Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

brae et umbi a mortis, occupet eum caligo, et involvasur amaritudine. octem illam tenebrosus turbo possideat, i) sit nox illa solitaria, nec laude digna, expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. a) Dies, qui elapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras diciturλ Et cum constaret, quia non subsisteret, cur optatur ut eum umbra mortis obscuretλ 3) Vel quae calligo occupat, quae implicatio amaritudinis non involvitλ Aut quis noctem tenebro Sus turbo possidet, quam nullus status tenetὸ Aut quomodo optatur fieri solitaria, quae transeundo iam suerat nullaΘAut lucem quo modo expectat, quae et Sensu caret, et in proprio statu non permanetὸ Quibus adhuc verbis subiicit:

CAPUT III. Quod quantum apud nos Valst aqua baptismatis, tantum apud Veteres valuit, vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus sacrificium, Vel pro Hebrasis circumcisionis mySterium.

Quare non in et ulτa mortuuS Sum, Fressus eae utero non statim perit' Quare eaeceptus geni

ri Hic insertum ab editoribus, non computetur in diebus anni, nec nu- moretur in mensibus, amputandum censu inius, MSS. Omnes Secuti. at Vers. 4. s. 6 7. et 9.3) Locum hunc valde corruptum ex MSS. restituimus. Prius legebatur apud Coc. et in Seq. ed. quem diem caIigo occupet quem implicatio amaritudinis non involvit. Aut quam et c. Particula non addita contra MSS.

322쪽

- 272 bus' Cur laetatus uberibus' Nunc enim dor

mons silerem, et somno meo requiescerem.

'fumquid si egressus ex utero statim periisset, retribu- tionis meritum ex hac ipsa perditione conciperetῖ Numquid reterna requie abortivi perfruunturὸ Quisquis enim regenerationis unda non solvitur, i) reatu primi vinculi ligatus tenetur. Quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe

prodierant, mysterium circumcisionis. Nam quia unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, Propheta testatur , dicens: u Ecce enim in iniquitatibus conceptus

sum. η a) Et quia is , quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per Semei, psam Veritas perhibet, dicens: si Nisi quis renatus fuerit

omnium fidem sensum evertit, aliunde satis apertum et obvium, Sc. Quae caligo occupare, aut quae amaritudo involvere potest diem qui iam Olapsus est. Quemadmodum statim dicitur: Quis noctem tenebrosus turbo possidet, etc. Sic legitur locus hic in cod. Bessar. Vel quem caligo occupat, quem implicatio amaritudinis non involvist Aut quam noctem etc. Maurinam lectioncm quisque facile praeserendam cmnibus Videt. Mox Bessan habet quae et Iuce caret et sensu. I) COC. Gilol. Vatic. Guss. reatus primi vinctilis, optimo Sensu. At ne huic lectioni adhaereamus obstat MSS. auctoritas. Cum iis quae proxime sequuntur conferendus Aug. Ep. ad Dardanum nunc I 87. c. H. In Bessar. reatus primi vincuIis. a) Psal. So. 7. Subiungitur in ed. et in pereatis concepit me mater mea:

non in MSS.

323쪽

ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam. n i) Quid est ergo, quod in vulva se mortuum suisse desiderat, et potuisse se quiescere eiusdem mortis beneficiis sperat, dum constet, quod nequaquam eum requies vitae susciperet, si a reatu illum originalis culpae nequaquam divinae cognitionis Sacramenta liberassentὸ Qui adhuc eum quibus quiescere potuisset, adiungit dicens: a Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines. η Quis ignoret, quod reges terrae ac consules eo a solitudine longe Sunt, quo innumeris obsequentium cuneis constipantur

Vel quam dissicile hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibus adstringunturλ Scriptura atteStante, quae ait: a Iudicium durissimum a in his qui praesunt fiet, η 39 Unde in Evangelio Veritas dicit: si

Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo. η Qui adhuc quos in eadem requie socios habuisset, insinuat dicens: si Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento. n Rarum valde est , ut qui aurum possident, ad requiem tendant , dum per semetipsam Veritas dicat: a Dissicile, qui necunias habent, intrahunt in regnum coelorum. η s) Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperantλ Quod tamen, ut Redemptor noster valde rarum, et ex solo diu no miraculo evenire posse monstraret: a Apud homines, inquit, hoc impossibile est, apud Deum autem possibilia

