitur, ut per organum gutturis, Vocis expressione reddatur. Sed dum naturae invisibili natura incomprehensibilis loquitur, dignum est ut
mens nostra qualitatem corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur. Nos namque, ut ea quae Sentimus intrinsecus, e
trinsecus exprimamus; haec per organum gutturis, a) personum vocis eiicimus. Alienis quippe oculis intra secretum mentis, quasi post parietem corporis Stamus: Sed cum manifestare nosmetipsos cupimus, quasi per linguae ianuam egredimur: ut quales sumus intrinsecus, ostendamus. Spiritalis autem natura non ita est, quae eX mente et corpore composita dupliciter non est. Sed rursus sciendum est, quia ipsa etiam natura incorporea cum loqui dicitur, eius locutio nequaquam una atque eadem qualitate formatur. Aliter enim loquitur Deus ad angelos, aliter angeli ad Deum: aliter Deus ad sanctorum animas, aliter Sanctorum animae ad Deum; aliter Deus ad diabolum, aliter diabolus ad Deum.
157쪽
II Nam quia spiritali naturae ex corporea i) oppositione
nihil obstat; loquitur Deus ad angelos sanctos eo ipso, quo eorum cordibus occulta sua invisibilia ostentat: ut quidquid agere debeant, in ipsa contemplatione Veritatis legant, et velut quaedam praecepta vocis sint ipsa gaudia contemplationis. Quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur. Unde cum eorum cordibus, Deus contra hum nam Superbiam, animadversionem ultionis infunderet, dixit: Venite descendamus, et confundamus ibi a) Iinguam eorum.
Dicitur eis, qui aderant: Venite: quia nimirum hoc
ipsum numquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione Semper accrescere est: et numquam corde recedere, quasi quodam stabili motu est semper venire. Quibus et dicite Descendamus et confundamus ibi linguam eorum. Ascendunt Angeli, in eo, quod creatorem conspiciunt: Descendunt Angeli, in eo, quod creaturam, Sese in illicitis erigentem, examine districtionis premunt. Dicere ergo Dei est: Descendamus et confundamus ibi linguam eorum, in seipso eis hoc, quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis, eorum mentibus exhibenda iudicia occultis motibus inspirare.
Ia Aliter loquuntur Angeli ad Deum, sicut et per Ioannis Apocalypsim dicunt: Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam. s) Vox namque Angelorum est in laude conditoris ipsa admiratio intimae contemplationis. Virtutis divinae miracula obstupuis-ri ita MM. at vulgati appositione. at Pene omnes MSS. Iinruas. Idem observavimus in consequentibus, ubi locus hic laudatur. - 3J Genes. II. 7. Aliqui SS: Patres vident in hoc loco adumbratam SS. Trinitatem. Consi Haberi. De Deo Trino cap. 3. Uebermann De M. Trinitate. p. I. c. I. S. a. - 4J Editi qui aderant. Emendatur ope VSS. Corb. Germ. et al. - Ι) Apoc. S. 12.
158쪽
se, dixisse est: quia excitatus cum reverentia motus cordis, magnus est ad aures in circumscripti spiritus clamor vocis. Quae vox i) se quasi per distincta verba explicat, dum sese per innumeros modos admirationis sormat. Deus ergo angelis loquitur, cum eis voluntas eius intima a) videnda manifestatur: angeli autem loquuntur Domino, cum per hoc quod super semetipsos respiciunt, in motum admirati nis surgunt.13 Aliter Deus ad sanctorum animas, aliter Sanctorum animae loquuntur ad Deum. Unde et in Ioannis Apocalypsi rursum dicitur: Vidi subter altare animas interfectorum propter vel bum Dei, eι propter tesιimonium. quod habebant: eι clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum, de his,
qui habiιant in terraλ 3) Ubi illico adiungitur: Daiae sunt
illis singulae stolae albae, ει dictum est illis, uι requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Quid est enim animas vindictae petitionem dicere , nisi diem extremi iudicii , et resurrectionem extinctorum corporum desiderareλ Magnus quippe earum clamor, magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat: et tanto maiorem Vocem in aures s) in circumscripti spiritus exprimit, quanto
a) Rem. Remig. Longip. Val-Clar. Corb. intima PUendo. 3 Apoc. 6. 9. et IO. 3 Ibid. II. ita Core. Germ. ct omnes MSS. ac. vetustiores editiones. Parisiem sis et Basil. Gilol. anno I 7r. et aliae deinceps. habent inaures circumscripsi spiritus. Manifestus est error. S. Gregorius per incircumscriptum spiritum, Deum intelligit.
