장음표시 사용
211쪽
venit. De Sancto quippe Spiritu scriptum esti cecidit spiritus Domini super eos. i)ει Idcirco autem vel verbum Dei , vel Spiritus sanctus in sacra Scriptura cadere dicitur, ut inopinatus eius adventus exprimatur. Quod enim ruit vel cadit, ad ima repente venit. Mediatori ergo in terram quasi corruisse, est nullis signis praecurrentibus inopinate ad Gentes venisse. Bene autem dicitur quod corruens adoravit: quia dum ipse humilitatem carnis suscepit, in se credentibus vota humilitatis infudit. Fecit enim, quia fieri docuit: sicut et de eius Spiritu dicitur: u Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. n a) Neque enim petit, qui aequalis est: sed postulare dicitur; quia nimirum quos repleverit, postulantes facit: quamvis hoc et in semetipso Redemptor noster ostendit, qui Patrem etiam dum passioni propinquaret, exoravit. 3 Quid enim mirum, si in serma servi exorando se Patri subdidit, in qua etiam manus peccantium, usque ad mortis extrema toleravitλ Sequitur:
Quod Synagoga adultera, pallio litterae retento, dum lege carnaliter uti Voluit, contempta est: et legislatorem criminata,' nudum abire permisit
Nudus egressus sum de utero matris meae,
212쪽
61' Redemptoris mater iuxta carnem Synagoga extitit, ex qua ad nos per corpus visibilis processit. Sed hunc intra se tegmine litterae adopertum tenuit, dum ad spiritalem eius intelligentiam mentis oculos aperire neglexit. Hunc quia in carne humani corporis latentem videre Deum noluit, quasi in divinitate nudum t) considerare contempsit. Sed nudus de utero matris exiit: a) quia a Synagogae carne prodiens conspicuus ad Gentes vcnit. Quod bene Ioseph relicto pallio fugiente signatum est. 3 Dum enim mulier adultera male illo uti voluisset, relicto pallio sugit foras: quia dum Synagoga Dominum purum hominem credens,
quasi adulterino complexu constringere Voluit, ipse tegmen litterae eius oculis reliquit, et ad cognoscendam divinitatis suae potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dixit: u Usque hodie dum legitur Moyses, Velamen est super cor eorum: η ) quia videlicet adultera mulier epud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat, nudum amisit. Qui ergo a Synagoga Veniens, fidei Gentium conspicuus apparuit, ex utero matris nudus
exivit. Sed numquid hanc omnimodo deseritὸ Et ubi est quod per Prophetam dicitur: u Si fuerit numerus filioruml Srael quasi arena maris, reliquiae salvae fientλ η 6) Ubi quod scriptum est: u Douec plenitudo Gentium introiret,il Editi conspicere. a J Nonnulli MSS. quia a SVnagoga carve prodietis: quae lectio videretur praeseren' si potiores codices suffragarentur. 33 Genes - 4 Coccius addit positum. quod in seqv. edit. irrepsit.
213쪽
at sic omnis Israel salvus fieretῖ s i) Erit ergo a quando conspicuus etiam Synagogae appareat. Erit in fine mundi proculdubio, quando gentis suae reliquiis semetipsum, sicut est Deus, innotescat. Unde et bene hic dicitur: uNudus revertar illuc. n Nudus quippe ad uterum matris revertitur, cum in mundi huius termino; is qui in seculo sa-ctus homo despicitur, Synagogae suae oculis Deus ante secula declaraturi Sequitur:
CAPUT XLI. Quod solius Dei sit dare et auferre et quod Redemptori nostro nullum ex con Sortio carnis, peccatum adhaesit. Dominus dedit, Dominus abstullit: sicut Domino placuit , ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
66R edemptor noster per hoc quod Deus est, cum Patre dat omnia: per hoc vero quod homo est, a Patre 33 accipit inter omnia. Dicat igitur de Iudaea, cum venturum incarnationis eius mysterium crederet: Dominus dei Rom. 9. 27. a Excusi quandoque conspicuus, ut eιiavL, castigantur ex MSS. Bessar. item quandoque. 3 Particulam inter, in vulgatis omissam revocavimus ex MSS. Sic infra lib. 9. cap. olim I 6. nunc so. n. 48. hunc Deum supra omnia. et hominem intra omnia agnoscunt. Vide l. IS. n. 2o. et t. I 6. n. 36. 4 Cod Bussar: Dicatur.