324쪽

omnia sunt. η i Quia igitur verba haec in superficie aratione discordant, ipsa iam littara indicat, quod in eis sanctus vir iuxta litteram nihil dicat. a Sed si prius in sacro eloquio alia maledicta discut, mus, hoc, quod beati Iob ore prolatum est, subtilius indagamus. Quid est enim, quod David, qui retribuentibus sibi mala non reddidit, cum Saul et Ionatha bellio occumberent, Gelboe montibus me edixit, dicens: vi Montes Gelboenec ros, nec pluvia veniat super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est sa) clypeos Saul, quasi non esset unctus oleoλ v 3) Quid est, quon Hieremias cum praedicationem suam cerneret audientium dissicultate praepediri, maledixit, dicens: u Maledictus vir , qui annuciavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculusλη o Quid ergo

montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt, quatenus in eos, nec ros, nec pluvia eaderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaretλ Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur: non immerito per Gelboe montes superba Iudaeorum corda signantur, quae dum in huius mundi desideriis defluunt, in Christi, id est, uncti se mor, te miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter m ritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: u Ut agri primitiarum esse non possint. n Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non serunt: quia Redemptoris adventu ex parte maxima in peri) Mari. I9. 2O.a In ed. Coc. Gilol. Vatic. Guss. inseritur, elymus fortium: qua auctoritate nos latet. 39 a. Reg. I. II. J ier. 2O. IS.

325쪽

fidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium foecundata, vix in mundi fine Iudaeos, quos invenerit, r)suscipiet: et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias, dicit: α Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae sient. v a Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore Prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra non Ο-ritur, possessores terrae sterilitatis damo seriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent.

Sed quid est, quod a propheta maledictionis sententiam vir ille suscepit, qui nativitatem illius patri nunciavitλ boc

nimirum tanto intrinsecus maiori mysterio plenum est, quanto extrinsecus humana ratione vacuum. Nam si quid exterius rationabile fortasse sonuisset, nequaquam noS ad studium interioris. intellectuς accenderet. Eo ergo nobis

plenius aliquid intus innuit, quo foris rationabile nihil ostendit. Si enim ex matris suae utero hoc in mundo Propheta affligendus prodiit, nativitatis eius nuncius quid deliquitὸ Sed quid persona Prophetae fluctuantis, nisi per poenae meritum veniens humani generis mutabilitas designaturΘ Et quid per patrem illias, nisi iste, de quo nascimur, mundus exprimitur3 Et quis est ille vir, qai nativitatem nostram patri an nunciat, nisi antiquas hostis Qui cum nos in cogitationibus fluctuare consideret, malorum mentes, qui ex auctoritate huius mundi praee minent, ad persuasionem nostrae deceptionis instigat. Cumque nos agere infirma conspexerit,

326쪽

ea quasi sortia favoribus extollit , i) et quasi natus

masculus, loquitur: cum corruptores veritatis per mendacium nos extitisse gratulatur. Patri ergo masculum natum denuntiat, quando huic mundo eum, quem persuaserit, sactum innocentiae corruptorem demonStrat. Nam cum cuilibet peccanti ac superbienti dicitur: Fecisti sicut vir: quid aliud, quam natus masculus in mundo perhibeturλ Iure itaque vir, qui masculum natum nuntiat, maledicetur; quia ipso eius nuntio reprobum gaudium a) nostri corruptoris indicatur. His ergo Scripturae sacrae maledictionibus discimus, quid apud beatum Iob in voce maledictionis inquiramus: ne quem Deus post vulnera et 3) verba remunerat, lector verba eius redarguere non intelligens praesumat. Quia igitur utcumque haec, quae in praefatione fuerant exquirenda dixtinximus, verba iam historiae differentes exsequamur.

a) Ita in omnibus pene MSS. nimirum in Corb. Geriri. duob. Rem. duob. Remi g. in omnibus Noman. duo b. Compend. S. Alb. Longi p. Val-cl. in uno Vindocin. Ex Remig. unus ci alter Vindoc. habent et quasi natus masculus loquitur. In nullo autem legitur ut in aliis editis: et quod siι natus masculas loquitur. vetus edit. Ρaris habet, et quasi nato masculo loquitur. Vet. Basil. et 'quasi natis masculis loquitur. In cod.

Bessar. natus est masculas suprascripto est.23 In Bessar. nostrae corruptionis Trebo a.

3J In editis et nonnullis MSS. et verbera. Legendum cum ΜSS. Corb. Germ. et Rem. et verba, suadent haec proxime Seq. inter vulnera eorporis inιer verba mala suadentis uxoris. POSsunt etiam amicorum verba et probra hic notari.

327쪽

CAPUT I. Iob istis verbis non maledixisse sentieu-

dum.

Post haec aperuit Iob os suum, et malediait diei suo, dicens: Pereat dies in qua natus sum.

