Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

m ex noStrae substantiae luto sumpta ξ Etenim testa igne solidatur. Caro autem Domini eo ex passione sua robustior extitit, quo per infirmitatem moriens, a morte sine infirmitate Surrexit. Unde recte etiam per Prophetam dicitur: s Exaruit velut testa virtus mea. s I Sicut testa enim

eius virtus exaruit, a qui susceptae carnis infirmitatem Passionis suae igne roboravit. Quid vero per saniem nisi peccatum debet intelligiὸ Per carnem quippe et sanguinem Solem carnis peccata designari. Unde per Psalmistam dic, tur: σLibera me de sanguinibus.η 3 Sanies itaque putredo Sanguinis est. Quid ergo accipimus saniem, nisi carnis Peccata ex longa vetustate s peioraὸ Vulnus itaque in s

niem Vertitur, cum neglecta culpa usu deteriuS graratur. Mediator itaque Dei et hominum, homo Christus Iesus,c Pus Suum manibus persequentium liradens, Saniem testa rarit: quia peccatum carne delevit. a Venit enim, o Sicut Scr, Ptum eSt, α in similitudinem carnis peccati: ut de peccato damnaret peccatum. v O Dumque hosti obiicit innocentiam carnis Suae, extersit contagia carnis nOStrae: et eX quanos captivos inimicus tenuit, per illam nos liberos expia-Vit: quia quam nos instrumentum secimus culpae, haec ninbis per Mediatorem versa est in arma iustitiae. Testa ergo

3 Psai. IO. 36. . 4 In excusis. per saniem. In MSS. quibus adhaeremus simpliciter legitur. quid ereo accipimus saniem. Est modus loquendi nostro Gregorio familiaris. Inis cap. a . n. 48. Sicut vestimenta Ecxlesiae cunctos fideles occipimus et lib. a. cap. olim I6. nunc . num. 38. Quid enim solium Dei nisi angelicas potestates accipimus. υ Bessari miserata. D Rom. 8. .

282쪽

Sanies raditur, cum carne culpa superatar. Bene autem Su ditur:

CAPUT XIX. In sterquilinio sedit quia infirma mundi elegit. Sedens in sterquilinis.

36. 'lon in soro, in quo lex perstrepit; non in aedificio, quod se culmine in alta sustollit: sed in sterquilinio residet; quia videlicet Redemptor humani generis ad carnem veniens, attestante Paulo, Infirma mundi elaeit, ut confunderet fortia. r An non quasi ruentibus aedificiis in sterquilinio residet, qui relictis Iudaeis superbientibus , in ea quam dudum abiecerat, Gentilitate requiesciti Extra habitaculum reperitur in vulnere, qui in eo quod Iudaeam adversantem pertulit, passionis idolorem a gente propria despectus sentit; Iohanne attestante, qui ait: In proprio venit, et sui eum non receperunt: a Sed quomodo sedens in Sterquilinio conquiescat, haec eadem de semetipsa Veritas dbcat. Ait enim: Gaudium erit in coeIo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem iustis,

qui non indigent poenitentia. 3 Ecce dolens in sterquili-

283쪽

nio sedet, qui post perpetratas culpas libenter corda poenitentium possidet. An non quasi quoddam sterquilinium sunt corda poenitentium, qui dum mala sua flendo considerant, quasi ante se stercora , sese abiiciendo, I coacervanti Percussus ergo Iob montem non petiit, sed in sterquilinio resedit: quia ad passionem Redemptor veniens alta superborum corda deseruit, et in a afflictorum humilitate requievit. Quod tamen de se et prius quam incarnaretur, indicavit, cum per Prophetam dixit: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum eι trementem sermones

37 Quis vero consideret, is qui tot pia hominibus intulit, quot ab hominibus perversa toleravitὸ Quis consideret,

quanta nunc usque tolerat, etiam cum de caelo super corda fidelium regnatλ Ipse quippe quotidie patitur omne, quod a reprobis eius electi lacerantur. Et quamvis caput huius corporis, quod videlicet nos sumus, iam seSe Super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet, corpus sentit. Sed quid ista de infidelibus dicimus, cum in ipsa quoque Ecclesia multos carnalium, pravis moribus contra Redemptoris vitam pugnare videamusΘ Sunt namque nonnulli, qui hunc, quia gladiis non possunt, perversis lactibus insequuntur: quia dum sibi in Ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt: et non solum pravae semetipsos

I Bessar. acerbant b pro v quod hic non rarum. Paulo post colla pro

corda

4) Ita omnes Rom. et Remig. Beluac. Floriac. Corb. Germ. S. Martiete. In editis legitur erexerit pro exerit.

