장음표시 사용
301쪽
iunxit: quia videlicet Manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter i) loqui
Legem innotuit, per hoc, quod iuxta litteram tenebatur, hanc a Iudaico populo extraneam demonstravit; sibique coniunxit, quia se per illam praedicari declaravit, Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedes lavare: quia incarnatus Dominus veniens Iudaico populo praecepit, ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat; ut spiritaliter mandata Legis intelligat, et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit, quod domum suam intrare non possit. Ac si Iudaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnai: bus Video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit.
Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam Vocat: quia quamvis Iudaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor Venien S mandata spiritalia praedicat, dicens: si Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. η a) Legem itaque Iudaicus populus tenet; quae eius divinitatem loquitur, cui isdem populus credere dedignatur. Unde ex Urias ad Iob cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse Iudaicus populus Legem portat, qua
convincente moriatur. Dum enim mandata Legis retinens
implere renititur; ipse nimirum defert iudicium unde dam
302쪽
netur. Quid ergo per factum istud David scelestius; quid Uria mundius dici potestὸ Sed rursus per mysterium, quid David i) sanctius, quid Uria infidelius inveniturὸ quando et ille per vitae culpam a) in prophetia signat innocentiam; et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam. Non ergo incongrue per ea, quae bene ab amicis Iob gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur; dum
virtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut Ventura exprimat; sic in sacto rem approbat, ut ei in mysterio contradicat; sic 3) gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.
6 I. Igitur quia allegoriae mysteria membratim enodantes explevimus: nunc moralitatis intelligentiam raptim tangentes exequamur. Ad obscuriora quippe disserenda mens properat: et si apertis diu involvitur, clausa, ut dignum eSt, pulsare praepeditur. Saepe antiquus hostis postquam menti no-Strae tentantationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit, non ut illatae malitiae finem praebeat, Sed ut corda, quae per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat. Hinc est, quod ad tentandum beatum virum iterum redit: eiusque cruciatus e X petit, quem tamen ei superna pietas retinendo concedit, dicens:
I) In duob. Remig. duob. Rem. et Corb. Germ. quid David sacrius, mulius Val-cl. sacra:ius. 23 Ita plures et melioris notac MSS. Gilol. et Guss. detracta praepositione in profestae sig i. iunocentiam, cui lect. favent MSS. Corb. Germ. Coib. et Reg. in quibus legitur prophetiae, fortasse pro propholici, quod habent pi MSS. Bessar. prophetiae. 33 Bessar. rcm g ratiam. 4) Cod. Ηc,sar. Post quamνis mentis nostrae i. mplationum cretamen. Sed post suprascribitur: mox Ucrumtumcu pro tuuium.
303쪽
- 253 CAPUT XXIX. Quandoqu0 Deus nos deserit, ut custodiat.
Ecce in manu tua e8t, tunsum animum ill ius Serva.
6a IC quippe ille nos deserit, ut custodiat: Sic cuStodit,
ut tamen permisso tentationis articulo, statum nobis nostrae
infirmitatis ostendat. Qui mox a facie Domini exiit, atque a planta pedis usque ad verticem I) acceptum seriendo
vulneravit: quia nimirum cum licentiam percipit, a minimis incipiens, atque, usque ad maiora perveniens, quasi omne a) corpus mentis illatis tentationibus , lacerando transfigit. Sed tamen ad animam feriendo non pervenit: quia cunctis cogitationibus interior, inter ipsa vulnera delectationum, quae suscipit, arcani propoSiti intentio resistit: ut quamvis delectatio mentem mordeat, deliberationum tamen Sanctae rectitudinis, usque ad consensus mollitiem non inflectat. Debemus tamen per asperitatem poenitentiae, ipsa delectationum vulnera tergere, et censura districtionis rigidae, si quid fluxum emanet in cogitatione, mundare. Unde bene mox subditur.
I BesSar. eius ... qui . . . percepiιaJ Μendose legitur in Guss. Corpus menti. Legendum corpus mentis, quod apud Gregorium significat omnem lacultatum mentis ac cogitationum complexionem.
304쪽
- 254 CAPUT XXX. Quod moraliter testa saniem 'radimUS, cum culpam a Voluntate, et acti0ne mundamus. Et
quid mysterii sacrificium Hierob0al contineat. Qui testa saniem radebat.
