장음표시 사용
251쪽
- 203 Percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis
8 IV UOBUS semper modis flagella pensanda sunt: ut
scilicet perpendantur, aut qualia sunt, aut quanta. Nam saepe multa ex qualitate, saepe gravia ex quaintitate levigantur: si videlicet cum multa sunt , non sint gravia; cum vero gravia, non sint multa. Ut igitur ostendatur, quomodo per asperitatem flagelli adversarius contra sanctum virum non Solum per nequitiam qualitatis, sed etiam per pondus quantitatis exarsit: ad demonstrandam qualitatem dicitur: a Percussit eum I) ulcere pessimo: n ad insinuandam vero quantitatem subiungitur: a Α planta pedis usque ad verticem: n ut nimirum nihil in mente vacet a gloria, in cuius corpore nil vacat a poena. Sequitur:
CAPUT VII. Iob nos docet vas fictile nostri corporis cito conterendum et breVi stercus futurum, et quid docuant sagella Sanctorum. Qui testa saniem radebat, sedens in sterqui-4 muri UNDE testa, nisi ex luto conficitur quid
vero est 33 Core. Germ. hic et supra vulnere. In Cod. Bessar. percussit utiere pessimo. Infra etiam deest quippe.
252쪽
sanies corporis, nisi lutumi Saniem ergo radere testa perhibetur, ac si aperte diceretur: luto tergebat lutum. Pensabat quippe vir sanctus, unde sumptum fuerat quod gestabat, et fragmento vasis fictilis confractum vas fictile rad bat. Quo iacto , palenter ostenditur , corpuS Suum qu modo sibi sanum Subdidit, quod et percussum sic despiciens curavit: quam ille mollitiem sanae suae carni conce S t. qui non I vestem, non digitos, Sed testam etiam vulneribus admovit. Testa ergo radebat Saniem: ut semetipsum et in fragmento considerans, etiam de extersione vulneris
Io. Quia Vero Saepe per ea quae circa corpuS Sunt, animus inflatur: et per hoc quod erga nos agitur, fragilitas nostri corporis ab oculis cordis amovetur, sicut nonnulli seculares cum temporalibus dignitatibus sulciuntur, dum locis altioribus praesident, dum multorum obsequia sibi suppetere ad votum vident, fragilitatem Suam intueri negligunt, et Vas quod gestant fictile, quam Sit velociter conterendum, ObliviScentes omni modo non attendunt beatus Iob, ut considerationem fragilitatiS Suae etiam ex circumstantibus traheret, et ante oculOS Suos vim suae despectionis augeret; I) non quolibet in terra, quae pene ubique munda reperitur, sed in Sterquilinio sedisse describitur. In sterquilinio ponebat corpus, ut ex terra Sumpta quae esset carnis Substantia, bene proficiens perpenderet animus. In sterquilinio ponebat corpus, ut etiam ex loci foetore caperet, quod festine corpus ad laetorem rediret.
3 Cod. Bresar. non veste, non digito. a) omnes excusi non qualibet in terra, contra MSS. testimonium. Sed in Bossar. quodlibet.
253쪽
ii. Sed ecce beatus Iob tot rerum damna sustinet, i tot suneribus pignorum percussus dolet, tot vulnera tolerat: dum decurrentem saniem testa radit, dum per putredinem defluens in sterquilinio residet; intueri libet quid est, quod omnipotens Deus quos sibi tam caros in aeternum conspicit, iam vehementer quasi despiciens amigiii Ecce autem dum beati Iob vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Ioannem reduco; et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra
matris uterum impletus, atque, ut ita dixerim, priusquam nasceretur, renatus: ille amicus sponsi, ille, quo inter natos mulierum maior nemo surrexit; ille sic propheta, ut plus etiam quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu, capite truncatur, et Vir tantae SeVeritatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse, quod tu eius vita illa sic despecta mors tergeretῖ Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustaS Solummodo et mel silvestre comeditὸ Quid Deo vel de qualitate sui tegminis deliquit, qui camelorum pilis corpus operuitὸ Quid de conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessitὸ quid illum loquacitatis reatus polluit, qui disiunctus longe ab hominibus fuitὸ Quando illum vel silentii culpa attigit, qui ad se venientes tam vehementer increpavit, dicens: si Genimina viperarum, quis demonstra vit vobis sugere a ventura iraλ s a)Quid est ergo, quod Iob Dei testimonio praefertur: et tamen plagis usque ad sterquilinium sterniturὸ Quid est, quod Ioannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulentis verbis 3 in saltationis prae-
254쪽
mium moriturλ Quid est, quod Deus omnipotens sic vehementer in hoc saeculo despicit, quoS sic sublimiter ante saecula elegit, nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quom do remaneret in Summis, et foras usque ad despecta deiicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducitλ Ηine ergo unusquisque colligat, quid illic Sint passuri, quos reprobat, Si hic sic cruciar, quos amat. Aut quomodo ferientur, qui in iudicio arguendi Sunt: si sic eorum vita premitur, qui, ipso iudice teste, laudanturῖ Sequitur:
CAPUT VIII. Quod diabolus cum nos tentat, antiquae a
tis insidias repetit , et quia scit quomodo Α-dam decipi soleat, ad Evam recurrit, et quod iustus sit in sterquilinio , qui iniustus fuerat in paradi SO. Dixit autem illi uror sua: Adhuc permanes in simplicitate tua' Benedic Deo
iai NTIQUUS hostis humanum genus duobus modis
tentare consuevit; ut videlicet corda stantium aut tribulationibus frangat, aut persuasionibus molliat. In utrisque ergo contra beatum Iob se vehementer exercuit. i) Nam r) Duo Rem. Nam qui mitto. Dj0jtjgso by OO le
255쪽
prius patrifamilias intulit damna rerum, Orbavit patrem morte filiorum, percussit incolumem putredine vulnerum. Sed quia putrescentem foris, sanum adhuc interius Stare conspexit, et quem exterius nudum reddidit, hunc interius ditiorem fieri per exhibitam laudem conditoris invidit, callis de cogitans pensat, quod contra se athleta Dei unde premitur, inde sublevatur, victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur.
