Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

- 291 Sit nor illa solitaria, nec laude dignα.

13ZηOX illa solitaria efficitur, quia si distinctione per

petua a frequentia patriae supernae separatur. Quod tamen intelligi et aliter potest, ut videlicet hominem, quem sibi socium ad perditionem secerat, amittat; et solus cum suo corpore hostis pereat, dum multos quos destruxerat, Redemptoris gratia resormat. Solitaria ergo nox essicitur, cum sublatis eis qui electi sunt, solus hostis antiquus aeternis ignibus Gehennae mancipatur. Bene autem dicitur: Nec laude digna. Cum enim humanum genus, erroris tenebris

pressum, Deos lapides crederet, per hoc quod idolis serviebat, quid aliud quam seductoris sui iacta laudabatΘ Unde a) bene per Paulum dicitur: Scimus, quia nihil est idolum; sed quae immolant , Gentes, daemoniis immolant. 3 Qui ergo idolorum venerationi substrati sunt, quid aliud quam

noctis tenebras laudaveruntὸ Sed ecce iam cernimus, quia nox illa non esse laude digna cognoscitur, cum iam a redempto humano genere idolorum veneratio reprobatur: et solitaria nox relinquitur, quia cum damnato apostata spiritu ad tormenta non itur. Sequitur:

CAPUT X

A Christo sius malitia iam destruitur; in fine mundi potentia extinguetur.

IJ Antiq. Rem. quia destructione perpetua. Nonnulli. cum Corb. Germ. quia districtione perpetua. Cod. Bessar. ut Cordi et Germ. districtione. 2 BesSar. nunc . . , . scimus autem quod nihil. Et mox a redempto: noniam.

342쪽

, i At diei, qui para

ta a I dicitur, sed si maledicat crus eSt grandem cetum .s i)- xi -z, quod a Sancto viro in fi-Mi Met perditio praevidetur. Malignus meritum nox est , diem se itise quasi Deum hominibus osten-kbi divinitatis fallaciter tribuit , et Deus vel dicitur, vel colitur, extol- , maledicit, qui maledicit diem, quia ille

i destruit, qui illustratione adventus sui i t. i u eius fortitudinis G extinguit. Unde rt ' M Qui capturuS eSt grandem cetum . no, tortitudo in aquis capitur: quia antiqui Nismi Sacramento Superatur. ia transeatione veteri de auctore omnium

in t .atione hac, quae ad nos ex Hebraeo est, x sermone derivata, de electis eius Angelis his namque dicitur: Maledicant ei, qui ma- . Diem se quippe iste superbiens spiritus osten- Nelicis potestatibus voluit, cum Se super cete- potentia divinitatis extollens, tot post se ad. - : ones traxit. Sed hi nimirum, qui in auctore corde perSI iterunt, cum errori eius noctem in-

N in septuaginta. u i. MOX deest hac et legitur apud nos, rectius. .- . . Q me di imus l- 3 S. cap. Olim I 3. ad Vers. Is cap. ultim.

343쪽

esse conspicerent, die m claritatis illius de semetipsis humilia sentiendo calcaverunt: qui nunc nobis doli eius tenebras indicant, et quam sit illius despicienda ficta claritas, demonstrant. Dicatur ergo de tenebrosa nocte, quae humanae

infirmitatis oculos claudit: Maledicant ei, qui maledicunt diei: id est, illi electi spiritus erroris eius tenebras I) damnando denuntient, qui a magnitudinem claritatis illius iam ab exordio fictam vident. Bene autem subditur: Qui parati sunt suscitare Leviathan. 3) Leviathan quippe interpretatus dicitur Additamentum eorum. Quorum scilicet, nisi hominum Recte autem Additamentum eorum. dicitur: quia postquam primam culpam mala suggestione intulit, hanc quotidie augere gravioribus persuasionibus non desistit. Vel certe per exprobrationem Leviathan vocatus test, id est, additamentum hominum dictus. Eos namque in paradiso immortales reperit; sed divinitatem immortalibus promittendo, quasi eis aliquid ultra quam erant, se addere sp pondit. Sed dum blande non habita se daturum perhibuit, callide et habita subtraxit. Unde et eumdem Leviathan ita Propheta describit dicens: Super Leviathan serpeniem vectem: super Leviathan serpentem tortuosum. s9 Leviathan quippe iste in eo, quod se addere homini spopondit, tor-I3 Ita Rem. Core. Germ. Remig. Norna. Floria c. quos sequuntur Vet. edit. Paris. et Basil. Goc. alii deinceps damnandas. at Bessar. Imaginem. 33 Isai. cap. 34. 49 In MSS. Norman. vindocin. Germ. legituri Unde et Dominus eumdem ita per prophetam describit. In Utic. prius' legebatur ut est in editis.