63 Quid enim per testam nisi vigor districtionis: quid
per saniem, nisi fluxus illicitae cogitationis accipiturὸ Percussi ergo testa saniem radimus, cum poSt pollutiones cogitationis illicitae, nos nosmetipsos aspere diiudicando mundamus. Potest otiam testa, fragilitas mortalitatis intelligi Testa ergo saniem mundare, est mortalitatis si) cursum fragilitatemque pensare, et putredinem inisecie delectationis abstergere. Nam dum quisquis considerat, quam citius caro ad pulverem redeat, festine superat hoc, quod se de carne
intus turpiter impugnat. Cum ergo ex tentatione pravamentem cogitatio influxit: quasi ex vulnere sanies decurrit. Sed citius sanies tergitur , si in consideratione nostra fragilitas quasi in manu teSta teneatur.
6ψ Neque enim parvi pendenda sunt quae quam vi S US-que ad effectum non pertrahunt, tamen illicite in mente Versantur. Hinc est, quod quasi a vulneribus Redemptor nos. er Saniem radere venerat, cum dicebat: u Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis quod si quis viderit mulierem ad concupiscendum ea in,
it in codice Bessarioni, hic superscribitur humauae
305쪽
iam moechatus est eam in corde suo. η i) Sanies itaque tergitur, cum culpa non solum ab opere, sed etiam a cogitatione resecatur. Hinc est, quod a) Ierobaal cum a paleis frumenta excuteret angelum vidit, ad cuius imperium protinus hoedum coxit, quem super petram posuit , et ius carnium desuper effudit: quae Angelus virga tetigit, 3) eaque ignis exiens de petra consumpsit. Quid est enim frumentum virga caedere, nisi rectitudine iudicii, a vitiorum paleis virtutum grana separareὸ Sed haec agentibus angelus apparet: quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab esterioribus purgant. Qui occidi hoedum praecipit, id est, omnem appetitum nostrae carnis immolari, carnesque super petram poni, et tu S carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum, de quo per Paulum dicitur: a Petra autem erat ChristusΘη ) Carnes ergo super petram ponimuS, cum corpuS nOstrum in Christi imitatione cruciamus. s) Ius etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi ipsas a Se etiam carnales cogitationes exinanit. 6) Quasi enimius ex carne liquida in petram funditur, quando mens et
a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quae tamen mox angelus virga tangit: quia intentionem nostram nequaquam
i Mari. 3. 27. a) Vatic. et Guss. pro Drabaal, habent Gedeon. 39 Cod. Bessar. eamqtιe. Et mox frumenta. 44 a. Cor. ΙΟ. 4. In cod. Bessar. Ius etiam carnium desuper ondimus qui in conversatione Christi ipsa a nobis etiam carnales cogitationes exinanimus. Mox
6J Corrupte Floriac. Germ. Corb. Quasi enim res. In. Vatici Gilol. Guss. legitur liquidum, pro liquida, scilicet, carne.
306쪽
potestas divini adiutorii deserit. De petra autem ignis exit, et ius carnesque consumit quia affatus a Redemptore spiritus, tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum et operis et cogitationis exurat. Quod ergo illic est ius in petram fundere , hoc est hic saniem testa mundare. Persecta enim mens solerter invigilat, ut non solum perversa agere renuat, Sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur, tergat. 63. Sed saepe de ipsa victoria bellum oritur, ut cum immunda cogitatio vincitur, victoris animus elatione pulsetur. Sic ergo mentem necesse est per munditiam erigi, ut tamen solicite debeat in humilitate substerni.
CAPUT XXXI. Quod in eo, quod Iob in sterquilinio Sedere dicitur, describitur Verae humilitatis consideratio. Sedens in sterquilinis.
