장음표시 사용
221쪽
pientia nascitur, atque haec per donum spiritus quasi primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia, nostra fides est, Propheta attestante qui ait: u Nisi credideritis, non intelligetis. η i) Tunc enim vere ad intelligendum sapimus, cum cunctis quae Conditor dicit, credulitatis nostrae fidem praebemus. In domo ergo fratris primogeniti convivantur filii, cum virtutes reliquae epulantur in fide. Quae . si non prima in corde nostro gignitur: reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona videantur. In domo iratris primogeniti filii convivantur, dum virtutes nostrae
in habitaculo fidei, sacri eloquii cibo satiantur. Scriptum quippe est: u Sine fide impossibile est placere Deo. u a
Tunc ergo virtutes nostrae veras Vitae epulaS Sumunt, cum
nutriri fidei sacramentis incipiunt. In domo fratris primogeniti convivantur filii: quia nisi virtutes reliquae sapientiae
epulis replectae, ea quae appetunt, prudenter agant, Virtutes esse nequaquam pOSSunt.
8 Sed ecce dum bona quae agimus, sapientiae epuli Sfideique pascuntur, hostis noster arantes boves, et pascentes asinas subtrahit , et pueros gladio occidit. Quid arantes boves, nisi graviores nostras cogitationes accipimus quae diam cor studiosa exercitatione conficiunt, uberes 3 provectuum fructus reddunt: quid pascentes intelligimus a- binas, nisi simplices motus cordisy quos dum studiose a duplicitatis errore compescimus, quasi in campo liberae puritatis nutrimus. Sed plerumque hostis callidus, cum graves cogitationes in corde conspicit, eas sub introducta voluptatis delectatione corrumpit; et dum motus cordis simplices
222쪽
videt, subtilia inventionum acumina ostendit: ut dum laus de subtilitate quaeritur, puritatis simplicitas amittatur: et si iisque ad opus pravum pertrahere non valet, tentando tamen bonorum cogitationibus i) subripiens nocet; ut dum turbare bona mentis agnoscitur, ea quasi funditus abstulisse videatur. Possunt etiam per arantes boves, cogitationes ca- . ritatis accipi; quibus prodesse aliis conamur, cum fraterni cordis duritiam praedicando scindere cupimus. Potest etiam per asinas, quae nimirum sese onerantibus nulla ferocitatis insania resistunt, patientiae mansuetudo signari Et saepe hostis antiquus cum velle prodesse nos loquendo aliis conspicit, in quodam torpore otii mentem mergit; ut aliis prodesse non libeat, etiam cum a propriiS vacat. Arantes ergo boves subtrahit, cum cogitationes .mentis fraternae utilitatis fructibns deditas, per submissum negligentiae torporem frangit. Et quamvis electorum corda intra arcana suae cogitationis invigilant, et quid a tentatore sustineant Superantes pensant, eo tamen ipso malignus inimicus aliquid rapuisse se gaudet. quo cogitationibus bonorum vel ad momentum praevalet. 79 Saepe autem cum praeparatam mentem ad tolerantiam videt, quid ab ea maxime diligatur, exquirit, et ibi scandali laqueos inserit: ut quo magis res quaeque diligitur, eo per eam facilius patientia turbetur. Et quidem electorum corda ad se semper sollicite redeunt,et semetipsa graviter vel pro levi motu excessionis affligunt: et dum mota discunt quo modo stare debuerint, aliquando melius concussa soli
al Quoties in editis occurrit subrepens subrepit. ut hoc in loco, toties in nostris cod. manu exaratis legitur subripiens, subripit aut surripiens
223쪽
dantur. Sed antiquus hostis, dum tolerantiae cogitationes vel ad momentum turbat, quasi abstulisse se ab agro cordis asinas exultat. In his autem quae agere disponimus, rationabili custodia quid ci) quibus rebus congruat, sollicite pensamus. Sed plerumque hostis, dum subita ad nos perturbatione tentationis irruit, circumspectiones cordis inopinate praeveniens, quasi ipsos custodos pueros gladio occidit. Sed tamen unus sugit qui a) alia periisse nuntiet: quia in eo quod mens ab hoste patitur, rationis discretio Semper ad animum redit: et quasi solam se evasisse indicat, quae apud semetipsam fortiter quidquid pertulerit, Pensat. Aliis ergo pereuntibus, unus ad domum redit, 3 dum turbatis tentatione motibus discretio ad conscientiam recurrit, ut quod repentinis incursibus praeoccupata mens perdidisse se pensat, hoc compunctionis studio amicta recipiar.
