Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

de infidelibus loquens, iniqui capitis membra innotuit, ad

ipsum rursum iniquorum caput verba convertit, dicinas:

CAPUT XIII. Ρaradisus humani generis uterus, cuius Ostia serpens aperuit. Quia non conclusit ostia τentris, qui porta-τit me: nec abstulit mala se oculis meis.

29 M uod unicuique hominum venter est matris, hoc universo humano generi extitit habitatio illa summa paradisi. Ex ipsa namque cio proles humani generis velut ex

ventre prodiit: et quasi ad incrementa corporis, sic ad augmenta propaginis soras u manavit. Ibi conceptio nostra coaluit, ubi origo hominum homo primus habitavit. Sed huius ventris ostia serpens aperuit: quia persuasione callida in corde hominis mandatum coeleste dissolvit. Huius Ventris ostia serpens aperuit: quia munita supernis monitis claustra mentis irrupit. Sanctus igitur vir in poena quam tolerat, ad culpam mentis oculos reducat. Doleat hoc, quod tenebrosa nox, id est, antiqui hostis obscura suggestio humanis mentibus intulit: doleat hoc, quod suggestioni callidae humana mens in sua deceptione consensit, et dicat: Quia non conclusit ostia vestris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Nec moveat quod non conclusisse queritur, quem aperuisse paradisi ianuam detestatur.

I) Vindocin. et unus Remig. Ex ipsa namque hamanum genus velut et ita etiam Ebroic. Bessar. quoque humanum genus.

352쪽

N in concIusit enim, dicit aperuit: et mala- non abstuIit, irrogavit. Quasi enim auferret, si quiesceret: et quasi cla deret, si ab irruptione cessaret. Pensat namque de quo loquitur, et perpendit quod pravo Spiritui quasi lucra nobis dedisse suerat, si damna non intulisset. Sic nos de latronibus loquimur, i quia captivis suis donant vitam, Si non abstulerint. 3o Libet haec ab inchoatione repetere, atque ex eo, quod in usu praesentis Vitae recognoScimuS, moraliter retractia

3i Beatus Iob considerans, postquam a mentis Statu Succubuit genus humanam, quanta in rebus prosperis fiducia Sublevetur, vel quanta ex adversis perturbatione frangatur, ad illum quem habere in paradiso a) potuit, incommutabilitatis statum mente recurrit, et mortalitatis lapsum per prospera et adversa variantem, quam despicabilem cern ret, maledicendo declaravit dicens:

CAPUT XIV. Quid sit, quod Iob diem, in qua natus est, perire optat, et noctem, in qua est conceptus: et cur homo in dis dicatur nasci, in nocte Vs-rο concipi. Pereat dies, in qua natus sum, et nox, iu

353쪽

- 303 qua dictum est: Conceptus est homo.

3a EUASI dies quaedam est, cum mundi huius prospe

ritas arridet. Sed dies iste in noctem desinit, quia saepe temporalis prosperitas ad tribulationis tenebras perducit. Hunc prosperitatis diem Propheta despexerat, cum dicebat: a Diem hominis non concupivi, tu scis. v I) Hanc tribulationis noctem postremo incarnationis Suae tempore pam rum Se Dominus nunciabat, cum per Psalmistam quasi ex praeterito diceret: ainque ad noctem increpuerunt me r

nes mei. o Potest autem per diem, peccati delectatio, per noctem vero caecitas mentis intelligi, per quam se homo patitur in culpae perpetratione prosterni. Optat igitur perire diem, ut omne, quod blandiri culpa cernitur, vigore

iustitiae interveniente, destruatur. Optat etiam perire u ctem, ut quod caecata mens etiam per consensum perpetrat, animadversione poenitentiae extinguat.

33 Sed quaerendum nobis est, cur in die homo natus discitur, in nocte conceptuse Scriptura sacra tribus modis hinminem appellat, cilicet aliquando per naturam, aliquando per culpam, aliquando per infirmitatem. 3 Homo quippe per naturam dicitur, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Homo per cubpam, Sicut scriptum est: Ego dixi dii estis, et filii excelsi

354쪽

omnes, vos autem sicut homines moriemini. I) Ac si aperte dicat: Sicut delinquentes obibitis. Unde et a) Apostolus

Paulus ait: u Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne

carnales estis, et secundum hominem ambulatisλ η 3 Ac si diceret: Qui discordes mentes ducitis, nonne adhuc ex reprehensibili humanitate peccatio Homo per infirmitatem

O dicitur, sicut scriptum est: s u Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine. η 6 Ac si aperte diceret,

in infirmitate. Homo ergo in die nascitur, sed in nocte concipitur, quia nequaquam 7 delectatione peccati rapitur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmetur. Ante enim caecus in mente fit, et postmodum se reprobae delectationi substernit. Dicatur ergo: a Pereat dies in qua natus sum: et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Id est, pereat delectatio , quae in culpam hominem rapuit: pereat incauta mentis infirmitas, quae usque ad tenebras pravi consensus excaecavit. Homo enim dum blandimenta delectationis 8) caute non perspicit, etiam in noctem nequissimae perpetrationis ruit. Solerter ergo vigilandum est, ut cum blandiri culpa inchoat, ad quantum interitum mens trahatur, agnoscat. Unde et apte subditur:

i) Ρsal. 8 I. 6. 24 Αlibi deest Apostolus. 39 1. Cor. 3. 3. In cod. Bessar. deest. dicitur. Mox legitur ad delectationem ιι postea. 3J Deest homo in duob. Rem. Rem . Corb. Gema. Reg. 6 ter. 17. S. 79 Ita ΜSS. nisi quod Floriae. habet a dilectione peccati. In excusis le

gitur ad delectationem. 8 Bessu. superscribitur mala.

