장음표시 사용
271쪽
atque incomprehensibile examen, non solum mala quae commisimus, sed ipsa etiam, si qua in nobis sunt, bene gesta, timeamus: quia saepe in eius iudicio culpa esse deprehenditur, quod virtus ante iudicium putatur; et unde expectatur pia merces operis, inde supplicium iustae sequitur ultionis. ar Haec iuxta historiam breviter tractata percurrimuS; nunc ad allegoriarum mysterium verba vertamus. Sed quia in exordio huius operis, dum de unitate capitis et corporis tractaremus, sollicita intentione praemisimus quanta in eis sit compago charitatis: quia nimirum et Dominus multa adhuc per corpψs, quod nos Sumus, patitur; et iam corpus eius, id est Ecclesia, de suo capite, videlicet Domino, in coelo gloriatur: ita nunc passiones exprimi eiusdem capitis debent, ut ostenditur quam multa etiam in corpore suo I) sustinet. Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam pro affictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: a Saule, Saule, quid me persequerist a) Si cruciatus nostri, eius poenae non e3sent, conversus amictusque Paulus minime diceret: a Suppleo ea , quae desunt passio num Christi, in carne mea. v 3 Et tamen resurrectione iam sui capitis exaltatus dicit: a Qui nos conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus. s Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant: sed poenarum Suarum ponderibus pressus, ecce iam per gloriam capitis in coelo residebat. Quia ergo in omnibus unitum caput, et
272쪽
corpus novimus , sic i) a percussione capitis incipimus: ut subsequenter tamen ad corporis flagella veniamus. Sed hoc, quod quadam die Satan coram Domino astitisse dicitur: quod unde veniat, percontatur: quod beatus Iob magnis conditoris praeconiis praesertur: quia iam saepe discussimus, replicare de vitamus. Si enim diu mens rebus discussis involvitur, pervenire ad indiscussa praepeditur. Ibi ergo allegoriae nunc initium ponimus, post verba Saepe repetita adiunctum novi aliquid scimus. Itaque ait:
CAPUT XIV. Christus pro se frustra, pro nobis non frustra amictu8. Commovisti me adrersus eum, ut af
a8 MI beatus Iob Redemptoris nostri in passione a positi speciem tenet, quo modo a Domino ad Satan dicitur: α Commovisti me adversus eumὸ η 3 Mediator quidem
Dei et hominum, homo Christus Iesus, ut culpas nostrae transgressionis extingueret venit, mortalitatis nostrae flagella tolerare. Sed quia unius cum patre eiusdemque naturae est, quomodo per Satana motum se adversus eum Patera In plerisque editis a perseeu:ione. MSS. omnes cum Core. Germ. --bent. a percussione. at Cod. Ressar. positus. 3) S. p. c. 7-
273쪽
asserit cum constet quod Patris Filiique concordiam nulla potestatis inaequalitas, nulla voluntatis diversitas interrumpatλ Sed tamen isdem, qui Patri est aequalis per divinitatem, venit propter nos ad flagella per carnem. Quae nimirum flagella non susciperet, nisi formam damnati hominis redimendo sumpsisset. Et nisi primus homo delinqueret, secundus si ad passionis probra minime veniret. Cum ergo
primus homo per Satan a Domino motus est, tunc est Dominus in homine secundo commotus: satan itaque ad huius amictionem Dominum tunc commovit, quando in pamradiso primum hominem a iustitiae culmine, inobedientiae culpa prostravit. Nisi enim Adam primum per voluntarium vitium in animae mortem traxisset: Adam secundus sine Vitio in carnis mortem voluntariam non veniret. Bene ergo ei etiam de Redemptore nostro dicitur: a Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. n Ac si apertius dicatur: Dum iste non sua, sed illius causa moritur: tunc me in huius amictionem commovisti, cum illum a me callida persuasione tradidisti. De quo et bene additur, v frustra. o Frustra quippe amictus est, qui et culpae ultione pressus est, et culpae contagio inquinatus non eSt. Frustra amictus est , a qui incarnatus , propria admiS-sa non habuit, et tamen poenam carnalium sine culpa
FuScepit. Hinc est enim quod per Prophetam loquitur, dicens: a Quae non rapui, tunc exsolvebam. η 3 Alius
IJ Rem. et Remig. omnes cum Core. Germ. ad passionum probra. a Sic omnes Rem. Remig. Oct. Germ. Utic.Val-cl. autem. quia incarn res. Editi vero qui in earne natus. Bessar. item in carne natus.