214쪽
dit. Dicat de Iudaea, cum expectatam incarnationis eius praesentiam contempsisset: Dominus abstulit. Data quippe est, cum per quosdam sutura credidit; sed exigente merito suae caecitatis ablata est, cum credita per quosdam venerari contempSit.
67 In se autem credentes edoceat, ut in flagellis positi benedicere Domino sciant , cum subditur: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Unde et teste Evangelio, cum propinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. I) Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in a percussione benedicit: ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae sacere debeat , si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae: ut hinc ostendat, quid in correptione faciat subditus, si in flagello positus Patri gratias, agit aequalis. Sequitur:
CAPUT XLII Dolus apud homines prudentia, apud Deum stultitia est. In omnibus his non peoocvit Iob: 3) neque stultum aliquid contra Deum locutus eSt.
68 1UOD nec peccassse, nec stultum aliquid contra Deum locutus asseritur: hoc de illo Petrus, sicut iam prae-ay Matth. 26. 26. α e. Gilol. vatici Gussenu. in persecutione contra MM. fidem. 39 Hic additum in labiis suis a Gilol. et aliis seq. expunximus. ει tamen Bessar. labiis suis absque in.
215쪽
diximus, aperte testatur, dicens: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius. i Dolus quippe in ore, quanto apud homines prudentius callet, tanto apud Deum stultius desipit, Paulo attestante, qui ait: Sapientia huius mundi, stuItitia est apud Deum. a Quia ergo dolus in ore eius non fuit, stultum proculdubio nihil dixit. Hunc
contra Deum sacerdotes et principes stulte locutum crediderunt, cum interrogatus passionis tempore, Dei se filium irataretur. Unde et conquirentes dicunt: Quid adhuc er
mus testibusὶ ecce ipsi audivimus 3 blasphemiani. Sed
contra Deum nihil stulte dixit: quia vera loquens, hoc de se infidelibus etiam moriendo intulit, quod eaulo post redemptis omnibus resurgendo monStravit. 69 Haec in significationem nostri capitis breviter tractata transcurrimus: nunc in aedificationem eius corporis, ea moraliter tractanda replicemus: lut quod actum soris narratur in opere, Sciamus quomodo intus agatur in mente.
Nam cum s) filii Dei assistunt coram Deo, inter eos quoque assistit et Satan: quia plerumque bonis nostris cogit rionibus, quae in corde nostro, adventu Sancti Spiritus Perante, seminantur, antiquus ille callide se interserit et subiungit inimicus, ut bene cogitata perturbet, maleque perturbata dilaniet. Sed nequaquam nos in tentatione de-Serir, qui creavit. Nam hostem nostrum, qui se contra nos
in insidiis contegit, illustratione sui luminis nobis deprehensi bilem reddit: propter quod mox dicit:
216쪽
CAPUT XLIII Cui dicendum unde Venis3
7o allidum namque hostem requirere, est eius nobis insidias declarare: ut quo eum subintrare cor cernimus, sorti conta illum circumspectione vigilemus.
Quid sit Satan terram circuire et perambularo Qui respondens ait, circuiri ferram: et perambulari eam.
