Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

- 281 -

quippe amicos cum clamore flere, vidit vestes scindere, vidit pulvere capita conspersisse, Vidit consideratione suae percussionis obmutescere: et vir Sanctus inspexit, quia hi, prospera temporalia requirebant, ex comparatione mentis propriae, eum temporali fractum adversitate crediderant. Perspexit, quod transitoria amictione percussum desperate non flerent, nisi ipsi desperatam mentem ab spe incolumitatis internae subtraherent: et dum erumpit foras in vocem doloris, vulneratis intus ostendit virtutem medicaminis, di

CAPUT II. Quod mutabilitatem huius transitoriae vitae in qua nati sumus, Sanctus quisque perire desiderat. Pereat dies, in qua natu8 Sum. 6 inuid enim debet per diem nativitatis, nisi omne hoc

tempus nostrae mortalitatis intelligiὸ quod quamdiu nos in hac nostrae mutabilitatis corruptione retinet, aeternitatis nobis incommutabilitas non apparet. i Qui igitur diem iam aeternitatis videt, aegre diem suae mortalitatis sustinet. Et notandum, quia non ait: Pereat dies in qua conditus; sed, Pereat dies in qua natus sum. In die quippe iustitiae homo est conditus, sed iam in tempore culpae natus. Adam enim conditus, sed Cain primus natus est. Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpatλ7 Sed quia perire duobus modis dicere solemus; aliter

332쪽

enim perire dicimus, quando aliquid optamus ut non sit; et aliter perire dicimus, quando optamus ut male sit: hoc quod de hoc die subditur , u obscuret eum caligo, et involvatur amaritudine, n liquido ostendit quia dies iste non ita, ut non sit, sed ita perire optatur, ut male sit. Involvi enim amaritudine non potest, quod omniqρ perditum penitus non est. Hoc autem tempus nostrae mutabilitatis non quandoque ita periturum, id est, transiturum est, ut male sit, sed ut penitus non sit, Angelo in sacro eloquio attestante, qui ait: u Per viventem in secula, quia tempus iam non erit. η i) Nam etsi propheta dicit: si Erit tempus eorum in aeternum, η a) quia per momenta tempus deficit, nomine temporis eorum desectum vocavit, ostendens, quod 3) sine omnimodo desectu deficiunt, hi, qui a visionis intimae consolatione separantur. Quia ergo nostrae mortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sed ita perit ut non sit; quaerendum est, quid sit quod non ita ut non sit, sed ita perire optatur ut male sit. Humana enim anima, Seuangelicus spiritus ita immortalis est, ut mori possit: ita mortalis ut mori non possit. Nam beate vivere, sive per Vistium, sive per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per Vitium, neque per supplicium amittit. A quoa Apoc. Io. 6.αὶ Psal. 8o. I 6. 33 Ad fidem antiquiorum MSS. hic expunximus voculam fine, quae sic legitur in aliis editis: Quod sine sne omnimodo defeeιu desciunt. etc. in Uticensi olim legebatur sine Me sed vox fine expuncta est. Perseverat etiam in Bessar. 4 Duobus quippe modis vivit anima humana, seu angelicus Spiritus. Vivit u i sit, vivit ut beata sit. Et ideo quidem prima donatur vita, ut altera frui valeati Primum vivendi modum numquam amittere potest: secundum utique per culpam, quae ideo lethalis dicitur , quia ad aeternum lethum animam perducit.

333쪽

litate enim vivendi deficit, sed omni modo subsistendi interitum nec moriens Sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. 8. Dum igitur dies, ut pereat, optatur, et paulo post involvendus amaritudine dicitur, quem credamus, quod vir sanctus diei nomine exprimere voluit, nisi apostatam spiritam, qui in Vivendi essentia etiam moriendo subsistitὸ quem perditio vitae non subtrahit, quia in aeterno dolore PoSitum, Servando mors immortalis extinguit. 1 Qui iam a beatitudinis gloria deiectus, adhuc optatur, ut pereat, ut videlicet retrusus dignis suppliciis, etiam tentandi licentiam

amittatis'. Is nimirum diem se exhibet, quia per prospera a illicit; sed in noctis tenebras desinit, quia ad adversa perducit. Diem namque 3 ostendebat, cum diceret, In qu

cumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii: sed noctem intulit, cum ad mortalitatis tenebras perduxit. Dies itaque est, illata promissio meli rum: sed nox est, exhibita ipsa experientia calamitatum. Antiquus hostis dies est per naturam bene conditus: Sed nox est per imeritum ad tenebras delapsus. Dies est, cum pollicendo bona, humanis aspectibus lacis Se angelum simulat, Paulo attestante qui ait: Ipse enim satanas liransflgurat se in angelum lucis; s sed nox est, cum mentes conSe tientium erroris tenebris obscurat. Vir ergo sanctas in do-xJ In cod. BAsar. Iam a beatitudinis adhuc elaria optatur ut pereat δε-

rectus.