In cod. Bessar. ut in Norman. et mox' Leviatan vectem omisso serpentem.

Isai. 27. I.

344쪽

tuosis ad eum sensibus irrepsit: quia dum falso impossib, lia promisit, vere et possibilia sustulit. aa. Quaerendum vero nobis est, cur qui serpentem i)dixerat, tortuosumque illico subiungens, interposuit vectem: nisi sorte quod in serpentis tortitudine fluxa mollities, invecte autem est 2 duritiae rigiditas. Ut ergo hunc et durum signaret et mollem, et vectem nominat 3 et serpentem. Durus quippe est per malitiam, mollis per blandimenta. Vectis ergo dicitur, quia usque ad necem percutit, Serpens autem, quia se per insidias molliter infundit a 3 Sed nunc Leviathan electi angelorum spiritus, nunc in puteo abyssi clausum premunt. Unde scriptum est: Vidi Angelum descendentem de coelo, habentem clavem abssi, et cathenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, et Iigavit eum per annos mille, et misiι eum in abssum. s) Quem

tamen in mundi fine ad apertiora certamina revocant, et totum contra nos in suis viribus relaxant. Unde illic rursum scriptum est: Cum completi fuerint mille anni, solvetur sa-ianas. ε) ille enim apostata angelus, 7 qui ita conditus

fuerat, ut angelorum ceteris legionibus emineret, ita super-I Bessar. dixeraι ι tuosum quare illico subiungendo interposuit. Mox duritiae rigidilas. a) In editis. duritiae ν iriditas. 3J In ΜSS. Nomian. et plerisque legitur, et Drtuosum et infra: tortu sus autem quia se per insidias moIIiter infundiι. Utic. utramque habet lectionem. 4) Secundus Compend. pro infundit, habet, in sectit. Ita etiam Longia

345쪽

biendo succubuit, ut nunc stantium angelorum ditioni substratus sit, quatenus vel nunc ad utilitatem nostram, eis ministrantibus, religatus lateat, vel tunc ad probationem no- Stram, eis relaxantibus, totis se suis contra nos viribus solutus exerceat. Quia igitur hi electi spiritus superbum apostatam comprimunt, qui humiles hunc sequi noluerunt, ipsisque administrantibus disponitur ut ad intentionem ape ii certaminis destruendus funditus quandoque revocetur, dicatur recte: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Quia tamen hostis callidus ad aperta bella necdum suscitatus est, quomodo quorundam mentes nos ista nunc latenter obscuret, insinuat. Sequitur:

CAPUT XI.

Quod hypocritae, qui quasi stellas in

nocte Videntur, erroris sui caligins Saepe Obscurantur, ut etiam λ- ris in actione confunditur. Obtenebrentur stellae caligine εius.

a fN scriptura sacra stellarum nomine aliquando Sanctorum iustixia, quae in huius vitae tenebris lucet, aliquam do vero hypocritarum fictio demonstratur, qui bona quae, faciunt, ad percipiendas laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes stellae non essent, nequaquam Paulus discipulis diceret u In medio nationis pravae et Perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. η i Rursum

