Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Scissis vestibus, in terra prostratus iaceti Quia enim iudicante Domino , cunia amiserat, pro servanda patientia illud tempus ad memoriam reduxit, quo nec dum ista, quae perdidit, habebat: ut dum intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit. Magna enim consolatio est in rerum amissione, illa tempora ad mentem reducere, quibus nos contigit res, quas perdidimus, non habuisse. Quia vero omnes nos terra genuit, hanc non immerito matrem vocamus. Unde scriptum est: a Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem eorum omnium. v I Beatus igitur Iob; ut patienter lugeat, quod hic amisit, vigilanter attendit qualis huc venerit: ad augmentum autem servandae patientiae, adhuc solertius inspicit, hinc qualis

recedat, et dicit: si Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. v Ac si dicat: Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet.

3 Qui ergo accepta, sed relinquenda perdidi, quid proprium amisiὸ Quia vero consolatio non Solum ex consideratione conditionis exhibenda est, sed etiam ex iustitia conditoris, recte subiungit:

CAPUT XX.

Quod diabolus humilitate nostra sternitur, et patientia superatur Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est.

3s sanctus vir, tentante adversario, cuncta perdiderat:

182쪽

- :-Nu bciens, quia contra se Satan tentandi vires, nisi ν M tevte Domino, non habebat, non ait: Dominus dedit,

ilia, os abstulit; sed Dominus dedit, Dominus abstulit. For- - eoim suerat dolendum, Si quod conditor dederat, mitis abstulisset: at postquam non abstulit nisi ipse qui. v. sua recepit, non nostra abstulit. Si enim ab illo accipimus. quibus in hac vita utimur, cur i) doleat quod ipso iudicante exigimur, quo largiente foeneramurὸ Nec aliquando iniustus est creditor, qui dum praefixo reddendi tempore non constringitur; quando vult, exigit quod sceneratur. Ubi et bene subiungitur: Sicuι Domino placuit, ita

fictum est. Cum enim in hac Vita ea quae nolumus, patimur, necesse est ut ad eum, qui iniustum velle nil potest, studia nostrae voluntatis inclinemus. Magna quippe est

consolatio in eo quod displicet, quod illo ordinante erga nos agitur, cui nonnisi iustum placet. Si igitur iusta placere Domino scimus, pati autem nulla, nisi quae Domino plae uerint, possumus, iusta Sunt cuncta quae patimur, et valde iniustum est, Si de iusta pas Sion e murmuramus.

36 Sed quia orator sortiS quomodo assertionem partis suae. eonira adversarium allegaVit, audivimus; nunc quomodo in orationis suae termino iudicem a) benedicendo laudet audiamus. Sequitur: a Sit nomen Domini benedictum. s Ecce omne quod rectum sensit, Domini benedictione conclusit: ut hinc adversarius inspiciat, et ad poenam suam victus erubescat, quia ipse Domino contumax etiam in beatitudine conditus extitit, cui homo hymnum gloriae etiam percussus dicit. 37 Intuendum Vero est, quia hostis noster tot nos iaculis

183쪽

percutit, quot tentationibus amigidi Quotidie namque in acie stamus, quotidie tentationum eius tela excipimus. Sed et nos contra illum iacula mittimus si confossi tribulation, bus, humilia respondemus. Beatus igitur Iob percussus damno rerum, percussus morte filiorum: quia vim doloris vertit in laudem conditoris, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen . Domini benedictum, superbum hostem humilitate percussit, crudelem patientia stravit , nec credamus , quod bellator noster accepit, et non inflixit vulnera. Quot enim voces patientiae in Dei laudem percussus reddidit, quasi tot in adversarii pectore iacula lintorsit: et acriora Valde, quam sustinuit, si) inflixit. Αmictus enim terrena perdidit, Sed amictionem humiliter sustinens, coelestia multiplicavit. Sequitur:

CAPUT XXI Quod Iob percussus, nec Verbo, nec cogi tatione in Deo peccaVit.

In omnibus his non peccavit Iob: c2) neque stultum aliquid contra Deum

uia tentationum tribulationibus deprehensi, etiam

2 Sic ΜSS. Regii Corb. Germ. Glbert. emendatus Utici aliique Norm. Editi vero insxit. Inte lige: quam ea quae sustinuit. a) In ed. Gilol. Vatic. Gussanu. quibus praeivit Coc. additur labiis suis in MSS. incognitum. Bessar. habet labiis suis.

184쪽

- 130

tacito cogitationum motu possumus non loquendo peccare; beato Iob et oris testimonium perhibetor, et cordis. Prius enim dicitur, Non peccavit; et tunc demum subditur: P eque stultum aliquid contra Deum Iocutus est. Quia enim stultum locutus non est, culpam a lingua compescuit: sed cum praemittitur, Non peccavit: constat quod murmurationis vi- 'tium etiam a cogitatione restrinxit. Nec ergo peccavit, nec stulte locutus est: quia nec per conscientiam tacitus tumuit, nec linguam i) in contumaciam relaxavit. Stulte autem contra Deum loquitur, qui inter divinae animadversionis flagella positus, iustificare semetipsum conatur. Si enim innocentem se asserere Superbe audeat, quid aliud, quam iustitiam ferientis accusatὸ Hucusque nos verba historiae transcurrisse sufficiat: iam nunc ad indaganda allegoriae mysteria expositioniS Se sermo co vertat.

