장음표시 사용
241쪽
tapud vos manebit, et in vobis erit: i quid est, quod divina voce Mediatoris a signum hoc, eadem sancti Spiriditus mansio declaratur, cum dicitur: Super quem videris spiritum descendentem, et manantem super eum t Si igitur iuxta magistri vocem et in discipulis manet: quomodo iam singulare signum erit, quod in Mediatore permanetῖ Quod tamen citius cognoscimus, si dona eiusdem spiritus discerna
Alia namque sunt dona illius, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur: alia, quibus Vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona eius Sunt: sed ea, sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam pOSSunt. 3 Prophetiae autem, virtus curationum, genera linguarum, interpretatio Sermonum, dona eius sunt: Sed quae virtutis eius praesentiam pro correctione intuentium Ostendunt. In his igitur donis sine quibus ad vitam perveniri potest, Spiritus sanctus, sive in praedicatoribus suis, sive in electis omnibus semper manet: in illis autem, quibus per ostensionem illius non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam Semper in praedicatoribus permanet:
quia semper quidem eorum cordi ad bene vivendum
praesidet, nec tamen per eos virtutum Signa semper Ostendit: sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes eius habeantur, quo habitae teneri non pOSSunt.
242쪽
99 Mediator autem Dei et hominum, homo Christus Iesus
in cunctis eum et semper et continue habet praesentem: quia et ex illo idem spiritus per substantiam prosertur. Recte ergo et cum in sanctis praedicatoribus manet, in Mediatore singulariter manere perhibetur: quia ip istis per gratiam manet ad aliquid, in illo autem per substantiam manet ad cuncta. Sicut enim corpus nostrum sensum tantummodo tactus agnoscit, caput autem corporis, usum Simul
omnium quinque sensuum possidet: ut videat, audiat, gu-Stet, odoretur, et tangat: ita membra superni capitis in quibusdam virtutibus emicant; ipsum vero caput in cunctis virtutibus flagrat. Dissimiliter ergo Spiritus in illo manet, I a quo per naturam numquam recedit. Dona Vero eius, quibus ad vitam tenditur, sine periculo amitti non pos-Sunt: dona autem, quibus vitae sanctitas demonstratur, plerumque, ut dictum est, sine dispendio subtrahuntur. Illa Ergo pro nostra eruditione tenenda sunt; haec pro alienis a) provectibus exquirenda. Ioo In illis nos terreat formido, ne. pereant: in istis vero ad tempus aliquando sublatis consoletur humilitas: quia ad elationem mentem fortasse sublevant. Cum igitur concessa nobis virtutum signa subtrahuntur, dicamus recte: a Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita lactum est: sit nomen Domini benedictum. a Tunc enim vere ostendimus, quia accepta recte tenuimus: cum prosecto aequanimiter ad momentum sublata toleramus. 3)IJ Apud Gilol. Vatic. Guss. post Coc. hic addiicituri eui se ad να- substantialiter exhibet: quae absunt a MM. et antiq. ed. atque abesse debent: pugnare enim videntur cum Sententia seq.at Bessar. profectibus. 3) Cod. Bessar. addit amen.
243쪽
Α UΜ est autem, cum quadam die Venissent filii Dei, et starent coram Domino: venisset quinque Satan inter eos, et staret in co spectu eius, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis Qui respondens, ait: circuivi terram, et perambulari eam. Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei
similis in terrae vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a mala, et adhuc retinens innocentiami Τu autem commovisti me MVersus eum, ut affligerem eum frustra.
Cui respondens Satan ait: Ρellem pro pelle, et cuncta, quae tabot homo, dabit pro anima sua: alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc Videbis, quod in saeium honedicat tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in
manu tua est: Verumtamen animam illius serVa. Egressus
igitur Salan a lacie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad Verticem eius, qui testa saniem radinhat, sedona in sterquilini. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanos in simplicitate tuat benedic Deo, et morere: qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non Smstineamus In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. Ubtur audientes tres amici Iob Omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphas Themanites, et Baldadh Suites, et Sophar Νaamathites. Condixerant enim.
ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur. Cun quo elevament procul oculos suos, non cognoVΘPunt eum. Et exclamantes ploraVerunt, scissisque vestibus, SparseruDὶ riserom super caput suum in coelum. Et sederunt cum eo in terra septem diebus, et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem. Dj0jtjgsd by OO le
244쪽
CAPUT I. Totum caput secundum Libri Iob, - m dum superiorum librorum, historice, allegorice,
ac moraliter e lanat. EATUS Iob ad mortem 1 petitur intentationem, ad vitam sa crevit ex verbere: et antiquus hostis unde se bona eius aestimavit extinguere, inde doluit multiplicasse. Sed quia in primo certamine se succubuisse considerat, ad alia se tentationum bella restaurat, et de sancto viro mala adhuc impudenter sperat: quia bona malus credere non potest, vel experta. Ea autem, quae in prima eius percussione praemissa sunt, iterum Subnectuntur, cum dicitur:
245쪽
- 197 - Factum est cum quadam dis retiissent silii Dei et assisterent coram Domino, τenissetque S tan inter eos, et staret in conspeo tu eius , ut diceret Dominus ad Satan: Unde τenis' Qui responden8, uit: Circuisi terram, et perambulaτi eum. Et dixit Dominus ad satan: Numquid considerasti servum meum Iob. quod non sit ei s milis super terram, homo Simpleae et rectus, i
mens Deum, et recedens a malo'
quia latius supra disseruimus, melius silendo praeterimus: ne, dum saepius discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamuS. Quamvis hoc, quod voce Domini ad Satan dicitur: Unde venisὸ nequaquam aestimo, quod ei, ut prius, dicatur. Cum enim ab eo certamine, in quo relaxatus fuerat, Victus redit, et unde Venit requiritur, qui unde veniat Scitur: quid aliud, quam infirmitas superbiae eius increpaturῖ ac si ei aperte adivina vox dicat: Ecce ab uno et in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem Omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Iob bona, sicut prius, diceret, haec cum victoriae triumphis enumerans adiungit:
CAPUT II. Iob innocentiam gloriosius serVavit
Et adhuc retinens innocentiam suam. a. C i si aperie dicat: Tu quidem exercuisti mali
246쪽
tiam, sed ille innocentiam non amisit: et unde te aestim sti provectum eius imminuere, inde compulsus es eius provectui deservire: quia mentis innocentiam, quam gloriose tenuit in tranquillitate , gloriosius servavit in verbere. S quitur:
CAPUT III. Quod iusti si frustra percutiuntur et non frustra: non frustra quia augetur vitas meritum; frustra quia in eis non punitur Peccatum.
Tu autem commovisti me refierSuS eum, ut
3. UM sit Deus iustus et verax, valde quaerendum eStquomodo beatum Iob frustra assiixisse se indicat. Quia enim iustus est, frustra amigere non potuit: sed rurSum quia Verax en, aliter non potuit dixisse, quam secit. Ut ergo iusto et veraci utraque conveniant, quatenuS et Vera dicat, et iniusta non faciat, cognoscamus beatam Iob et iuxta aliquid frustra, et rursum iuxta aliquid non frustra percussum. Quia enim iustus et verax haec de Semetipso arier't: OStendamus et verum extitisse quod dixit, et rectum fuisse quod fecit. Necesse quippe erat, ut Sanctus Vir Deo soli sibique cognitus, quanta virtute polleret, ad im tandum cunctis innotesceret i Aperte namque aliis vi tutis exempla non daret, si ipse Sine tentatione remane-
247쪽
ret. Actum ergo eSt, ut et vires eius cunctis imitandas ipsa vis percussionis ostenderet, et flagella proderent quod in tranquillitate latuisset. Sed eisdem flagellis crevit virtus putientiae, atque ex dolore verberis aucta est gloria remun rationis. Ut ergo in dicto Domini veritas, rectitudo autem teneatur in facto, beatus Iob et non frustra percutitur, quia augetur meritum: et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur admissum. Frustra enim percuSS- est, cui culpa nulla reciditur: et non frustra percussus eSt, cui Virtutis meritum cumulatur.
4. Sed quid est quod dicitur: α Commovisti me i
adversus eumλ . Numquid Satanae verbis, Veritas accenditur, ut in Subditorum suorum cruciatibas instigetur Quis haec de Deo Senserit, quae recto etiam homini indigna perpenditλ Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus, ipsa divina percussio commotio vocatur: et ad nostra verba divina voce descenditur, ut eius factum ab homine utcumque capiatur. Illa enim vis, quae absque necestitate omnia creavit, et a sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta Sustentat, et sine occupatione regit, etiam Sine commotione corrigit: sicque humanas mentes ad ea, quae voluerit, flagellis sormat: ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Sequitur:
CAFUT IV. Deus sinit diabolum contra sanctos bellum
19 In cod. Bessari deest adversus eum: qui mox habet . Quis enim da Deo senserit, quae recis esiam homini indigna to pendista Ita omnes HSS. nostri et veti edit. Paris. et Basil. In nonnullis editis, at sine defactu. Prior lectio est optima, significatque Deum euneta sua providentia gubernare, ne vilioribus quidem entibus despectis. Bessar. de rau.