346쪽

Si inter eos, qui recta agere videntur, quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Iohannes ruere a coelestibus videret, dicens: . Misit draco I) caudam, et traxit tertiam partem Stellarum. n a) Draconis enim cauda stellarum pars trahitur: quia extrema persuasione Antichristi, quidam qui videntur lucere, rapientur. Stellas namque in terram trahere, est eos qui videntur studio vitae coelestis inhaerere, ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere. Sunt nνmque nonnulli, qui ante humanos oculos velut magnis operibus lucent: sed quia haec ipsa opera a mundo corde non prodeunt, capti in occultis cogitationibus, noctis huius tenebris obscurantur: 3) qui saepe ea, quae mundo corde non faciunt, etiam opera amittunt. Quia ergo nox praevalere permittitur, quando et inter bona opera cordis intentio minime

mundatur, dicatur recte: ) a Obscurentur stellae caligine eius; η s id est, contra eos qui ante humanos oculos quasi bonis operibus splendent, malitia antiqui hostis obscura praevaleat; et hoc, quod ante humana iudicia sumpserant, lumen laudis deponant. Caligine quippe noctis obscurantur,

cum eorum vita aperto errore confunditur: ut nimirum tales etiam soris in actione appareant, quales apud Semeti psos intus divino parere iudicio non sormidant. Sequitur:

I Bessar. caudam suam .... stillarum coeli.

347쪽

CAPUT XII. Christus cum bonis una est per80na: et diabolus una cum reprobiS. pectet lucem et non et ideat, nec ortum

surgentis aurorae. aue N ' Evangelio 1 Veritas dicit: Ego sum lux mundi. a) Sicut autem idem Redemptor noster una persona

est cum congregatione bonorum , ipse namque caput est corporis, et nos huius capitis corpus: ita antiquus hostis una persona est cum cuncta collectione reproborum,

quia ipse eis ad iniquitatem quasi caput praee minet, illi autem dum ad persuasa deserviunt, velut subiunctum capiti corpus inhaerent. Quod ergo de hac nocte, id est antiquo hoste dicitur, dignum est, ut ad corpus eius, id est, ad iniquos quosque derivetur. Quia igitur Redemptor 3)humani generis sinc est, quid est, quod de hac nocte dicitur: Expectet lucem et non videat: nisi quod sunt nonnulli qui fidem, quam operibus destruunt, tenere se SermonibuSostenduntὸ De quibus per Paulum dicitur: Qui constentur 5e nossc Deum, factis autem negant. s) Hi nimirum aut

praVa Sunt, quae faciunt, aut recta opera non recto corde Sectantur. Non enim de suis operibus retributiones perpetuas, Sed transitorios favores quaerunt: et ita men, quia quasi sanctos laudari se audiunt, esse se veraciter SanctOS ara) Bessar. Dominus. Mox infra perversa deserviunt. αJ Iohan. 8. 12.39 Vaticana editio et Parisiensis addunt noster et paulo retro: ad auli- quos quosque. - 4J Paterius inAmos. c. s. - 9 Tit. I. I 6.

348쪽

bitrantur: et quanto se ex multorum aestimatione irreprehensibiles putant, tanto diem districti iudicii securius expectant. De quibus bene per Prophetam dicitur: Vae desiderantibus diem Domini. io Quibus beatus Iob debitam sententiam profert, praedicentis studio, sal non optantis voto dicens: Expectet lucem, et non videat. Nox quippe illa, ille videlicet tenebrosus hostis, in membris suis lucem expectat, et non 3 videbit: quia vel hi, qui fidem sine operibus ret, nent, cum pro eadem fide in extremo iudicio salvari se posse confidunt, spes eorum frustrabitur, quia hanc vivendo demoliti sunt quam confitendo tenuerunt: vel hi, qui pro humana laude in bona actione se exhibent, incassum s) a veniente iudice rettributionem bonorum Operum Sperant, quia dum haec in ostentationem iaciunt laudis, iam

praemium ab humano ore receperunt, Veritate atteStante, quae ait: tamen dico vobis, receperunt mercedem Suam.