CAPUT LI. Diabolus castas cogitationes corrumpere eo
Cumque adhuc ille loqueretur, τenit alter, et dimit: Ignis Dei cecidit de caelo, et tactus O
ra Excusi, quibusque rebus. a In volgatis qui alios. Melius MSS. qui alia scilicet boves, asinas,
33 Ita ΜSS. Norm. Rem. Remig. Τuron. Val-α etc. a quihus omnes eoni recedentes habent. dum turbata lantationis vel in lanissionis P
224쪽
- 176 ves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
8o Quid per oves nisi cogitationum innocentia, quid i) per oves, nisi bonorum cordium munditia designatur Caelum vero a) aerium dici paulo ante iam diximus, unde et aves caeli nominamus. Et scimus, quod immundi spiritus, qui de
caelo aethereo lapsi sunt , in hoc caeli terraeque medio vagantur, O qui tanto magis corda hominum ascendere ad caeleste invident, quanto se a caelestibus per elationis suae immunditiam proiectos vident. 8I Quia ergo ab aeris potestatibus contra cogitationum nostrarum munditiam flamma livoris irruit, de caelo ignis ad oves Venit. Saepe enim mundas mentis nostrae cogitationes ardore libidinis accendunt ; et quasi igne Oves incremant, dum castos motus animi luxuriae tentatione perturbant. Qui ignis Dei dicitur: quia etsi non iaciente Deo, tamen permittente , generatur. Et quia impulsu subito ipsas nonnumquam circumspectiones mentis Obruunt, quasi custi
des pueros gladio occidunt. Sed tamen unus incolumis su-git, dum omne quod mens patitur, perseverans discretio subtiliter respicit, solaque mortis periculum evadit ; quiar Hie legitur in editis, et duob. Reg. MM. quid per pueros. Nec ingrue quoad sensum. Legendum tamen quid per oves, Secundum ΜSS. Rem. Remig. Norm. Turon. Corb. Germ. a Ita legendum docent iidem MSS. sup. laudati, quib. acced. Bello' 3 Ex his collige etiam S: Gregorium retineri malorum Angelorum numerum per aura Vagarer quam opinionem etiam S. Augustinus amplectitur lib. VIII De civilais Dei Cap. aa. ubi ait malos angelos. . es spiritas noeendi eu dissimos, a iustitia penitus alienos, superbia tumidos, invidentia lividos, Ilaeta earlidos, qvi in De quidem aere abitant.
225쪽
etiam perturbatis cogitationibus, discretio non succumbit, ut damna sua animo renuntiet, et quasi Dominum ad lamentum revocet. i
CAPUT LII. Quanta sit in rerum terrenarum dispensations dissicultas. Sed et illo adhuc loquente, renit alius, et dirit: Chaldaei fecerunt tres turmas , et inτα serunt camelos, et tulerunt eos, nec non et pus ros percusserunt gladio: et est si ego solus , ut nuntiarem tibi.