Is Nam antiquae artis insidias reperit, et quia Scit quom do Adam decipi soleat , ad Evam recurrit. Beatum enim Iob inter tot rerum damna, inter tot percussionum Vulnera, quasi in quadam virtutum arce stare invictum vidit. In alto quippe mentem fixerat: et idcirco hanc hostiles insidiae irrumpere non valebant. Quaeritur ergo ab adverSario, in hanc arcem munitissimam quibus gradibus ascendatur. Vicina est autem viro mulier, atque I subiuncta. Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalax, qua ad cor viri ascendere potuisset, invenit. occupavit animam coniugis, πι Scalam mariti. Sed nihil hac arte praevaluit, quia sanctus Vir subiectam sibi mulierem, et non praepositam attendit: et recta O loquens docuit, quam serpens, ut perver Sa loque retur, instigavit. Dignum quippe erat, ut fluxam mentem Virilis censura restringeret: cum prosecto et de ipso primo
lapsu humani geoeris nosset, quod docere mulier re-1 Ita omnes MSS. Core. Germ. non subiecta, ut legitur in editis. Pa io post 'tamen legimus, sanctus vir subiectam sibi muIierem etc. et in omnib. -S habetur. a, Bessar. quae ervi scala. 3 Plurimi, et recla loqui docuit. 49 Vera lectio ex omnibus ΜM. confirmata: in nonnullis editis Pro nosses legitur nocet, in aliis docet.
256쪽
cta nesciret. Unde bene et per Paulum dicitur: Docere autem, multari non permisto. i) Quia nimirum aliquando cum
docuit, a sapientiae aeternitate separavit. Antiquus itaque
hostis ab Adam in sterquilinio a) victoriam perdidit, qui Α-
dam in paradiso superavit: atque adiutricem suam mulierem dum ad verba malae persuasionis accendit, ad doctrinam sanctae eruditionis misit: et quae . excitata fuerat, ut perderet, erudita est, ne periret. Sic sic a nostris viris sortibus hostis percutitur, ut sua ei etiam tela rapiantur. Unde enim se exaggerare aestimat 3 dolorem vulneris, inde Ω eis contra semetipsum suggerit arma Virtutis. I Ex verbis autem male persuadentis coniugis vigilanter debemus aspicere, quod antiquus adversariuS non Solum per Semetipsum, sed per eos etiam qui nobis adhaerent, Statum satagit nostrae mensis inclinare. Cum enim cor nostrum Sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hic enim scriptum est: si
A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. v I) Hinc per Prophetam dicitur: u Unusquisque se a proximo Suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam. η 6
a I. Tim. a. Id. aὶ Hic variant MSS. antiq. Rem. cum Corb. Germ. habet: antiquus itaque hostis ab Adam in sterquilinio perdidit: quam lectionem amplectimur post vet. M. PariS. a. Rem. omnes Remig. Vindoc. Norman. Val-cl. etc. antiquus itaque hostis Adam in alarquilinio perdidit. Ita vet. editi Basil. 3 Cod. Bessar. dolore. 4 Mendose in vet. edit. Paris. et Basil. et ceteris inde ei. Ad viros forιes de quibus supra actum est refertur, inde eis contra semetipsum
257쪽
Hinc rursum scriptum est: a Inimici hominis domestici eius.. i) Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur, exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus ceteris amantur: ut dum vis amoris cor perserat, facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina .irrumpat. Post damna igitur rerum, post funera pignorum, post Vulnera, scissuraSque membrorum, antiquus hostis linguam
movit uxoris. II.Et notandum, quo tempore viri mentem studuit virulento Sermone corrumpere. Verba enim post vulnera intulit, ut nimirum cum vis do ris ingravesceret, facile persuasionis suggestio perverSa praevaleret. 16. Sed si ipsum subtiliter tentationis eius Ordinem perpendimus, qua calliditate saeviat, invenimus. Movit namque prius damna substantiae, quae et extra naturam profecto event, et extra corpus. Subtraxit filios, quod iam extra naturam quidem non a) esset , sed tamen adhuc aliquatenus extra 'proprium corpus: ad extremum percussit et corpus. Sed quia vulneribus carnis ad mentis vulnus pervenire non valuit; etiam coniunctae mulieris linguam quaesivit. Quia enim aperto certamine superari se doluit, de ore
coniugis iaculum quasi de insidiis intorsit, quae profecto diceret: a Adhuc permanes in simplicitate tua' benedic
Deo, et morere. η Ecce tentando omnia abstulit, ecce tentando mulierem reliquit, et sancto viro callide cuncta diriapuit: sed valde callidius adiutricem suam mulierem reservavit, quae dicat: si Adhuc permanes in simplicitate tuaΘ v
258쪽