284쪽

actioni inserunt, sed etiam iustorum rectitudinem inflectere ad perversa moliuntur. IEterna quippe intueri negligunt, et appetitui temporalium mentis pusillanimitate succumbunt, tantoque ab aeternis altius corruunt, quanto bona temporalia esse quasi sola suspicantur. His iustorum simplicitas displicet, et cum occasionem perturbationis inveniunt, suam eos arripere duplicitatem suadent. Unde hoc quoque congruit apte quod subditur:

CAPUT XX. Uxor Iob male suadens, figura eSt camR-lium in Ecclesiae sinu P0Sitorum. Dixit autem illi uror sua: Adhuc permanes in simplicitate tua' Benedic Deo , et morere.

38 huius enim speciem male suadens mulier tenuit, nisi quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum, qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos incorrectis suis moribus peius premunt. Nam minuS fortaSse nocuiMent, Si non eos sancta Ecclesia introrsus admittens usque ad fidei cubile reciperet, quos dum per prosessam fidem recipit, sibi proculdubio pene inevitabiles facit. Hinc est, quod premente turba, una Redemptorem nostrum mulier tetigit: unde et eisdem Redemptor noster protinus dicit: Quis me ut

riιλ Cui cum discipuli responderent: Turbae te I com-

aJ Ed. Turba te premunt.

285쪽

primunt et assigunt , et dicis: Quis me teιigiti illico adium xit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me ex

39. Multi tergo Dominum comprimunt, et una tangit, quia earnales quique in Ecclesia eum premunt, a quo longe sunt: et soli tangunt, qui huic veraciter humiles adiunguntur. Turba igitur premit: quia multitudo carnalium

quo intus admittitur, eo gravius toleratur. Premit et non tangit, quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Nonnumquam enim pravis nos sermonibus, nonnumquam Vero solis perversis moribus insequuntur. Suadent namque aliquando quae tenent: aliquando vero etsi non suadent, praebere tamen iniquitatis Oxempla non cessant. Qui igitur ad mala nos, vel verbis, vel exemplis illiciunt, prosecto persecutores nOStri sunt, a quibus tentationum certamina sumimuS quae Saltem in corde vincamus. . Sciendum vero est, quia carnales in Ecclesia ali- quando metu, aliquando vero audacia Suadere perversa contendunt: cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec iustorum cordibus infundere quasi ex a) dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante ' Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnalimente Sarviae filius duci suo David adiune tus inhaeserat: sed tamen unus formidine, alter elatione peccabat. Ille quippe magistri mortem audiens dixit: u Absit a te Domine, non erit tibi hoc: s 3 hic vero iniuriam ducis non serens, ait: si Numquid pro his verbis non occidetur Semei,

286쪽

i qui maledixit Christo Dominiῖ u a) Sed illi mox di

citur: u Redi post me, Satana: v et hic cum germano audivit protinus: a Quid mihi et vobis filii Sarviaei cur essi- cimini mihi hodie in Satanλ s Male itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi 3) diligentes trahunt. Valde vero deteriores Sunt, qui huic culpae non sormidine, sed elatione succumbunt:

quorum specialiter beati Iob uxor figuram tenuit, quae marito suadere superba tentavit, dicens: si Adhuc permanes in simplicitate tuaὸ Benedic Deo, et morere. η Simplicitatem in marito redarguit, quod transitura cuncta despiciens, puro corde Sola aeterna concupiscit. Ac si dicat: Quid simpliciter aeterna appetis, et sub malis praesentibus aequanimiter ingemiscisy Excedens, aeterna despice, et mala praeSen tia vel moriens e Vade. 4i Sed electi quique cum prava intus a carnalibus t terant, J quantae se formam rectitudinis ostendant, discamus ex verbis vulnerati et incolumis, sedentis et erecti,

qui ait:

CAPUT XXI Sancti serientibus opponunt scutum patien

a ΜSS. plur. maledixiι mistum Domini. a) a. Reg. I9. 2I. 22.3ὶ Bess. blatidientes, mox transitoria. 43 ita Corb. duo Rem. et duo Rcmig. Unus Remig. cum Val-cl. quan tum ex se formam rectitud. Turon. et unus Compend. quantae in se formam rectitud. Editi quantam se formam; vel quantam ex Se formam reci. in cod. Bcss. quavis se forma postea Susccpimus.

287쪽

- 237 tiae, male suadentibus iacula intorquent do

ctrinae.