8a per camelos, qui mundum aliquid habent dum ruminant, et immundum dum nequaquam ungulam findunt, Supra iam diximus, bonas rerum temporalium dispensationeSintelligi, in quibus quo est cura distentior, eo nobis multiplicius insidiatur inimicus. Omnis enim, qui dispensandis terrenis rebus praesidet, occulti hostis iaculis latius patet. Nonnulla enim providens agere nititur, et saepe dum cautus sutura subtiliter praevidet, incautus damna praesentia nequaquam videt: saepe dum praesentibus invigilat, ad instantia praevidenda dormitat: saepe dum aliqua torpens agit, quae vigilanter agenda sunt negligit: saepe dum plus iusto vigilantem se in actione exhibet, a) ipsa actionis suae in-
226쪽
qui'tudine rebus subditis peius nocet. Aliquando autem linguae mod9m ponere nititur, sed on ς re dispensationis e i- gente, silere prohibetur. Aliquando dum nimia se cenhur restringit, tacet etiam quae loqui debuit. Aliquando ad inferenda necessaria dum se latius relaxat, dicit etiam quae loqui non debuit. Plerumque autem tantis cogitationum voluminibus implicatur, ut ipse ferre vix valeat, quae intra Se providus versat: et cum nil opere iaciat, I) sub magno cordis sui pondere vehementer insudat. Quia enim dura Sunt quae apud semetipsum intus patitur, quietusi iuris otiosusque lassatur. Plerumque enim quasi ventura animus conspicit, totamque contra haec intentionem proponit; magnusque ardor contentionis se inserit, sopor fugit, nox in diem vertitur: et cum quieta soris membra lectulus teneat, intus magnis clamoribus in cordis soro litigatur. Et fit plerumque, ut nulla eveniant, quae praevidentur: totaque illa cogitatio, quae diu se plena intentione paraverat, repenete Vacua quiessat. Tanto autem longius mens a necessariis
cessat, quanto inania latius cogitat. Quia igitur dispe of tionis curas maligni spiritus modo torpenti vel praecipitata
actione seriunt, modo pigra Vel immoderata locutione confandunt, pene autem semper nimiis cogitationum motibus premunt; tribus turmis Chaldaei camelos rapiunt. Quasi
uim tres turmas contra camelos facere est, terrenarum dispensationum studia modo illicito opere, modo superflua locutione, modo inordinata cogitatione vastare: ut dum se ad administranda exterius mens efficaciter extendere nititur, a sui consideratione separetur; et eo damna, quae de Se-
I3 Antiq. Rem. Turon. Com. Germ. val-ci: et alii, sub magna cordis sui pondera.
227쪽
metipsa patitur, nesciat, quo erga aliena fortiori studio, 'quam decet, elab Urat. Recta autem mens cum curas dispensationis suscipit, quid sibi, quid proximis debeat, attendit: et nec per alienae solicitudinis immoderationem sua studia negligit, nec per suae utili. atis vigilantiam aliena postponit. Sed tamen plerumque dum ad utraque mens solerter invigilat, dum magnis erga se, et ea quae sibi commissa sunt, circumspectionibus vacat, repentino turbata cuiuslibet causae emergentis articulo, ita in praeceps rapitur, ut ab ea subito cunctae ' circumspectiones eius Obruantur. Unde et eustodes eamelorum pueros Chaldaei gladio seriunt. Sed tamen unus redit ; quia inter haec discretionis ratio mentis nostrae oeulis occurrit, et sollicita sibimet anima quid subito impulsu tentationis intrinsecus amittat , intelligit. i)Sequitur:
CAPUT Lul. Quod his, qui iustitia, prudentia, sortitudine et temperantia, aliisquo b0nis apiritualibus praediti sunt, gratia Dei aliquando se viriliter subtrahat: ut qui de se praesumit, quantum
Loquebretur 2) ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus t escentibus et bi-
228쪽
- 180 -- Τentibus rinum in domo fratris sui primogen
ti, repente τentus vehemens irruit a regione δε- serti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppre8sit liberos tuos, et mortui sunt: et ' effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
833ICUT supra iam diximus, regio deserti est immundorum spirituum multitudo derelicta: quae dum conditoris sui beatitudinem ideseruit, quasi manum cultoris amisit: aqua Ventus vehemens venit, et domum subruit; quia ab immundis spiritibus fortis tantatio subripit et a tranquillitatis suae statu conscientiam evertit. I In quatuor vero angulis domus ista consistit: quia nimirum solidum mentis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, sortitudo, iustitia sustinet. In quatuor angulis domus ista subsistit: quia in his quatuor virtutibus tota boni operis structura con-
Surgit. Unde et quatuor paradisi flumina terram irrigant: a quia dum his quatuor virtutibus cor insunditur, ab omni
desideriorum Oarnalium aestu temperatur. Sed nonnunquam dum menti ignavia sublipit, prudentia frigescit: nam cumsessa torpet, ventura non providet. Nonnunquam dum nonnulla menti delectatio subripit , temperantia nostra mar cescit: in quantum enim ad delectationem praesentium ducimur, in tantum minus ab illicitis temperamus. Nonnunquam se timorcordis insinuat, et vires nostrae sortitudinis turbat: et eo minores contra adversa existimus, quo quae dam perdere immoderatius dilecta formidamus. Nonnun-
ab In Bessari deest vero. habetque mox subsis it. - 23 Genes. D.
