Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

- 261

Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Et rursum consideratio munerum cogitationis asperae impatientiam refrenet, dicens: Si bona accepimus da manu Domini, mala quare non sustineamusὸ Quisquis autem subigere vitia appetit, et ad i aeternae retributionis culmina verae intentionis gressibus tendit: quo magis vallari se vitiorum bello undique conspicit eo se virtutum armis robustius accingit: et tanto minus iacula metuit, quanto contra haec venientia sortiter pectus munit.

7 i. Sed plerumque dum contra hoc tentationum bellum sulciri magnis virtutibus nitimur, quaedam se nobis vitia sub specie virtutum tegunt, et quasi blanda ad nos facie veniunt: sed cuius adversitatis sint, discussa sentiuntur. Uude et amici beati Iob quasi pro consolatione conveniunt, sed in contumelias erumpunt: quia insidiantia vitia virtutum iaciem sumunt, sed hostili invectione nos seriunt. Nam saepe immoderata ira, iustitia; et saepe dissoluta remissio, misericordia vult videri. Saepe incautus timor, humilitas; saepe effrenata superbia appetit libertas apparere. Ad consolandum ergo amici veniunt, sed ad increpationis verba dilabuntur: quia nimirum vitia virtutum specie palliata, blanda quidem superficie inchoant, sed aspera nos contrarietate perturbant. Bene autem dicitur:

a J Bessar. ad a seruae retributionis.

312쪽

- 262 CAPUT XXXIV. Foedus adversum nos ineunt. Condirerant enim sibi, ut pariter τenientes sisitarent eum. να ITIA quippe sibi sub virtutum praetextu condicunt:

quia sunt quaedam vitia, quae adversum nos inter se quadam convenientia coniungantur, sicut Superbia et ira, et remissio et timor. Vicina namque est ira superbiae, et remissio timori. Condicendo I) ergo veniunt, quae contra nos sibi ex quadam pravitatis cognatione sociantur. 73. Sed si aerumnam nostrae captivitatis agnoscimus, si ex amore aeternae patriae in intimis dolemus, vitia, quae male laetis subrepunt, bene tristibus praevalere non possunt. Unde et bene subditur

CAPUT XXXV

Assiietio fugat vitia

Cumque elevassent procretosulas Su0S, non agnoverunt eum. mictos enim nos vitia minime cognoscunt: quia tri

Ste cor mox ut pulsaverint, reprobata resiliunt; et quae

3 In cod. BeSSAE. ergo conveniunt. . . Et infra: quae male laetis subripiunt.

313쪽

nos laetos quasi noverant, quia i) penetrabant, moerentes cognoscere nequeunt, quia ipso nostro rigore franguntur. Sed antiquus hostis, quo in eis sortiter deprehendi se comspicit, eo illa sub virtutum imagine altius abscondi. Unde et subditur

CAPUT XXXVI. Nisi sub virtutum specio illudant. Et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus, sparserunt pulverem super icaput suum in

coelum, et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus. s 3IGNATUR enim pietas per ploratum, discretio per

scissionem vestium , affectus operum per pulverem capitum, humilitas per sessionem. Aliquando enim pium quid hostis insidians simulat, ut ad crudelitatis terminum deducat: sicut est, cum plecti per disciplinam culpam prohibet, quatenus, quae hic non reprimitur, igne gehennae feriatur. Aliquando discretionis imaginem oculis obiicit, et ad indiscretionis laqueos perducat: sicut est, cum impulsu eius pro infirmitate nobis plus alimentorum quasi discrete concedimus, sed indiscrete contra nos bella carnis excitamus. Aliquando a) affectum simulat bonorum operum, sed per hunc, inquietudinem irrogat laborum: sicut est, cum quis

ai Bessari penetraverant, .... agnoscere.

a) Aliqui essectum. Cod. Bessar. autem assectum. Sed autem Suprascribitur. Et paulo post Aliquando enim . . . . ut essectum.

314쪽

quiescere non valet, et quasi de otio iudicari timet. Albquando imaginem humilitatis ostentat, ut I affectum utilitatis subtrahat: sicut eSt, cum quosdam, plusquam Sunt, infirmos atque inutiles, sibimetipsis asserit, ut dum se nimis indignos considerant, res, in quibus prodesse proximis poterant, ministrare pertimeScant. 76 Sed haec vitia, quae sub virtutum Specie antiquus hostis occultat: valde subtiliter manus compunctionis examinat. Qaia enim veraciter intus dolet, quae agenda soris, quae non agenda sint, sortiter praevidet. Si enim nos virtus compunctionis in intimis afficit, omnis strepitus pravae Suggestionis obmutescit. Unde et sequitur:

CAPUT XXXVII Qui vitia ad virtutis usum possint famulari. Et nemo loquebatur ei rerbum: videbant enim dolorem esse τehementem.