66 IN sterquilinio quippe sedere, est de se vilia i
quaepiam et abiecta sentire. In Sterquilinio nobis quippe sedere, est ad ea, quae illicite gessimus, mentis oculos pinq. nitendo reducere, ut cum ante nos peccatorum Stercora cernimus, omne, quod in animo de elatione Surgit, inclinemus. In Sterquilinio sedit, qui infirmitatem suam solicitus 1 Coc. et alii deinceps vilia quaepiam. invitis ms. et antiq. Edit. Dj0jtjgso by OO le
307쪽
respicit, et sese de bonis, quae per gratiam perceperit, non extollit. An non in sterquilinio apud se Abraham sederat, qui dicebat: u Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinise s i) Aperte enim cernimus in quo se apud se loco posuerat, qui pulverem Se, ac cinerem, etiam cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur ita se despicit, qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit , solicita intentione pensandum est, qua poena illi feriendi sunt, qui et ad summa non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur. Nam sunt nonnulli, qui cum prava agunt, de semetipsis magna sentiunt: in altum mentem sublevant, et praeire se ceteros virtutum meritis putant. Hi nimirum apud se introrsus humilitatis sterquilinium deserunt, et elationis fastigia ascendunt: illum videlicet imitantes, qui se primus apud se extulit, sed elevando prostravit: illum imitantes, qui accepta conditionis dignitate contentus non suit, dicens: si In coelum conscendam, Super astra coeli exaltabo solium meum. n a) Unde et ei male coniuncta Babylonia, id est, confusa multitudo peccantium, dicit: si Sedeo regina, et vidua non sum. n 3 Quisquis ergo introrsus intumescit, in altum se apud semetipsum ponit. Sed eo se gravius in infimis deprimit, quo de se infima veraciter sentire contemnit. Sunt vero nonnulli, qui nihil quidem virtutis student agere, sed tamen non alios peccare conspiciunt, iustos se in eorum comparatione suspicantur. Neque enim corda omnium, una vel similis culpa transfigit. Hunc namque superbia illaqueat, illum forsitan ira sup-
308쪽
plantat; hunc autem avaritia cruciat, illum vero luxuria inflammat. Et plerumque contingit, ut is quem superbia dc- primit, alium respiciat qualiter ira succendat: et quia se ira non citius instigit, meliorem iracundo I) iam reputat, atque apud semetipsum quasi de iustitia extollitur: quia pensire negligit vitium, quo gravius tenetur. Plerumque contingit, ut is quem avaritia sauciat, alium in luxuriae voragine' mersum cernat: et quia se a pollutione carnali alienum respicit, quibus ipse sordibus spiritalis vitii intrinsecus polluitur, non attendit; dumque in alio pensat malum quod ipse non habet, in se negligit considerare quod habet: sicque fit, ut dum ad aliena diiudicanda mens ducitor, proprii iudicii lumine privetur: et eo durius contra aliena superbiat,
quo sua negligentius ignorat. 67 At contra hi, qui ad alta virtutum surgere veraciter appetunt, cuin alienas culpas audiunt, mox cor ad proprias reducunt: et tanto rectius illas diiudicant, quanto verius istas deplorant. Quia igitur electus' quisque in infirmitatis Suae consideratione se comprimit, dicatur recte; quod vir sanctus in sterquilinio dolens sedet. Qui enim vere se humiliat, a) continuae considerationis, oculo, 3 quibus circumseptus sit delictorum sordibus, proficiens pensat. Sciendum vero est, quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur. Sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigum ur, ut et carnem flagella crucient, et tamen ) ad mentem carnalis
I Bessar. se iracundo iam depulat: Paulo post. Plerumque enim. a J Nonnulli MSS. continuae circumspectionis. 3) Primus Rem . quibus circumscriptus sit. ) Cod. Bessar. delevit ad. Mox lacessi/ns habet.
309쪽
suggestio inundet. Unde et bene post tot beati Iob vulnera, adhuc subiuncta sunt etiam male suadentis uxoris verba, quae ait:
CAPUT XXXII. Uxor Iob male suadens, est carnalis cogitatio. Adhuc permanes in simplicitate tua' Benedio
68Uxor quippe male suadens, est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et mris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim, quod Ieremias deplorat dicens: u Foris interficit gladius, et domi mors similis est. I) Foris enim gladius interficit, cum nos exterius seriens vindicta configit. Sed domi mors similis est: quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: u Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini affligens eos. η a) Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud, quam Angelus Domini affligitλ69 Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis.
310쪽
Illorum namque corda ita tentantur, ut consentiant: si istorum vero, tentationes qvidem suscipiunt, Sed repugnant illorum mens delectabiliter capitur: et si ad tempus quod male suggeritur displicet, sed postmodum per deliberationem libet. isti vero sic tentationum iacula excipiunt, ut semper resistendo fatigentur: et si quando usque ad det clationem tentata mens rapitur, ipsam tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt, quidquid intra se exurgere carnale deprehendunt. Unde et bene mox subiungitur:
CAPUT XXXIII. Quod sub virtutis spocis blanda ad nos sa-cie vitia Voniunt: sod quid veneni intus habeant, in filio ostendunt. Locuta es quasi una eae stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus'
o pignum quippe est , ut sancta mens spiritali correptione comprimat, quidquid apud se carnale insolenter immurmurat: ne caro aut loquens aspera ad impatientiam illam pertrahat, aut loquens blanda, ad libidinis fluxa dissolvat. Censura igitur virilis, illicitae cogitationis suggestionem redarguens, dissolutam turpitudinis mollitiem deprimat, dicens:
I Gussanu. observat aliam esse lect. sc. iustorum. Reperitur in quibusd. ΜSS. et in Bessar. qui mox habet: Iusti vero. a1 Nonnulli cod. ex insipientibus mulieribus.