Verba sua Eva repetit. Nam quid est dicere: Simplicitatem desere, nisi obedientiam , I9 vetitum comedendo , contemneὸ Et quid est dicere: Benedic Deo , et morere: nisi transcendendo praeceptum , ultra quam es conditus viveΘSed Adam noster sortis in sterquilinio iacuit, qui in paradiso quondam debilis stetit, nam illico ad male suadentis a verba respondit, dicens:
CAPUT IX. Quid est, quod Isaiae 45. scriptum eSt: n Ego Dominus sermans, lucem, et creanStenebras, lacisns pissem, et
Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona accepimus de manu Domini,
mala quare n0n sustineamus' ire CCE ubique hostis frangitur, ubique Superatur, percuncta tentationum argumenta succubuit: quia et illud suum familiare solatium etiam de muliere amisit. Inter taec igitur sanctum virum intueri libet, soras rebus vacuum, intrinsecus Deo plenum. Paulus cum in seipso divitias sapien-
r) Sic Corb. Gema. In editis legitur, pomum vetitum. In nonnullis HSS. invenimus pomum, quod supplendum sortasse putaverunt editores. a Bess. muIieris. Vox suscepimus. 39 In Secundo Rem. et uno Remig. semper legitur, mala quare non suscipiamus. 4 Vatic. Et Paris. 16os. illuci et lina: Deo planum. Cum Paulus Apostolus in semetipso.
259쪽
tiae internae conspiceret, seque ipsum exterius esse corruptibile corpus videret, ait: Habemus ιhesaurum istum in
vasis scisi ibus. I Ecce in beato Iob vas 'fictile scissuras
ulcerum exterius sensit: sed hic a) thesaurus interius integer mansit. Foras enim per vulnera crepuit , sed indeficienter interius nascens thesaurus sapientiae per 3 verba sanctae eruditionis emanavit, dicens: Si bona accepimus de manu Domini , mala quare non sustineamusῖ Bona scilicet, dona Dei vel temporalia vel aeterna; mala autem, flagella praesentia appellans, de quibus per Prophetam Dominus dicit: Ego Dominus, et non est alter: formans lucem, et creans tenebras: faciens pacem, et creans mala.
Neque enim mala, quae nulla sua natura Subsistunt, s) a Domino creantur: sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus, in flagellum sor-mat: ut ea ipsa et per dolorem, quo seriunt, delinquentibus mala Sint; et per naturam, qua exsistunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini: sed tamen vita Serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus: et perversa mens dum 6 dilectioni creaturae se subdidit, a creatoris societate disiunxit. Ex his ergo ab auctore serienda erat, quae errans auctori praeposuerat: ut vade homo culpam non timuit superbus admittere, inde poe-
a) a. Cor. 4. I. at Bessar. hic solus thesaurus.
3ὶ Adverte quomodo intelligenda mala, quae creat Dominus. Iuxta enim philosophiam mala non sunt entia: quomodo ergo a Deo creari pOS- suntῖ - habes breviter, sed clarissime solutam dissicultatem; et quomodo nobis illa mala convenienter inserantur. 6 Antiq. Rem. unus ex Remig. Compend. Corb. Germ. Coib. Vet. edit. Paris. et Basil. dum di lectationi creaturae. Bessar. quoque delectationi.
260쪽
nam corrigendus inveniret: et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret quaequysivit. Unde et bene dicitur: Formans Iucem, et creansienebras: quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala: quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed i non bene concupita, in ea, quae nobis mala sunt, flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes exstitimus: dignum ergo est, ut ad pacem illius per flagella redeamus: ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur . correcti mens ad auctoris pacem humiliter reformetur. Haec itaque flagella beatus Iob mala nominat; quia salutis et tranquillitatis bonum , qua perturbatione feriant, penSat.18. Sed illud valde in eius verbis intuendum eSt, contra persuasionem coniugis quanta considerationis arte Secolligat, dicens: si Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamuSὸ s Magna quippe consolatio
tribulationis est, si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc, quod ex munere Sublevat, Oc- ' currat. Hinc namque scriptum est: si In die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum ne immemorsis bonorum. η a) Quisquis enim dona percipit, sed donorum
tempore nequaquam etiam fagella pertimescit, in elationem per laetitiam corruit. Quisquis autem flagellis atteritur, sed flagellorum tempore, nequaquam se ex donis, quae
eum, contigit accepisse, consolatur, a statu mentis omnia 3 Editi sed mala concupita. Elegantius MSS. sed non bene.