229쪽
quam vero fi amor suus se menti ingerit, eamque latenti motu a rectitudine iustitiae divertit: et quo se totam auctori reddere negligit, eo in se iustitiae iuri contradicit. Ventus ergo vehemens quatuor angulos domus concutit: dum sortis tentatio occultis motibus quatuor virtutes quatit: et quasi quassatis angulis, domus a) ruitur, dum pulsatis virtutibus, conscientia turbatur. 8 Intra hos autem quatuor domus angulos filii conubvantur: quia intra arcana mentis, quae principaliter his quatuor virtutibus ad summae rectitudinis culmen erigitur, Virtutes ceterae quasi quaedam cordis soboles se invicem pascunt. Donum quippe spiritus, quod in subiecta mente ante alia prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam
format: eandem mentem ut contra singula quaeque tentamenta erudiat, in septem mox virtutibus temperat: ut contra stultitiam, sapientiam: contra hebetudinem, intellectum: contra praecipitationem, consilium: contra timorem, sortitudinem: contra ignorantiam, scientiam: contra duritiam, pietatem: contra superbiam 3 det timorem. 83 Sed nonnumquam, dum mens nostra tanti inuneri S ple- .nitudine atque ubertate sulcitur, si continua in his securitate perfruitur, a quo sibi haec sint obliviscitur: seque a se habere putat, quod numquam sibi abesse considerat. Una Ita Vet. Ed 'eum HSS. At Giloti Vatic. Gussam. amor sui. υ Ita omnes MSS. nostri, vel evertitur, non autem obruitur, ut prius legebatur: et sane domus non obruitur, sed obruit dum eadit. Cod.
3 Secundus Rem. et unus Remig. det humilitatem. Error est librarii superbiae magis adversari humilitatem cogitantis quam timorem. Verum hic enumerat S. Doctor Spiritus sancti dona, in quibus ultimus
cemetur, simor. non humilitas.
230쪽
de fit, ut aliquando se haec eadem gratia utiliter subtrahat, et praesumenti menti, quantum in se I infirmatur, ostendat.
Tunc enim vere cognoscimus bona nostra unde Sunt, quando haec quasi amittendo, sentimus quia a nobis servari non possunt. Ad hoc itaque intimandae humilitatis magisterium, fit plerumque, ut irruente tentationis articulo, tanto stultitiam nostram seriat: ut conturbata mens, qualiter malis imminentibus obviet, vel contra tentationem quo modo se
praeparet, ignoret. sed hac ipsa stultitia cor prudenter eruditur: quia unde ad momentum desipit, eo post verius, quo et humilius sapit, et sapientia unde quasi amittitur, inde certius possidetur. Aliquando dum sublimia intelligendo in elatione se animus erigit, in rebus imis et vilibus gravi hebetudine pigrescit: ut repente sibi etiam ima clausa videat, qui a pernix summa penetrabat. Sed haec ipsa hebetudo intellectum nobis, dum subtrahit, servat: quia dum ad momentum cor humiliat, verius ad sublimia intelligenda confirmat. Aliquando dum cnncta nos agere consilii gravitate gaudemus, pulsante causae emergentis articulo, praecipitati ne sabita rapimur: et qui nos semper disposite vixisse credidimus, repente intima consusione vastamur: sed tau on eiusdem consusionis eruditione discimus, ne nostris viribus consilia nostra tribuamus: et tanto maturius ad gravitatem restringimur, quanto ad hanc quasi amissam redimus. Aliquando dum mens fortiter adversa contemnit, subortis adversitatis eventibus, hanc metus vehemens percutit. Sed per
hanc concussa, discit cui tribuat quod in quibusdam sorti-
39 Bessar. infirmeter Mox Αι hoc . . . magAseris. a) Antiq. Rem. qui pereles in summa penetrabar. Vet. edit. Paris et Basil. cum Barthol. qui pertinax summa. Quod habet Corb. Gcmi.