248쪽
redintegrare, ut. Saepius Victus obmutescat.
Respondens Satan, ait: Pellem pro pelle et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua: alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedi- eat tibi.
1 Antiquus hostis ex ribus exterioribus colligit, quod
beato viro ad mentis crimen infligit. Pellem enim pro pelle dari asserit: quia saepe dum venire ictum contra faciem cernimuS, manum palpebris opponimuS, ut ab ictu oculos defendamus; et corpus vulneri obiicimus, ne in corpore t neriori vulneremur. Satan ergo haec I consueti fieri sciens, dicit: a Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. o Ac si aperte dicat: Idcirco Iob tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet, ne ipse feriatur. Cura ergo carnis eSt, quod damno affectuum carnalium motus non est: quia dum sibimetipsi metuit, minus Suorum percuratones Sentit. Unde et mox eius carnem seriendam postulat, dicens: a Mitte manum tuam, tange OS eiuS et carnem, et tunc videbis quod in iaciem benedicat
tibi. v υ Superius dixerat: α Tange cuncta quae poSsidet et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. v 3 Nunc quasi prioris propositionis oblitus, iraetus de aliis alia
r Nonnulli, consulte serii Iob a. s.
α Iob I. II. 3J Ita Rem. Remig. Compend. Corb. Germ. a Secunda manu, et Vet. ed. At Coc. Gilol. aliaeque seq. ed. habent oblitus factus.
249쪽
postulat. Quod tamen recte divina dispensatione permittitur: quatenus altercator impudens vel saepe victus obmutescat. Sequitur
, CAPUT V. Quod Satan dicitur servare quae non permittitur tangere. Dirit ergo Dominus ad Satan: Ecce in
manu tua est, veruntamen animam illius Sert a.
6. 'ECCE iterum permissionem verberis comitatur custodia protectionis, et electum suum divina dispensatio custodiendo deserit, deserendo eustodit: alia illius prodit, alia protegit. Si enim totum Iob desereret in manu tanti adversarii, homo quid esset In ipsa ergo iustitia permissionis , miscetur quaedam libra pietatis: quatenus in uno eodemque certamine, et servus humilis ex oppreMione proficiat, et hostis superbiens ex permissione succumbat. Μanui itaque adversarii sanctus vir traditur, sed tamen in intimis adiutoris sui manu retinetur. De illis quippe ovibus suit, de quibus in Evangelio ipsa Veritas dicit: a Non rapiet eas quisquam de manu mea: n I et tamen expetenti hosti dicitur: u Ecce in manu tua est. η Isdem ergo in manu Dei, isdem in manu est diaboli. Nam dicens: si In manu tua est: δε cum protinus adiungit: si Veruntamen ani-
250쪽
mam illius serva, patenter pius adiutor innotuit, quia tenuit quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii sui iaculis i) eiiciens abscondit. 7. Quid est autem hoc, quod ad Satan dicitur: Animam illius servaλ Quo enim pacto ille custodit, qui custodita
semper irrumpere appetitὸ Sed servare Satan dicitur, irrumpere non audere: sicut e contrario Patrem in oratione postulamus, dicentes: Nis nos inducas in tentationem. a)Neque enim in tentationem Dominus inducit, qui sempera tentatione subditos misericorditer protegit: sed tamen intentationem quasi eius inducere est, a tentationis nos illecebra non munire. Et tunc nos in tentationis laqueum non inducit, cum tentari nos ultra quam possumuS, non per mittit. Sicut ergo Deus inducere nos in tentationem dicitur, si nos ab adversario induci patiatur: ita adversarius servare animam dicitur, 3 cum hanc tentando superare prohibetur. Egressus igiιur Satan a facie Domini. O Quin modo Satan a facie Domini exeat, ea iam quae superius sunt dicta, manifestant. Sequitur:
In corpore Iob nihil vacat a poena, ut in anima nihil vacet a gloria.
i Solus Guss. iaculis abiiciens. a Matth. 6. I 3.3 Bessar dum hanc temptandam superare prohibetur. Sequitur egressusque est satan a etc. in Vers. 7.