CAPUT XXII Quod Deus tempora sine tempore intuetur, et in luce tensibras videt: si diversa ordinan '

non est diVersus. 39 ξιed in hoc quod scriptum est:

Quodam die cum renissent filii Dei coram Domino; adfuit inter eos etiam Satan:

Discutiendum prius est cur quadam die factum ali

185쪽

quid coram Domino dicitur; cum apud illum nequaquam cursus temporis, mutatione diei noctisque varietur. Neque enim in ea luce, 'quae sine accessu ea quae eligit illustrat, et Sine recessu ea quae respuit deserit, desectus mutabilitatis venit: quia in semetipsa manendo immutabilis, mutabilia cuncta disponit; sicque in se transeuntia condidit, ut apud se transire nequaquam possint: nec tempus intus incospectu eius defluit, quod apud nos foras decurrit. Unde

fit ut in aeternitate eius fixa maneant ea, quae non fixa exterius seculorum volumina emanant. Cur ergo apud eum

dicitur: Quadam die, cui nimirum dies una est aeternitassus quam videlicet nec fine claudi, nec initio vidit aperiri Psalmista, cum dicit: Iolior est dies una in atriis tuis

super millia. i o Sed cum Scriptura Sacra sa) temporaliter editis

loquitur, dignum est, ut verbis temporalibus utatur, quatenus condescendendo levet, et dum de aeternitate aliquid temporaliter narrat, assuetos temporalibus sensim ad aeterna traiiciat: seque bene nostris mentibus aeternitas incognita, dum verbis cognitis blanditur, infundat. Quid autem mirum, Si in sacro eloquio incommutabilitatem suam Deus praepropere humanae menti non aperit: quando et resurrectionis suae sollemnitate celebrata, quibusdam provectionum accessibus innotuit incorruptionem corporis , quod resumpsitῖ 3)Luca quippe attestante didicimus, quod quibusdam se

in monumento quaerentibus prius Angelos misit: et rursumi Ρsal. 83. II. a) Excusi de temporaliter. Emendandi ex ΜSS. et S. Greg. scopo; Sermo quippe est de aeternis sed quae non assequantur temporalibus assueti, nisi per temporalia. 33 Luc. 24. 4. In Editione Vaticana Xisti V. in Parisienti I 6o6, et in aliis, legimus quibusdam provectionum accessibus innotuit, in corruptionem

186쪽

discipulis de se in via loquentibus ipse quidem, sed non

cognoscendus apparuit, qui post exhortationis moras, cognoscendum se in panis se actione monstravit: ad extremum vero repente ingrediens, non Solum Se cognoscibilem, sed

etiam palpabilem praebuit. Quia enim infirma adhuc gestabant corda discipuli, in cognitione tanti mysterii i ista fuerant dispensatione nutriendi, ut paulisper aliquid quae

rentes invenirent; invenientes crescerent, et crescentes cognita robustius tenerent. Quia igitur non repente, sed cau-Sarum Verborumque incrementis, quasi quibusdam ad a, ternitatem passibus ducimur; intus apud eum quadam die aliquid factum dicitur, qui ipsa quoque tempora Sine tempore contuetur.

I An quia etiam Satan affuit, die quadam dum hoc factum dicitur, indicare sacra scriptura studuit: quia in luce Deus tenebras viditὸ Nos quippe uno eodemque contuitu lucem et tenebras indueri non possumus: quia cum in te-

corporis quod assumpsit. Gallicciolius ex Maurinorum editione paniculam in iungit verbo serenti, e legit incorruptionem: sed non adimit virgulam post verbum innotuit; quae si servetur, qui erit Sensus3 Demptavero virgula, tunc habetur optimus Sensus: nempe, quod Christus, ut notam saceret incorruptionem Sui corporis post resurrectionem, per ali quot gradus discipulos ad agnitionem huius veritatis perduxerit. Quoad autem verbum innotuit ab innotuo desumi potest. Vide Forcellinum. Et etiam ab inuolaus activo sensu pro notum Deio licet parum latine sapiat, ut ait Forcellinus, qui tamen ita adnotat: uEtiam pro notum facere usurpari posse sinnotesco affirmat Salmasius non uno in loco Historiae Augustae; et legitur in Q 7. Solitor. quae olim S. Augustino tribuebantur. na) Sic MSS. Corb. Germ. Rem. Remig. ac Norm. omnes. Editi Vero, ita fuarunt divina dispensatione.