334쪽

lore proprio causam totius humani generis deflens, et nihil speciale omni modo i in speciali vulnere cogitans, reducat ad animum originem culpae; et consideratione iustitiae, dolorem temperet poenae. Videat humanum genus unde, quo cecidit, et dicat: Pereat dies in qua naιus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Ac si aperte dicat: Pereat spes ab apostata angelo illata, qui diem se simulans, ex promissione divinitatis emicuit; sed noctem se exhibens, lucem nobis nostrae immortalitatis obscuravit. Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit, et peccati tenebras contulit: qui quasi diem se blandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa cordis caecitate perduxit. Sequitur:

CAPUT III. Vertitur in tenebras, cum quae promittit prospera, intelliguntur adVerSa. Dies ille τertatur in tenebraS.ios luasi lueet dies ista mentibus hominum, cum pravi

tatis eius persuasio prospera creditur, et qualis sit intrinsecus, non videtur. Sed cum iniquitas illius, sicut est, agnoscitur; dies salsae promissionis quasi quibusdam ante a) iud, cis nostri oculos tenebris obscuratur, quia videlicet, qualis

IJ Antiqv. Rem. in mortali vulnere Coib. Germ. in speciali mortali: sed expunci; est vox, morιaIi.aJ Editi invitis mS. ante iudicis nosset. Et vero non de Domini, sed de mentium nostrarum iudici hic sermo est.

335쪽

est ex merito, talis perspicitur in blandimento. In tenebras ergo dies Vertitur, quando adversa intelligimus, etiam quae prospera suadendo pollicetur. Ia tenebras dies vertitur, quando antiquus hostis qualis est saeviens, talis a nobis perspicitur, etiam sub blandimentis latens; ne fictis prosperitatibus quasi ex diei lumine illudat, et veris miseriis ad peccati tenebras pertrahat.

CAPUT IV. Cur humana natura reparata, non angeliea. Non requirat, eum Deus desuper, et non i lustret lumine. i i MNIPOTENS Deos sicut ex nihilo bona facere potuit; ita cum Voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum se Ocreaturas secerat, angelicam Videlicet, et humanam: utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis stegit. Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque Solummodo spiritus, homo vero et SpirituS est, et caro. MisertuS ergo creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae, ex infirmitate aliquid constat, habuisse , et eo i altius debuit apostatam angelum repellerQ, quo

1 In Vu gatis amplius. Sequimur ΜSS. Corb. Germ. omnes Rem. Remig. Norman. in .quibus constanter habetur altius, hoc est, ex altiori

loco

336쪽

cum a persistendi sortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Unde recte Psalmista cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit, dicens: Es memoratus quia cao sunt. I Ia Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud, quo et perditus h mo a reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit: quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena proStravit. Quia ergo humanum genus ad lacem poenitentiae Redemptoris adventu reducitur, apostata vero angelus ad restaurationis lucem nulla spe veniae, nuula 3 conversionis emendatione revocatur, dicatur recte: a Non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine. Ac si aperte diceretur: Quia ipse tenebras intulit , toleret sine fine quod secit; nec unquam lumen pristini Status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit. Sequitur:

CAPUT V. Diabolum erroris caecitas sic obruit, ut ad poenitentiae lucem non sit resurrecturus. Obscurent eum tenebrae et umbro mortis.

I 3 umbram mortis, oblivio debet intelligi: quia s

a In Bessar retiarare . . . . retiarare, mox restiιuimus .... conversali

nis. Nota quam insinuat doctrinam de hominis lapsu, ct angelorum, cur illis denegata, hominibus vero benigne facta est misericordia. 39 Edit. Vatic. et Gussam. cum Colb: covversalionis.