ON est neglecte disserendum quod dicitur, peruit os suum. Scriptura enim sacra ex his quae tenuiter praemittit, reverenter expectanda indicat quae subiungit. Sicut enim clausa vascula quid intus habeant ignoramus; aperto Vero Ore vasculorum, quid intrinsecus contineatur agnoscimus: ita Sanctorum corda, quae clauso ore deteguntur: et cum cogitationes detegunt, os aperire referuntur, ut intenta mente, quasi apertis vasculis, quid intus contineant, festinemus cognoscere, ac nosmetipsos eorum intimo odore recreare. Unde et sublimia praecepta Domino in monte i) dicturo praemittitur: taperiens os suum dixit: a) quamvis illic et hoc accipi debeat, quia tunc ossuum in praeceptis aperuit, in quibus dudum aperuerat ora Prophetarnm. Valde autem solerter intuendum est quod dicitur, Post haec: ut nimirum rei virtus quae agitur, Veraciter ex tempore sentiatur. Prius enim vastitas I) rerum, ex-

Iὰ Unus ex Rem. et alter Remig. daturo: quo verbo utitur Angust. lib. I. de Serm. Dom. in monte, quem hic nonnihil imiatur Greg.a9 Matth. s. a.

328쪽

tinctio pignorum, dolor vulnerum, persuasto coniugis, a ventus amicorum describitur, qui scidisse vestes, exclamantes que flevisse, pulvere capita conspersisse, et diu considentes in terra tacuisse memorantur, ac deinde subiungitur:

Post haec aperuit Iob os suum, et maIedixit diei suo: ut ipso videlicet narrationis ordine perpendatur, quia nequaquam maledictum per impatientiam protulit, qui ad maledictionis

vocem amicis adhuc tacentibus erupit.

a. Si enim ira motus malediceret, audito damno sata Stantiae, cognita morte filiorum, eum procul dubio ad maledictionem dolor excitaret. Sed quid tunc dixit audivimus Ait namque: a Dominas dedit, Dominu& abstulit. .n I Rursum, si ira motus malediceret, saltem percussus in corpore, Vel male suasus a coniuge, maledictum inserre potuisset. Sed quid tunc respondit ag vimus. Ait namque: α L cuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimas de manu Domini, mala quare non sustineam λ η a Post haec vero describitur , quia amici veniant , flent, conti-dent, tacent: moxque subiungitur hoc, quod diei suo maledixisse perhibetur. Nimis itaque incongruum est, ut Suspicemur, eum nullo instigante, nullo pulsante, ex impatiemtia ad vocem maledictionis erumpere, quem nimirum novimus inter damna rerum mortemque siliorum, inter vultaera corporis, inter verba male suadentis uxoris, magna Cre

tori praeconia humili mente reddidisse. Patefecit ergo qua mente haec quietus dixerit, qui tot Dei laudes etiam Iercussus 3) emanavit. Neque enim postmodum non percuS

33 Ita omnes Rem. Remig. Corb. Germ. Golb. Floriae. vindoc. Norm.

329쪽

sus superbire potuit, quem et in percussione dolor humilem ostendit. Sed cum certo novimus, quod maledictum Sacra Scriptura prohibet; cur recte aliquando fieri dicimus, quod i) vitari eodem sacro eloquio non ignoramuse 3 Sciendum Vero est, quod scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet, quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur iudicio iustitiae , aliter livore vindictae. Meledictum quippe iustitiae

indicio , ipsi a) primo homini peccanti prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo. 3 Maledictum iudicio iustitiae prosetur, cum ad Abraham dicitur: Maledi- eam maledicentibus ι ibi. Rursum quia maledictum non iudicio s) iustitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pamli Apostoli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et ' nolite maledicere. 6 Et rursum: eque maledici regnum Dei possidebunt. 7θ Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur, quia quod homo agit malitia

vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute iustitiae. 4. Cum vero sancti viri maledictionis sententiam proserunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed 8) ex iustitia e-r Ita etiam laudati mS. Editi habent quod velari. a) Nonnulli HSS. ipso primo homine peceanu. Aliqui, in ipso primo homi-- peccante. Cod. quoque Bessan ipso primo etc. absque in. mox A

braeo

Secundus Rem. habet: sed ex voto iustitiae ultionis sciliceι examine iusι

330쪽

xaminis erumpunt. Intus enim subtile Dei iudicium aspiciunt, et mala foras exurgentia, quia maledicto debeant se-rire, cognoscunt: et eo in maledicto noa peccant, quo ab interno iudicio non discordant. Hinc est, quod Petrus in offerentem sibi penunias Simonem, sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem i)Qui enim non ait: est, sed sit, non indicativo, ed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Helias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, δε-

scendat ignis de caelo, et consumaι vos. a) Quorum utrorumque sententia quanta 3 severitatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum, qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque

partis fine colligitur, quia ab uno et intimo iudice in reum

sententia sumpta iaculatur.

s. Igitur si subtiliter beati Iob verba pensamus, non est eius maledictio ex malitia delinquentis, sed ex rectitudine iudicis: non est ira commoti , sed doctrina tranquilli. Qui enim tam recta maledicens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed doctrinae magisterium impendit. Vidit

tiam eod. BGSar. O Unus Rem. et duo Remig. cum enim maledi itur quis, et maledicentis innocentia permanet.

SEARCH

MENU NAVIGATION