ε) Ubi et bene subiungitur: Nec orium surgentis aurorae. ab Aurora quippe Ecclesiae dicitur, quae a peccatorum suorum tenebris ad lucem iustitiae permutatur. Unde et hanc sponsus in Canticorum cantico miratur, dicens: si Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgensλ η γ) Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae

a) Amos. s. 18. - at Solent prophetae quasi imprecantes nuntiare mala quae impiis ventura sunt. - 3ὶ Alibi: videt. In cxcusis praefigitur vox, mala quae in mS. ignoratur. Porro comtra eos qui fidem sine operibus retinentes in extremo iudicio se sal-Vandos esse confidunt, specialis est Augustini Tractatus de fide et operibus Tom. 8. p. 36I. Eosdem refutat lib. de octo Dulcitii quaest. I. et alibi. In Corb. Germ. Vindoc. omnib. et Remig. legitur, advenienis iudice. 6) Matth. 6. 2. et S.

349쪽

pravitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis fulgorem convertit. In illa igitur luce, quae in districti iudicis adventu monstratur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt: quia cum districtus iudex ad retributionem venerit, iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in si) internum cordis lumen surgat, ignorat. Tunc namque elect rum mens in altum rapitur, ut divinitatis radiis illustretur; et quo eius respectu persunditur, eo ultra se gratia coru- Scante sublevatur. Tunc sancta Ecclesia a) plena aurora fit, cum mortalitatis atque ignorantiae suae tenebras funditus amittit. In iudicio ergo adhuc aurora est, sed in regno dies: quia etsi iam cum restauratione corporum videre lumen in iudicio inchoat, eius tamen visum plenius tu regno consummat. Ortus itaque aurorae, est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre reprobi nequeunt, quia a conspectu districti iudicis malorum suorum pondere ad tenebras pressi pertrahuntur. Unde recte per Prophetam dicitur: a Tollatur impius ne videat glariam Dei. η 39 Hinc est, quod de hac aurora per Psalmistam dicitur: a Absco des eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum. η A) Electus enim quisque in iudicio per internum visum

in vultu divinitatis absconditur, dum reproborum soris caecitas districta animadversione iustitiae repulsa turbatur.

α Editi plene aurora. 3) Isai. 26. I6. M Duo Rem. Core. Germ. et unus Remig. abscondes eos in abscondito. Ita etiam Vet. edit. Paris. et Basil.

350쪽

27 Quod etiam non inconvenienter ad praesens accipimus, si simulatorum corda subtilius indagamus. Arrogantes namque et hypocritae bonorum facta exterius aspiciunt, eosque in factis suis laudari ab hominibus agnoscunt, eorumque celebre nomen mirantur; et quod pro bene gestis laudes suscipiant vident; sed quanto studio easdem laudes fugiant, non vident. Aperta eorum opera considerant, sed quod sola spe intima haec operentur, ignorant. Qui enim vera luce iustitiae i) clari sunt, prius a tenebris internae intentionis immutantur; ut obscuritatem intus terrenae appetitionis plene deserant, et corda sua ad supernae lucis desideria persecte convertant, ne cum aliis apparent lucidi , sibimetipsis sint obscuri. Arrogantes ergo quia bonorum facta con- Siderant, et corda non pensant, imitantur sede laudari foris valeant, non unde intus ad iustitiae lumen surgant: et quasi ortum surgentis aurorae videre nesciunt, quia intentionem religiosae mentis considerare contemnunt.

28 Potest etiam sanctus vir gratia prophetici spiritus plenus , Iudaeae perfidiam Redemptore veniente conspicere , eiusque caecitatis damna per verba haec quasi ex optantis qualitate prophetare, ut dicat: si Expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae .s Iudaea quippe lucem expectavit, et non vidit; quia humani generis Redemptorem

Venturum quidem prophetando Sustinuit, sed venientem minime cognovit: et quos ad spem aperuit mentis oculos, ad praesentiam lucis clausit. Quae et surgentis aurorae ortum

non vidit, quia infirma illa sanctae Ecclesiae primordia venerari contempsit: dumque hanc labefactari suorum mortibus credidit, ad quae sortia perveniret, ignoravit. Sed quia

SEARCH

MENU NAVIGATION