274쪽
namque ad paradisum conditus, divinae potentiae similitudinem superbe rapere voluit: sed tamen culpam huius superbiae sine culpa Mediator exsolvit. Hinc est, quod Patri quidam sapiens dicit: α Cum sis iustus, iusta omnia disponis: eum quoque, qui non debet puniri, condemnas. η i)a9 Sed pensandum est, quomodo iustus sit, et omnia iuste disponat, si eum, qui non debet puniri, condemnex. Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit: qui nullum culpae contagium perpetravit. Sed si ipse indebitam mortem non susciperet, Inumquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum iustus sit, iustum puniens, Om nia iuste disponit: quia per hoc cuncta iustificat, quod eum, qui sine peccato est, pro peccatoribus damnat: ut eo electa omnia ad culmen iustitiae surgerent, quo is qui est Super omnia , damna iniustitiae nostrae sustineret. Quod ergo illic damnatus, cum non debeat, dicitur; hoc hic amictus frustra memoratur. Qui tamen iuxta semetipsum seu Stra affictus est, iuxta vero nostra acta non frustra. falRubigo quippe vitii purgari non potuit, nisi igne tormenti. Venit itaque sine vitio, qui se subiiceret sponte tormento ut debita nostrae 3 iniquitati supplicia, eo reos suos iuste amitterent, quo hur c a semetipsis liberum iniuste tenuissent. Frustra ergo ec non frustra assiictus est: qui in se quidem admissa non habuit, sed cruore proprio reatus nostri maculam tersit.
275쪽
- 225 CAPUT XV. Satan unde sciat Christum, unde de eo dubitet.
Respondens Susan ait: Pellem pro pelle, et ounota, quae habet homo, dabit pro anima Sust. Alio quin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc τidebis quod in faciem benedicat tibi.
alignus spiritus cum Redemptorem nostrum miraculis coruscare conspicit, clamat: si Scimus i qui sis, Sanctus Dei. η a Qui haec dicens, cognoscendo Dei Fi-
Iium pertimescit: sed tamen vim supernae pietatiS ignorans nonnunquam dum passibilem considerat, hominem purum putat. Multos autem sub Sanctitatis specie in pastorali positos loco didicerat, qui a visceribus caritatis alieni valde, pro minimo aliena damna pensabant. Hunc ergo quasi ex aliis colligens, quia Subtractis multis, Superari non Vidit, usque ad eius carnem, per tactum passionis Sic exarsit, ut diceret: κ Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit Pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange OS eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem be-
IJ Antiq. Rem. Norm. Eorb. Germ. et plerique MSS. habent scimus i sis Sanetus Dei. Aliqui scimus qui sis, filius Dei, alii scimus quia es sanctus Dei: nonnulli denique scio qui sis sanctus Dei. Germ. scimus q uiris. Dei enim Filium pertimescens sed tamen etc. Mox particula nonnunquam, quae in editis desiderabatur, revocatur ex ΜSS.
276쪽
nedistat tibi. η Ac si aperte dicat: Moveri ex his, quae extra se sunt, negligit: sed tunc veraciter, qui sit agnoscitur, si in se ipso quod doleat, experiatur. Haec per se Satan cum fieri appetit, non verbis, sed desideriis dixit. Haec per membra sua et verbis et desideriis intulit. Ipse quippe loquitur, cum iuxta Prophetae vocem, eius sequaceS dicunt: n Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium. I Lignum quippe in panem mittere, e tconfigendo eius corpori Q stipitem crucis adhibere: et vitam illius de terra viventium eradere Se poSSe extimant, quem dum mortalem conspiciunt, finiri morte Suspicantur.
CAPUT XVI. Satanae membra, omnes male ViVenteS. Dirit autem Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, raruntamen animam illius Serva. 3 16ONDITOREM omnium Satanae manui traditum quiS
vel desipiens credatλ sed tamen edoctus Veritate, quis nesciat quod eiusdem Satanae membra sunt omnes, qui ei perverse vivendo tangunture Membrum quippe eius Pilatus extitit, qui usque ad mortis extrema, venientem in redemptionem nostram Dominum non cognovit. CorpuS autem eius Priur
277쪽
cipes tacerdotum extiterunt, qui Redemptorem mundi a mundo repellere, usque ad crucem Persequendo, conati sunt. Cum ergo Se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit: quid aliud quam eiusdem Satanae manum in Se saevire permiSit, ut unde ipse exterius occumberet, inde nos exterius interiusque liberaretλSi igitur Satanae manus, eius potestas accipitur, eius I manum iuxta carnem pertulit, cuius potestatem corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem, lanceamque t leravit. Unde et Pilato , eius videlicet a corpori, ad passionem veniens dicit: κ Non habereS in me potestatem,
ullam, nisi tibi data esset desuper. η 3 Sed tamen hanc
Potestatem, quam contra Se ei extrinsecus dederat, Suis Servire lucris intrinsecus compellebat. Pilatus enim vel Satan, qui eiusdem Hlati caput extiterat. sub potestate illius, Su- Per quem potestatem acceperat, tenebatur: quia et Superior ipse disposuerat hoc, quod in serius accedens a persecutore tolerabat: ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilit Iti tamen electorum omnium, ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus, quod semetipsum pati nequiter permittebat soris. Hinc est enim, quod de illo tu coena dicitur: u Sciens Iesus, quia omnia dedit ei Pater in manus: et quia a Deo exivit, let ad Deum vadit: Surgita coena, et ponit VeStimenta sua. o Ecce in manu per- Sequentium iturus, Sciebat, quod in manu sua ipsos etiam
a Editi corporis membro: refragantibus MSS. Et sane liquet Gregoriunὲ hic appellare corpus diaboli eos a quibus Christus passus e.t. 3 Iohan. I9. II. Iohan. 13. 3.