77-enim cor veraciter dolet, lingua contra nos vitia non habent. Nam eum plene vita rectitudinis quaeritur, supervacua suggestio pravitatis a obturatur. Saepe autem si sorti nos studio contra vitiorum incentiva stringimus: ipsa etiam vitia ad usum virtutis immutamus. Nonnullos namque ira possidet, sed hanc, dum rationi subiiciunt, in

a) Edit. Vet. et pL MSS. est aerum uultlaιis. Non m uo sensu. Migi stamen probatur, a cium suffragantibus MM.υ Primus Remig. unus Vindoe. Oct. Germ. obduratur.

315쪽

sancti geli ministerium vertunt. Nonnullos superbia erigit: sed dum divinae formidini animum inclinant, hanc ad defensionem iustitiae in vocem liberae auctoritatis immutant. Nonnullos sortitudo carnis illecebrat: sed dum exercendis piis operibus corpus subdunt, unde iniquitatis stimulum passi sunt, inde pietatis lucra mercantur. Unde et bene isdem beatus Iob post multa certamina hostiam pro amicis immolat. Quos enim per contentionem diu hostes pertulit, quandoque per sacrificium clues reddit: quia dum vitiosas quasque cogitationes subigendo in virtutes vertimus, tentationum adversa studia per intentionis hostiam, quasi ad i amica corda permutamus. Haec nos in tribus voluminibus a)tripliciter disseruisse sufficiat. In ipso namque operis huius

exordio velut in molem nasciturae arboris linguae radicem fiximus: ut expositionis ramos postmodum, prout singula expetunt loca, producamuS.

a) Bussar. amicoruma Scilicet primis tribus libris. Triplieiter hoc est litteraliter, typice, moraliter. Hucusque ergo veluti fundamentum posuit totius operis: quaSi argumentum enunciavit, ostendens historice quis fuerit beatus Iob, qualis iasignitus virtutibus, quibus tribulationibus a Daemone impetitus. Typice vero demonstravit B. Iob typum grasisse Redemptoris nostri Iesu Christi, qui humanitatem suscipiens, de sinu Patris ad nostra humiliter descendit, et usque ad mortem, mortem autem crucis, tactus obediens, saevo dolorum turbine obrutus, vir dolorum effectus est, ita ut a planta pedis usque ad verticem capitis non esset in cosanitas. Moraliter denique explicans primum et secundum caput Iob. animam christianam in viro illo sanctissimo designari demonstrat; quae undique circumsepta tentationum multitudine, a felicissimo statu quietis in altitudinem maris tempestate iurente devenit, ut non sit quo 'se Vertat, quin insidiis et periculis occurrat. Nunc vero quomodo in illo infelicissimo statu se geterit' Beatus Iob considerans, in sequentibus libris triplici similiter exposit one eius historiam enodandam aggreditur.

316쪽

OST haec aperuit Iob os suum, ei maledixit d, ei suo, et locutus esi; Permi dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: Conceptus est homo. Dios illa vortatur in tenebras. Non requirat eum Deus desuper, si non illustret lumine. Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. Occupet eum caligo, ei involvatu, amaritudine. Νωctem illam tenebrosus turbo possideat. Νon computetur in diebus anni, noc numeretur in πρusibus. Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Obtenebrentur stellae cal

gine eius. Expectet lucem, et non Videat, nec ortum Surgemiis aurorae, quia non conclusit ostia veniris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in vulva mortuuS Sum , egreMus ex utero .non Statim periit Quare exceptus genibus' cur lactatus uberibus' Νunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus,

si consulibus terrae qui aedificant sibi solitudinos: aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas am

317쪽

genio: aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt sessi robore, et quondam vincti pariter sine molestia. Νon audierunt vocem exactoris. Ρa vus et magnus ibi sunt, et seros et liber a Domino suo. Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae suntl Qui expectant mortem, et non venit, quasi eL 1 lentes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerint sepulchrum. Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Antequam comedo, suspiro, et quari inundantes aquae, sic rugitus meus, quia timor, quem trumebam, evenit mihi, et quod verebar, accidit. Nonne dissimulavit nonne siluit nonne quievit Et venit super me indi

318쪽

In quo S. Grestorius paucis praefatus Scripturae litterum secum reliquundo pugnare, et imprecationes Iob, sicut Ieremiae ac Devia, secvnsim id quod sonant, Sine absurditate inte ligi non posse; rerba Iob ab initio Cupitis tertii, ad versum rigesimum, historice, mystice, res

moraliter reponit.