337쪽

cut mors interimit vitam, ita oblivio extinguit memoriam. Quia ergo apostata angelus aeternae oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. Dicatur igitur: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis, id est, sic eum erroris sui caec taS obruat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat. Sequitur:

CAPUT VLQuid nunc patiatur, ex quid passurus sit post iudicium. movet eum caligo, ec involvatur amaritu-

Quia enim a lucis intimae ordine cecidit, nunc semetipsum intrinsecus erroris caligine confundit. Sed post hoc amaritudine involvitur; quia ex merito spontaneae caliginis, aeterno Gehennae tormento crueiatur. Dicatur ergo: Is qui S renitatem lucis intimae perdidit, quid est quod ante extremum supplicium i) tolerat' occupet eum caligo. Subiu gatur etiam quae illum poena subsequens etiam sine termino devastat: Involvatur amaritudine. Omne quippe, quod involutum est, finem suum quasi nusquam indicat, quia sicut non ostendit quo incipit, ita non detegit quo desistit.

338쪽

Involvi ergo amaritudine antiquus hostis dicitur, quia Superbiae eius supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. Quae Videlicet eius poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum iudicium iudex venit: Unde et bene subditur:

CAPUT VII. Quid per annum, diem, mensemque intelligatur, et quid item sit annum Domini placabilem praedicari. Nootem illam tenebrosus turbo possideret.

Is criptum quippe est: Deus I manifestus veniet: Deus

noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit: et in circuitu eius tempestas valida. 22 Tenerbosus ergo turbo hanc noctem possidet: quia apostatam Spiritum a conspectu districti iudicis ad aeterna supplicia, pavenda illa tempestas rapit. Turbine ergo nox ista possidetur: quia superba eius caecitas districta animadversione percutitur. Sequi-rur: a J Ita MSS. potiores. In Utic. ad marginem notari manifeste, quam lectionem amplexi sunt Vulgati. a) Psal. η9. 3.

339쪽

- 289 CAPUT VIII Quid diei, mensis ot anni nomino in vorbis Iob intelligendum.

Non computetur in diebus anni, nec numeretur in men8ibus.

praedicationem supernae gratiae non inconvenienter accipimus: quia sicut in anno congestis diebus tempus perficitur, ita in superna gratia virtutum multiplex vita completur. Potest per annum etiam multitudo intelligi redemptorum, quia sicut ex dierum multitudine annus dicitur, ita ex collectione bonorum omnium, illa electorum innumerabilis universitas expletur. Hunc namque annum persectae multitudinis Isaias praedicat, dicens: Spiritus D mini super me, eo quod unxerit me Dominus: ad nunciandum mansuetis misiι me, ut mederer contritis corde, et praedicarem

captivis indulgentiam, et clausis apertionem: I ut praedicarem annum a) placabilem Domini. 3 Annus enim placabilis Domini praedicatur, cum futura plebs fidelium veritatis lumine illustranda praedicitur. Quid vero per dies, nisi singiuae quaeque electorum mentes: quid per menses, nisi multiplicatae eorum ecclesiae, quae unam Catholicam iaciunt, designaturὸ Illa ergo nox non computetur in diebus

340쪽

anni, nec numereIur in mensibus, quia antiquus hostis superbiae suae tenebris pressus, adventum quidem Redemptoris conspicit, sed nequaquam ad veniam cum electis redit. Hinc enim scriptum est: Nusquam enim Angelos apprehendit, sed tamen Abraham apprehendit. i)i7 Idcirco namque Redemptor noster non Angelus, Sed homo iactus est, quia hoc proculdubio fieri debuit, quod redemit, ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet. 18 Possunt etiam dies hi, qui in interna luce permanent Angelici spiritus; menses autem, eorum ordines et dignitates intelligi. Singuli enim quique spiritus, quia lucent, dies sunt. Sed quia certis quibusdam dignitatibus distinguuntur, ut alii Throni, alii Dominationes alii Principatus, alii Potestates sint; pro hac ipsa distributione agminum, menses Vocantur. Sed quia antiquus hostis nequaquam ad meritum lucis, nequaquam ad ordinem supernorum agminum reducitur; nec in diebus anni, nec in mensibus numeratur. Sic quippe illum perpetratae supelbiae caecitas gravat, ut ultra ad illa claritatis intimae superna agmina non redeat. Nequaquam iam stantibus lucis dignitatibus admiscetur, quia tenebrarum suarum merito semper ad ima deprimitur. Qui quia ab illa patriae caelestis frequentia exors in perpetuum permanet, recte adhuc subiungitur:

CAPUT IX.

Diabolus redempto homine et idolis reprobatis, fit solitarius et sine laude.

SEARCH

MENU NAVIGATION