Locuta es quasi una eae stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala qua

re non sustineamus' a sancti viri tribulationum bello deprehensi, cum uno

eodemque tempore alios ferientes, alios suadentes serunt, illis opponunt scutum patientiae, istis intorquent iacula doctrinae: atque ad utrumque pugnandi modum mira virtutis arte Se erigunt; quatenus et perversa intus sapienter doceant, et foras sortiter adversa contemnant; hos docentes corrigant, illos tolerantes premant. InsurgenteS namque .hOStes patiendo despiciunt, infirmantes Vero cives compatiendo ad salutem reducunt: illis resistunt, ne et alios subtrahant;

I istis metuunt, ne vitam rectitudinis landitus perdant. 3 Videamus castrorum Dei militem, contra utraque praeliantem. Ait: a Foris pugnae, intus timores. η a) Enumerat bella, quae extrinsecus tolerat, dicens: a Periculis fluminum,

periculis latronum, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in salsis fratribus. η δε) In hoc autem bello, quae contra adversarium spicula intorqueat, adiungat: a In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et sili, in ieiuniis multis,3 ita Corb. et omnes MSS. non tuis medentur, ut legitur in edit. Paris. et Basil. ac aliis. Cod. Bessar. mendetur mox qui ait. a a. Cor. 7. 333 a. Cor. II. 26.

288쪽

in stigore et nuditate. s i) Sed inter tot certamina deprehensus dicat, quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Nam protinus adiungit: si Praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollieitudo omnium Ecclesiarum. s Ecce in se bella sortiter suscipit, et tuendis se proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subiungit bona quae impartitur. Pensemus ergo cuius laboris sit, uno eodemque tempore foris adversa tolerare, intus infirma protegere. Foris pugnas patitur, quia verberibus scinditur, catenis ligatur: intus metum tolerat, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidat. Unde et eisdem scribit, dicens: si Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus. o a Aliorum quippe casus in ' propria paSSione metuebat, ne dum ipsum discipuli amictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. 3 O immensae caritatis viscerat despicit quod ipse patitur, et curat, ne quid pravae persuasionis discipuli in corde patiantur. In se contemnit vulnera corporis, et in aliis vulnera

medetur cordis. Habent quippe hoc iusti proprium. ut in

dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae: et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docentes provident: et quasi percussi quidam magni medici aegrotant. Ipsi tolerant scissuras vulneris, et aliis proserunt medicamenta sanitatis. Valde autem minoris laboris est, aut docere cum nihil toleras; aut tolerare, cum nihil doces. Unde sancti viri ad utraque se solerter extendunt; et cum tribulationibus fortasse seriuntur, sic exterio-

I3 Ibid. - al I. Thess. 3. 3. - 3) BeSSar. O immensa. 4, Nota, et conser cum Vita Sanctorum, et praecipue cuni illorum, qui alienae saluti adlaborarunt.

289쪽

ra bella suscipiunt, ut sollicite cogitent, ne proximorum interiora lacerentur. i) Sic sancti viri fortes in acie amistunt; et illinc iaculis adversantia pectora seriunt, hinc Scuto postpositos debiles tuentur: atque ita utrobique velocitate circumspectionis invigilant: quatenus et ante Se audaces confodiant, et poSt se trepidos a vulnere defendant. Quia igitur sancti viri sic sciant foris adversa tolerare, ut intuSetiam noverint perversa corrigere, dicatur recte: a Locuta es quasi una ex Stultis mulieribus. v Quia enim electis dicitur: u Viriliter agite, et consortetur cor vestrum: η a mentes carnalium, quae fluxa Deo intentione deServiunt,

non immerito mulieres vocantur.

44 QSi bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineam Θ n Ac si dicat: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum, si temporalia mala sufferamusλ Haec autem bona solicite Paulus inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: It Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae ire velabitur in no

4s si In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. η Samcti viri cum persecutionem inius Brisque patiuntur, non solum in Dei iniuriis minime excedunt: sed neque contra ipsoS Bdversarios contumeliosa verba iaculantur. Quod dux

bonorum recte Petrus admonet, dicens: a Nemo vestrum

Patiatur quasi homicida, aut far, aut maledicus. η M ledicus enim patitur, qui passionis suae tempore in sui Sab

290쪽

tem iniuriam persecutoris effrenatur. Sed quia Redemptoris Corpus, sancta nimirum Ecclesia, ita pondus dolorum portat, ut humilitas modum per verba non transeat: recte de hoc dolente dicitur:

CAPUT XXII. In amicis Iob adumbrati haeretici. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis: neque stustum aliquid contra Deum locutus est. Igitur audientes tres amici Iob omne malum , quod receidisset ei, et enerunt rivuli de loco suo: Eliphus Themanites, et Baldad Suites, et Sophar Naamathite8.

6 n praelatione huius operis diximus quia amici beati Iob,

etsi bona intentione si) ad eum conveniunt, haereticorumtamen idcirco speciem tenent: quia ad culpam indiscrete loquendo dilabuntur. Unde et illis ab eodem beato Iob dicitur: α Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et perversiorum cultores dogmatum. a 47 Sancta 'itaque Ecclesia omni hoc tempore peregrinatio nis suae in afflictione constituta, dum vulnera Sustinet, dammembrorum suorum lapsus dolet: insuper alios sub Christi

SEARCH

MENU NAVIGATION