278쪽
persecutores acceperat. Qui enim Omnia accepisse se noverat, constat quia et ipsos, a quibus tenebatur, tenebat: ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret, quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret. Dicatur ergo ei: a E ce in manu tua est; o I) quia ad seriendam carnem saeviens licentiam accepit, sed potestati illius nesciens deservivit.
32 Animam vero illius servare praecipitur, faJ non qnod hanc tentare prohibetur , 3 sed quod hanc superare non
posse, convincitur. Neque enim Sicut nos, qui puri homineS SumuS, irruente Saepe tentatione concutimur: ita Redemptoris nostri anima tentationis rat necessitate turbata. I OStis namque noster, etsi in excelsum montem, eum permissus assumpsit . Si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit: mentem tamen mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta Su-Scipere, ut eiuS tamen mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui etsi quando turbatus
spiritu infremuisse dicitur: s) ipse divinitus dispone
i Bessar. qui. a In cod. Bessar. non quo .... sed quia; hic tamen prius videtur scripsisse quod.39 Antiq. Rem. Remig. Coib. Corb. Germ. sed quod hanc tentare nou posse convincitur. Secundus Rem. duo Remig. et O-val sed quod hanc superare tentator non posse convincitur. Alii sed quod hanc superare tentando non posse convincitur. 49 Rem. Remig. Corb. Germ. Vindoc. Val-cl. Norman. Floriac. etc. ita habent. Sic etiam legitur in vet. edit. Paris. In aliis: hostis namque noster etsi in excelsum montem eum quem permissus assumpsiι duxit, si
D Bessar. quod scripserat mutavit in apud se.
279쪽
bat, quantum ipse hamanitus turbaretur, qui immutabiliter omnibus praesidens, at semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in Semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam SuSce- Perat, etiam turbulentus secit. 33. Quia vero cum recte diligimus, nihil in rebus conditis anima nostra cariuS amamus; et Sicut animam noS eos diligere dicimus, quibus amoris nostri exprimere pondus
conantur: potest per eius animam electorum vita signari. Et cum Satan ad seriendam Redemptoris Carnem permittitur, ab anima Separatur; quia cum corpus eius ad passionem accepit, electoS eius a iure suae potestatis amittit; cumque illius caro per crucem moritur , horum menS contra tentamenta solidatur. Dicatur ergo: α Ecce in manu tuaeSt, Verumtamen animam illius serva. n Ac si aperte I audiat: Licentiam contra corpuS eius accipe, et ab electis illius, quos apud Se ante secula praesciens possidet, ius pravae dominationis perde.
CAPUT XVII Christus ab exordio mundi, in Suis percus
Egressus igitur Sutun a facie Domini, per-
I In cod. Bessis. cum deletum aliquid sit, legitur dicat suprascripto tamen c. Ibidem mox sequitur uressusque rat.
280쪽
- 230 cussit Iob ulcere pessimo a planis Pedis usque
3 cullus in hanc vitam electoram venit, qui non huius hostis adversa sustinuit. Membra autem nostri Redemptoris exstiterunt, etiam qui ab ipso mundi exordio, dum pie v Vunt, crudelia passi sunt. An non huius membrum Abel se esse perhibuit, qui eius mortem de quo scriptum esti Q SNcut agnuS coram tondente Se obmutescet, et non aperietos suum, v I non solum placens in sacrificio, sed etiam moriens tacendo signavitλ Ab ipso itaque mundi exordio Redemptoris nostri corpuS expugnare conat est. A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit, a quia a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Bene autem dicitur:
CAPUT XVIIII esta, hoc est, carne sua e terra Sumpta, saniem peccati raxit Christus. Testa saniem radebat,3s P uid enim aliud in manu Domini testa est, nisi ca-il Isai. - 7.a Ita MSS. Core. Germ. Coib. Reg. Alii quos excusi sequuntur quia prius aq. In Utic: quia puris et quia primus. Cod. Bessar. prius ab et mox in manibus caro Christi.