187쪽

nebras oculus sigitur, lux fugatur, et cum ad lucis se cor scationem verterit, tenebrarum umbra discedit. Illa autem Vis, quae cuncta mutabilia immutabiliter videt, quasi in die ei Satan adfuit; quia apostatae angeli tenebras sine obscur,tate comprehendit. Nos, ut dictum est, uno eodemque intuitu contemplari non possumus, et quae approbando eligimus, et quae reprobando damnamus: quia cum ad hanc animus vertitur, ab illa cogitatione separatur; cum vero ad illam reducitur, ab hac, cui inhaesit, removetur. 42 Deus vero, quia sine mutabilitate simul cuncta respicit, sine si) distentione comprehendit , videlicet et bona quae iuvat, et mala quae iudicat, et quae adiuta remunerat, et quae iudicans damnat; in his a) quae diverso disponit ordine, diversus non est. In die ergo ei Satan adsuisse describitur, quia lumen aeternitatis eius nulla mutabilitatis fuscatione tangitur; 3 et in hoc, quod ei tenebrae praesentes fiunt, adfuisse inter filios Dei dicitur: quia ea vi- iustitiae immundus spiritus penetratur, qua Videlicet mundorum spirituum corda complentur; eoque radio luminis iste transfigitur, quo illi ut luceant perfunduntur.

3 Inter filios Dei adfuit: quia etsi illi Deo ad electorum adiutorium, iste ad probationem servit. Inter filios Dei adfuit: quia etsi ab illis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur; iste occultae eius iustitiae nesciendo serviens, ministerium exsequi reprobationis conatur. Unde bene in libris Regum per prophetam dicitur:

i) Cod. Bessar. distinctione. at Rem. et I. Rcmig. quae divisio disponit. ordyne divisus non est. 3 Bessar. etiam in hoc quod ei tenebrae praesentes sunt, qui adfuisse etc.

188쪽

- 140 CAPUT XXIII. Quod sancti Angeli ad adiutoriuin electorum, Satan Voro ad probationem, Deo se viat. Vidi Dominum sedentem super Solium suum: et exercitum coeli s destris eius et a sinistris, eius

et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat inR amoth Galauthy Et dixit alius ituet alius aliter. Et egresSus est unus, et dixit: Ego decipiam Achab. Ut dictum est: In quo δε- cipies' Qui respondit, dicens: Egredior, et ero

Spiritus mendar tu ore omnium prophetarum

. EUID enim solium Domini, nisi angelicas poteStates

accipimus, quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit3 Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium Angelorum multitudo describiturὸ Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et sinistris eius stare perhibeturλDeus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra, nec sinistra concluditur. Sed dextra Dei, Angelorum pars electa: sinistra autem Dei , pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adiuvent; sed etiam mali, a) qui probent:

i J 3. Reg. 22. a) In quibusdam edit. maxime in Pari S. I 6I9. et I 64Ο. qui rep=obetu. Ita etiam in Rom. Xixti V.

189쪽

- 141

non solum qui a culpa redeuntes sublevent; sed etiam qui redire nolentes graeent. Nec quod coeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse prohibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritalia nequiιω in caelestibus. i) Quorum caput enuntians, ait: Secundum principem poιestatis aeris huius. a) A dextra ergo

Dei et sinistra angelorum exercitus stat: quia et voluntas electorum spirituum Divinae pietati concordat; et reprob rum sensus suae malitiae serviens, iudicio districtionis eius obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiliisse describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: a Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. n

3) Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari: quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam, occulta iustitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos Volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a dextris atque sinistris Dei exercitus coeli astitisse describitur: hoc hic inter filios Dei Satan adfuisse perhibetur. Ecce a dextris Dei steterunt Angeli, quia nominantur filii Dei: ecce a sinistris stant angeli, quia adfuit inter eos

etiam Satan.

s Sed quia s allegoriae mysteria indagare decrevi

190쪽

mus, non inconvenienter accipimus, quod in die Dominus Satan vidit, quia vias eius in Sapientiae soae incarnatione corripuit: si) quasi eum non vidisse fuerit, tamdiu pravitatem illius in humani generis perditione tolerasse. Unde et ei divina voce mox dicitur:

CAPUT XXIV.

Diaboli insidias Deus incarnatae sapientiae luco detexit. Unde renis'

ε 3n die satan de viis suis requiritur: quia in luce manifestatae sapientiae, occulti hostis insidiae deteguntur. Quia ergo incarnato Domino diabolus increpatur, et a sua peStifera effrenatione corripitur , recte subiungitur: si Cui dixit Dominus: Unde venisὸ v Tunc enim Satanae vias requirendo arguit, cum per Mediatoris adventum persuasionis eius nequitias reprimens increpavit. Nec immerito in hoc die filii Dei coram Domino astitisse referuntur: quia videlicet ad aeternae patriae vocationem electi omnes, luce sapientiae se illustrante, collecti sunt. Quos quamvis incarnata Sapientia aggregare a) effectu operis venerat, divinitati tamen illius iam per eius 3 praescientiam intrinsecus assistebant. Sed quia de viis suis antiquus hostis Redemptore veniente discutitur, quid dicat audiamus.

IJ Lyr. et Big. Quasi enim nou vidisse fuit, tamdiu etc. al Ita nostri MSS. non affectu, ut prius legebatur in editione. Rom. Xixti V.et aliis. 3 Duo Rem. Corb. Germ. et unus Remig. Ium Wr eius triae entium. Ita etiam quidam editi.

SEARCH

MENU NAVIGATION