7IsAtanae terram circuire , est carnalia corda perScrutari, et unde Occasionem accusationiS invenire possit, exquirere. Terram circuit: quia humana corda circumvenit, ut bona tollat, I) ut mala mentibus inserat, ut inserta cumulet, ut cumulata perficiat, ut persectos in iniquitatibus ad poenam socios acquirat. Et notandum, quod non transv lasse, sed perambulasse se a) asserit: quia nimirum nequaquam quem tentat, velociter deserit: sed ubi molle cor invenit , ibi pedem miserae persuasionis figit, ut immorando actionis pravae vestigia imprimat, et ex suae iniquitatis
217쪽
similitudine, quos valet, reprobos reddat. Sed contra hunc beatus Job laudatur, et dicitur:
CAPUT XLV. Laudare Dei est bona dare, ac data custodire. Numquid considerasti. servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram: τir 8implea, et rectus, res timens Deum, et recedenS a malo'
a Euem divina i2 inspiratio contra hostem roborat, hunc quasi in Satanae auribus Deus laudat. Laudare quippe eius est, et prius bona concedere, et post concoSSa custodire. Sed antiquus hostis eo contra bonos graVius Saevit, quo vallari eos divinae protectionis munere conspicit. Unde et subiungens dicit:
CAPUT XLVI. Suis viribus homo non Stat.
Numquid frustra Iob timet Deum' Nonne
tu ταllusti eum, ac domum eius unit emamque
218쪽
- 170 substantiam per circuitum' operibus manuum eius benedimissi, et possessio illius orerit in ter
3 c si aperte dicat: Cur laudas quem pristegendo roborasy Despecto enim me, dignus tuis laudibus homo esset, Si suis contra me viribus staret. Unde mox et malitiose de homine expetit: quod tamen protector hominis .benigne concedit. Nam subditur:
CAPUT XLVII. Quod electi in tentatione proficiunt: et quod eis diabolus praeparat in ruinam, hoc eis Deus convertit in gloriam. Sed eaetende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet: nisi in a) faciem benedi-aeerit tibi.
7 JUlerumque enim, dum virtutum fructus secunde reddimus, dum continua prosperitate pollemus, aliquantulum mens erigitur, ut a se meptisa sibi existere bona quae habet, arbitretur. Quae nimirum bona antiquus hostis malitiose attrectare appetit; sed haec tentari Deus nonnisi benigne permittit: ut dum mens tentatione pulsante, in bonis de
s) Corb. Germ. nisi in facie tua.
219쪽
quibus gaudebat, concutitur, imbecillitatis suae debilitate cognita, in spe divini adiutorii robustius solidetur. Fitque mira dispensatione pietatis, ut unde malignus hostis cortentat, ut interimat; inde misericors conditor hoc erudiat, ut vivat. Unde et bene subiungitur:
CAPUT XLVII. Deu S perseveratiam tribuit. Ecce universa quae habet, im manu tua sunt: tantum in eum ne eaetendas
manum tuam. si C si aperte dicat: Electi uniuscuiusque bona Sic tibi tentanda exterius tribuo, ut tamen ipSe noVeris, quia perseverantem mihi illum in mentis radice conservo. I Ubi et bene subditur:
CAPUT XLIX Deo moderante, diabolus bonorum corda usque ad interitum
Egressusque est satan a fucie Domini.
220쪽
valere nequaquam permittitur, exclusus ab intimis, exterius vagatur. Qui etiam si virtutes mentis plerumque turbat: eo ipso soris est, quo resistente Domino, usque ad interitum , bonorum corda non Vulnerat. TanIum quippe contra illa saevire permittitur, in quantum neceMe eSt, ut tentationibus erudita solidentur: ne ea quae agunt, bona suis viribus tribuant, ne in securitatis torpore se deserant, et asormidinis i) accinctione dissolvant: a) sed ad provectus
sui custodiam tanto solertius invigilent, qua uto se contra adversarium stare semper in alie tentantionum vident.
CAPUT LX. Fides virtutum omnium Prima.
Cum autem quadam die filii et silice eius
comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et aSinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnis, et pueros percusserunt gladio: 39 et erasi ego Sotus, ut nuntiorem tibi.
ii Cod. Bessar. actione .... profectus. at Ubi legitur in editis profectus, in MSS. sere semper habetur, provectus, quam vocem hic curavimus restituendam: non autem in omnibus loci, cum profectus vox synonyma Sit. 3J Hic versus abest a MSS. Corb. Gcrm. Abest etiam a cod. Bessar.