장음표시 사용
231쪽
ter scptii: et tanto post validius sortitudinem retinet, quanto hanc repente irruente sermidine, sibi iam quasi ela amvidet. Aliquando dum magna nos scire gaudemus, repent, me ignorantiae caecitate torpescimus. Sed quo ignorantia mentis oculus ad momentum clauditur, eo post ad scientiam verius aperitur: ut nimirum flagello suae caecitatis eruditus, et scire ipsum a quo habeat sciat. Aliquando dum 'religiose cuncta disponimus, dum pietatis viscera plene nos habere gratatamur, quadam mentis duritia irruente percutimur. Sed quasi obdurati cognoscimus, cui pietatis habitae bona tribuamus, et pietas verius velut extincta recipitur, dum quasi amissa amplius amatur. Aliquando dum subi ctum se divinae krmidicii animus gaudet, repente Superbia tentante rigescit. Sed tamen valde mox timens, quia non timet. ad humilitatem se iterum kstinus inflectit, et tanto hanc solidius recipit, quanto eius. virtutis pondus quasi amittendo penSavit. 86 Eversa igitur domo, moriuntur filii: quia tarbata intentatio tae conscienti I) ad utilitatem propriae cognitionis raptim, et in momento temporis obruuntur genitae in corde virtutes. Qui profecto filii latus per spiritum vivunt,4 in exterius carne moriuntur: quia videlicet virtutes nostrae tentationis tempore etsi in momenta turbatae ab status sui incolumitato deficiunt, per intentionis tamen pers verantiam integrae in mentis radice subsist uot. Cum quibus etiam tres sorores occumbunt: quia in corde nonumquam per Ragella turbatur caritas, per sermidinem concutitur spes, per quaestiones pulsatur fides. Saepe enim qua-
IJ Antiq. Rem. Core. et nonnulli ad humiIitatem propriae cognitionis.
232쪽
si a Conditoris amore torpescimus, dum ultra quam nobis congruere aeredimus, flagello satigamur. Saepe dum plus quam necesse est, mens formidat, fiduciam sibimet spei debilitat. Saepe dum immensis quaestionibus animus tenditur, perturbata fides quasi desectura satigatur. Sed tamen vivunt filiae, quae domo concussa moriuntur: quia etsi intra conscientiam, spem, fidem, caritatemque pene occumbere perturbatio ipsa renuntiat; has tamen ante Dei oculos vivas perseverantia rectae intentionis servat. Unde et puer, qui haec nuntiet, solus evadit: quia mentis discretio etiam inter tentamenta incolumis permanet. Agitque puer, ut Iob filios flendo recipiat; dum, discreptione nuntiante, dolens,
animus vires quas quasi amittere coeperat, poenitendo conservat. Mira autem hoc nobiscum dispensatione agitur, ut mens nostra culpae nonnunquam pulsatione seriatur. Nam esse se magnarum virium homo crederet, Si nullum unquam earumdem virium desectum intra mentis arcana sentiret. Sed dum tentatione irruente quatitur, et quasi ultra quam sufficit, fatigatur; et contra hostis sui insidias munimen humilitatis ostenditur: et unde se pertimescit enerviter cadere, inde accipit fortiter stare. Tentatus autem, non SO-lum vires a quo accipiat discit; sed quanta eas vigilantia servet, intelligit. Saepe enim quem tentationis certamen Superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Nam dum lassum se quisque in otio remittit, dissolutam mentem eorruptori prostituit: at si eum ex dispensatione superaae pietatis, tentatio non repente vehementer irruens, Sed temperato accessu erudiens pulsat: nimirum ad insidias providendas evigilat, ut contra hostem se in certamine cautus accingat. Unde et bene subiungitur:
233쪽
- 185 CAPUT LIV. Discretio tentationibus proficit. Tunc surrexit Iob.
8 3EDERE enim, quiescentis est: assurgere, decertantis. Auditis ergo adversis surgere, est expertis tentationibus mentem ad certamina robustius parare. Quibus nimirum tentationibus etiam discretio proficit: quia ut virtutes a vitiis subtilius distinguat, agnoscit. Unde et bene subiungitur.
CAPUT LV. Tentationibus pulsati ad luctum p0enitentiae humilitatemque c0nfugiant, ut Sanentur. Sessiit restimenta Sua.