159쪽
se in eius desiderium plenius fundit. Animarum igitur verba, ipsa sunt desideria. Nam si desiderium Sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum audivit auris tua. r Sed cum aliter moveri soleat mens, quae pexit, aliterque quae a petitur, et sanctorum animae ita in i terni secreti sinu Deo inhaereant, ut inhaerendo requiescant: quo modo dicuntur petere, quas ab interna voluntate con- Stat nullatenus discrepareῖ Quo modo dicuntur u petere quas et voluntatem Dei certum eSt. et ea , quae sui ra Sunt, non ignorare Sed in ipso positae, ab ' ipso aliquid Petere dicuntur , non quo quidquam desiderent, quod ab eiuS VOluutate, quem cernunt, discordat: Sed quo Deo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod eum fecere velle noverunt. De ipso ergo bibunt, quod ab ipso sitiunt: et modo nobis adhuc incomprehensibili, in hoc, quod petendo esuriunt, praeSciendo Satiantur. Discordarent ergo a voluntate conditoris , Si quae eum Vident velle, non peterent: eique minus inhaererent, si volentem dare desiderio pigriori pulsarent. Quibus responsum divinitus dicitur: α Requiescite tempus adhuc
modicum, donec compleatur numerus conservorum et se trum VeStrorum. v Desiderantibus animabus: si Requiescite
tempus adhuc modicum dicere, est inter ardorem desiderii ex ipsa praescientia solatium consolationis aspirare: ut et animarum vox sit, hoc quod amantes desiderant: et respondentis Dei sermo sit hoc, quod eas retributionis cer-
160쪽
ii Aliter Deus loquitur ad diabolum, aliter diabolus ad Deum. Loqui enim Dei est ad diabolum, Vias eius, ac negotia animadversione occultae i districtionis 'increpare, sicut hic dicitur: Unde venist Diaboli autem ei respoudere, est omnipotenti maiestati eius nihil posse celare. Unde hic ait, Circuivi terram, et perambulavi eam. Quasi enim dicere eius est quid egerit, Scire quod actus SuoS illius oculis occultare non possit. Sciendum Vero est, quia sicut hoc loco discimus, quatuor modis loquitur Deus ad diabolum; tribus ca) modis diabolus ad Deum. Quatuor
modis loquitur Deus ad diabolum: quia et iniustaS vias eius arguit; et electorum suorum contra illum iustitiam proponit: et tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit: et aliquando eum, ne tentare audeat, prohibet. Iniustas enim vias eius radarguit, Sicut iam dictum est: Unda
venist Electorum Suorum contra illum iustitiam proponit, sicut ait: 3 Conitdersiti servum meum Iob, quod non iit ιi similis super terramῖ Tentandam eorum innocentiam concedendo permittit, sicut dicit: Ecce uνiversa qua, habet, in manu tuo sunt. RurSumque eum a tentatione prohibet, cum dicit: Tantum in eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis loquitur diabolus ad Deum: cum velii Cod. Bessar. distinctionis.13 Cod. Bras. deest modis., in excusis, numquid considerasti. In omnihus quos eonsul. MSS. non legitur numqvid. Ideoque hic et deiceps expunximus.