13 PRAEFATIO.

CAPUT I. Scripturae littera aliquando sibi contradicit.

VI textum considerat, et senSum sacrae locutionis ignorat, non tam se eruditione instruit, quam ambiguitate confundit; quia nonnumquam sibi litterae verba contradicunt: sed dum a semetipsis per contra-

IJ Quae suquuntur praelationis titulo insignienda csse, ad mentem S. Doctoris probant quae legimus in sine cap. IV. Quia igitur utcumque quae in praefatione fuerant exquirenda distinximus, verba iam historiae

disserentes exequamur.

319쪽

rietatem i) dissident, lectorem ad intelligentiam veritatis mittunt. Quid enim est quod Salomon ait: a) u Melius est comedere et bibere: s 3J et non longe post subiicit: u Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conviviiλ Cur luctum convivio praetulit, qui prius esum potumque laudavitλ Si enim per electionem bonum est comedere et bibere, proculdubio esse melius debet ad domum gaudii, quam ad domum lamenti properare. Hinc est quod iterum dicit: si Laetare iuvenis in adolescentia tua. v sJ Et paulo post subiicit: u Adolescentia enim et voluptas vana' sunt. η 6) Quid est hoc, quod vel prius reprehendenda praecipit, vel post praecepta reprehendit; nisi quod ipsis litterae verbis innuit, ut qui dissicultatem exterius patitur, veritatis intelligentiam consideret, quam Sequaturὸ quae nimirum veritatis intelligentia cum per cordis humilitatem quaeritur, legendi assiduitate penetratur. Sicut enim ignotorum hominum facies cernimus, et corda nescimus; sed si familiari eis locutione coniungimur, usu colloquii eorum etiam cogitationes indagamus: ita cum in sacro eloquio sola historia aspicitur, nihil aliud quam facies videtur; sed si huic assiduo usu coniungimur, eius nimirum mentem quasi ex collocutionis familiaritate penetramus. Dum enim alia ex aliis colligimus, facile in eius verbis agnoscimus, aliud esse quod intimant, aliud quod sonant. Tanto autem quisque notitiae illius extraneus redditur qua to in sola eius superficie ligatur.3J Corb. Germ dissidunt. In cod. quoque Bessar. dissidunt. a In duob. Rem. duobus. Remig. Compend. Val-cl. melius est manducare et bibere quam ire ad domum luctus. 3J Eccli. 2. 24. 4 ibid. 7. 3. Cons. Dies. l. 4. cap. 4. IJ Eccl. II. I9. - 6 Ibid. IO.

320쪽

- 270 CAPUT II.

Imprecationes Iob fintelligi ad litteram

sine absurditate nequeunt.

Ecce enim, quod beatus Iob diei suo maledixisse describitur, dicens: Pereaι dies , in qua natus sum, et nox , tu qua dictum est: Conceptus est homo. I) Si superficietenus a) historia attenditur, quid his verbis reprehensibilius invenituri Quis autem nesciat, diem in quo natus est, nequaquam tunc stare potuisset 3) Modus quippe est temporis,

ut statum non habeat mansionis. Quia enim per ventura tendit ad esse, semper ex praeteritis sestinat non esse. Cur ergo vir tantus ei malediceret rei, quam nequaquam subsistere non ignoraretὸ Sed fortasse aliquiis dicat, quod ex eo pondus virtutis eius aspicitur: quia tribulatione commotus, illi rei maledictum irrogat, quae constat, quod minime subsistat. Sed hoc citius perspecta ratio destruit: quia si subsistebat res, cui malediceret, pernitiosum maledictum intulit: si autem non subsistebat, otiosum. Quisquis vero eius spiritu plenus est, quia ait: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines , rationem reddent de eo in die iudicii: ita otiosa admittere, sicut etiam perniciosa sormidat. Cui adhuc sententiae adiungitur: Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, s) et non sit in recordatione, et non 6) illustret lumine: obscurent eum terim

i Iob. 3. 3. 23 In cod. Bessari superficie historiae adtendiιur. Alibi: deest historia 33 Gilol. Vatic. Gussanu. a MSS. recedendo hic habcnt motus. Melius

SEARCH

MENU NAVIGATION