88 ESTIMENTA scindimus, cum discernendo opera
nostra retractamus. Si enim nos apud Deum opera nostra quasi vestimenta non tegerent, nequaquam voce angelica diceretur: a Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. η IJ Turpitudo enim nostra tunc cernitur, cum vita reprehensibilis ante iustorum oculos in iudicio, nequaquam subsequentis boni operis tegmine velatur. Sed quia cum culpa tenta-
234쪽
mur, ad lamenta accendimur; atque ipsis lamentis excitati, ad perspiciendam lucem iustitiae subtilius oculos mentis aperimus: quasi in dolore vestimenta scindimus, quia ex fletu, discretione crescente, cuncta quae agimus, districtius irata manu I) iudicamus. Tunc omnis nostra elatio corruit, tunc cuncta ab animo cogitationum superfluitas cadit. Unde et subditur:
CAPUT LVI. Elatio et cogitationum Vanitas, quomodo
Et tonso capite corruens in terram adoravit. 89RAM quid moraliter per capillos, nisi defluentes M
nimi cogitationes accipimusλ Unde et alias Ecclesiae dicitur: Sicuι vitta coccinea Iabia tua, sponsa: et eloquium tuum dulce. a Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo sponsae 3 sicut vitta sunt: quia exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur; ne remissae defluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant: sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit: quia Sanctorum prae
235쪽
dicatio solo charitatis i) ardore flammescit. Quid vero per
caput, nisi ea, quae principale uniuscuiusque actionis est, mens ipsa signatur Unde et alias dicitur: B oleum de capite tuo non desciat. a Oleum quippe in capite, est charitas in mente: et deficit oleum a capite, cum charitas discedit a mente. Caput ergo detondere, est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit, qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit, humiliter agnoscit. so. Difficile namque est magna agere, et apud semetipsum quempiam de magnis actibus cogitationum fiduciam non habere. Eo ipso enim, quo contra vitia sortiter vivitur, cogitationum praesumptio in corde generatur: et cum mens foras culpas valenter conterit, plerumque apud Semetipsam latenter intumescit: iamque se esse magni alicuius meriti aestimat, nec se peccare in cogitatione Suae aestimati nis putat. Ante districti autem iudicis oculos tanto deterius delinquitur, quanto culpa quo 3 occultius, eo pene incorrigibiliter perpetratur, et tanto ad vorandum latius patet lavea, quanto de semetipsa elatius gloriatur vita. Unde, ut saepe iam diximus, pia Conditoris dispensatione agitur, ut de se confidens anima, dispensatoria tentatione pulsetur: quatenus infirmata, quid sit inveniat, et praesumptionis propriae fastum deponat. Mox enim ut tentatio mentem pulsaverit, omnis cogitationum nostrarum praesumptio, tumultusque conquiescit. 9I Mens enim cum se in elatione erigit, quasi in ty-39 Cod. Bessar. amore. Et mox principalis uniuscuiusquε etc. a Eccles. 9. 8. 3ὶ Ita restituimus ex MSS. Prius legebatur: quanto culpa occultius, at ne incorriribiliter perpetratur.
236쪽
rannidem erumpit. Habet autem tyra anidis suae satellites, faventes sibimet cogitationes suas. Sed si super tyrannum lio tis irruat, favor mox satellitum cessat. Intrante namque adversario, satellites fugiunt, eumque territi declinant, quem in pace positi callida adulatione laudabant. Subductis vero satellitibus, ante hostem solus remanet: quia recedentibus elatis cogitationibus, perturbatus animus se solummodo si et tentationem videt. Auditis ergo adversis caput detondetur, cum tentationibus vehementer irruentibus, a praesumptionis suae cogitationibus mens nudatur. Quid est enim, quod Nazaraei capillos nutriunt, nisi quod per vitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescuntλSed q'id est, quod devotione completa, caput Nazaraeus radere, capillosque in igne sacrificii ponere iubetur; nisi quod
tunc ad persectionis Summam pertingimus, cum sic exteriOra vitia vincimus, ut etiam cogitationes Superfluas a mente resecemust Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere: ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas concremans, quasi Nagaraei capillos devotionis perfectione consumat. 92 Et notandum, quod in terram corruens adoravit. Ille
enim veram Deo I adorationem exhibet, qui semetipsum, quia pulvis sit, humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit, esse de misericordia conditoris agnoscit. Unde et competenter dicit:
il Editi in Dutatione videt. MM. Sequimur. 2J Corb. Gemi. cum nonnullis adorationem. Variant ocuSi. Edit. Paris.149S. habct adorationem. Basil. ISI 4. Orationem. Coc. Gil. Vatici GuSS. hanc lect. Scruar unt. Cod. BeSSar. Orationcm praeseri.
237쪽
- 189 CAPUT LVII. Qui se a virtutibus nudum putat, ipsa melius humilitate vestitur.
Nudus egressus sum de utero matris meae: nudus reτertar illuc. 93 C si tentatus animus et i) infirmitatis suae inopia deprehensus dicat: Nudum me in fide prima gratia genuit, nudum eadem gratia in assumptione a) salvabit. Est namque magnum animi turbati solatium: ut pulsatus vitiis, cum se quasi nudari virtutibus conspicit, ad solam misericordiae Spem recurrat: et eo se nudari non sinat, quo Se a virtutibus humiliter nudum putat: qui etsi fortasse aliqua virtute in tentatione detegitur, infirmitatem tamen propriam agnoscens, ipsa melius humilitate vestitur: et valde robustius, quam steterat, iacet, cum sibi sine divino adiutorio cessat tribuere quod habet. Unde et manum mox largitoris et iudicis humiliter agnoscit, dicens:
CAPUT LVIIII ontatione eruditi crescimuS. Dominus dedit, Dominus abstulit.
CCE tentationibus eruditus crevit, qui et in virtute
33 3. Reg. eι tormitatis suae inopia depressus. Bessar. pariter et infirmi- ωιis. - 2 in nonnulliue cod. salvavit.
238쪽
habita largitatem dantis, et in perturbatione sortitudinis, po testatem tollentis agnoscit. Quae tamen sortitudo non ton litur, sed perturbata fatigatur: quatenus concussa mens, dum se hanc iam iamque quasi amittere trepidat, semper facta humilis numquam perdat.
CAPUT LIX. Tentato quid agendum. Sicut Domino placuit, ita motum est: Sit n men Domini benedictum.
9s en hoc, quod interna perturbatione concutimur. dignum est ut ad Conditoris iudicium recurramus; ut indecor nostrum adiutori suo maiores laudes exhibeat, unde pulsatum verius imbecillitatem suae infirmitatis pensat. Bene autem dicitur:
CAPUT LX. De tentatione non murmuret.
In omnibus his non peccarit Iob: nec stubium aliquid contra Deum locutus est.
uia solerti cura i) eustodire dolens animus debet,
239쪽
ne cum se intus tentatio stimulat, in verbis soras illicita locutionis erumpat, ne de probatione murmuret: et ignis. qui hunc, Velut aurum concremat, per excessum sermonis illiciti in paleae favillam vertat.
CAPUT LXI. Dona Dot aliquando utiliter subtrahuntur. Prophetias Spiritns prolatis non
adest semper. 97ΘςIHIL vero obstat si hoc, quod de virtutibus diximus, de his, quae in ostensione virtutis dantur, donis sancti Spiritus sentiamus. Alii namque prophetiae, alii genera linguarum, alii virtutes curationum dantur. Sed quia dona haec ipsa non semper in mente eodem modo sum, liquido oStenditur, quod ne se mens in praesumptione elevet, aliquando utiliter subtrahuntur. Nam si prophetiae spiritus Prophetis semper adesset: nimirum Eliseus Propheta non diceret: a Dimitte eam, anima enim eius in amaritudine
est: et Dominus celavit a me verbum. v I) Si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, inquisitus Amos propheta non diceret: a Non sum propheta; s a) ubi et subdisdit: α Neque filius prophetae; sed armentarium 3 ego
240쪽
sum, vellicans Sycomoros. n Quomodo autem propheta non
fuit, qui de suturis tot vera praedixitὸ Aut quomodo propheta fuit, si de se in praesenti vera denegavitὸ Sed Auia
eadem hora, qua requisitus est, prophetiae sibi spiritum de- eme sensit, de semetipso testimonium veraciter intulit, dicens: si Non sum Propheta. η I Qui tamen secutus adiunxit: u Et nunc audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua iuniculo metietur: et tu in terra polluta morieris. n Quibus Prophetae verbis aperte ostenditur, quia dum de se illa loqueretur, impletus est: et mox habere prophetandi spiritum meruit, quia Se prophetam non esse humiliter agnovit. a Et si prophetiae Spiritus Prophetis semper adesset, David regi de templi se
constructione consulenti, nequaquam Nathan propheta concederet, quod post paululum negaret. 17 Unde bene et in Evangelio scriptum est: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, biceit, qui baptiqat. 3 In cunctis namque fidelibus spiritus Venit , sed in solo Mediatore ) singulariter permanet: quia eius humanitatem 'numquam deseruit, ex cuius divinitate procedit. In illo igitur manet, qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles, qui hunc accipiunt, cum signorum dona semper habere, ut volunt, non possunt, hunc Se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem spiritu veritatis ore discipulis dicitur:
i) Ibid. I 6. et 17. a) In cod. Bessar. deeSt et. 3J Iohan. c. 2.4) Vox semper, quae in editis hic interponitur, abest vero a MSS. Core. Germ. et Reg. visa est addititia, et ideo reiecta. Eadem vox extat in