355쪽

- 305 CAPUT XV.

Delectati0nis initium, poenitentiae lamentiso castigandum.. Dies illet rertatur in tenebras

3 Alies quippe in tenebras vertitur, cum culpa in ipSodelectationis exordio, ad quem perditionis finem rapiat, videtur. In tenebras diem vertimus, cum nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per fildistricta poenitentiae lamenta cruciamus; cum flendo insequimur, quidquid in corde taciti ex delectatione peccamus. Quia enim fidelis quisque cogitationes in iudicio exquiri subtiliter non ignorat, Paulo attestante, qui ait: Inter se invicem cogitationum accusantium, auι etiam defendentium: a) semetipsum introrsus discutiens, ante iudicium vehementer examinat, ut districtus iudex eo iam tranquillius Veniat, quo 3) reatum suum, quem discutere appetit, iam pro culpa punitum cernit. Unde et recte subiungitur:

CAPUT XVI. Quod a nobis non requirat Deus quae per poenitentiam constat esse dimi8Sa.

r) Bessar. district e .... tacite . . . diligenter examinat. at Rom. a. IS. 3 Remensus et Remigiani omnes, quibus consentiunt Noma. quo reum

suum.

356쪽

- 306 Non requirat eum Deus desuper.

3s .equirit Deus, quae iudicando discutit; non sequirit, quae ignoscendo in suo iam iudicio impunita der linquit. Hic itaque dies, 'id est, i) haec peccati delectatio, a Domino non requiretur, si animadversione Spontanea punitur, Paulo attestante, qui ait: u Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique a Domino iudicaremur. η a Deo ergo diem

nostrum requirere, est contra mentem nostram subtiliter

in iudicio, 3) omne quod de culpa gratulatur, indagare;

in qua scilicet, requisitione, illum tunc severius percutit, quem sibi nunc mollius pepercisse deprehendit. Bene autem sequitur: si Et non illustret lumine. η In iudicio namque DominuS apparens, omne quod tunc redarguit, lumine illustrat. Quasi enim sub quadam obscuritate tegitur, quidquid tunc in memoriam iudicis non revocatur. Scriptum quippe est: si omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. η Quasi quaedam tenebrae peccata poenitentium abscondunt, de quibus per Prophetam dicitur: si Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. η s Quia ergo omne quod tegitur, veluti In cod. Bussar. deeSt. haec. al I. Cor. II. I. 3l Repraesentamus hic manuscriptos, non veteres aut recentiores editiones corruptissimas. Coc. et alii demeips gratulamur admissum. Ita etiam edit. Paris. Id9I. edit. Basil. ISI4. et Paris ISI 8. omne quod is culpa eratulare admissum. Emendantur ex MSS. magno consensu. Ρorro hic quod

de culpa gratulatur, idem est ac quod de culpa gratum est. Ephes. S. I 3. 33 Psal. I. I.

357쪽

in tenebris occultatur; in die extremi iudicii non illustratur lumine, quod non discutitur ultione. Actus namque nostrOS, quos tunc iuste punire noluerit, ipsa sibi aliquo modo sciens divina misericordia abscondit. In lumine vero ostenditur, quidquid tunc in conspectu omnium demonstratur. Hic ergo dies vertatur in tenebras, ut videlicet omne quod delinquimus, nos per poenitentiam seriamus. Hunc diem Dominus non requirat, et lumine non illustret; ut scilicet nobis culpam nostram serientibus, ipse hanc extremi iudicii animadversione non increpet. 36 Ipse autem iudex venturus est, qui cuncta penetret, cuncta perstringat. Qui quia ubique est, locus quo iugiatur, non est. Sed quia correctionis nostrae fletibus placatur, solus ab ilis locum fugae invenit, qui post perpetratam culpam nunc se i)ei in poenitentia abscondit. Unde et apte adhuc de hoc delectationis die subiungitur:

CAPUT XVII

Quod carnalis delectationis diom te nebras fletuum et poenitentias lamenta, et

recordatio mortis Obscurent obseurent eum tenebrae, et umbra mortis.

37 IE IEΜ prosecto tenebrae obscurant, quando delectationem mentis inflicta poenitentiae lamenta transverberant. Possunt etiam per tenebras occulta iudicia designari. In

i, Neglectam in aliis edit. voculam ei revocavimus ex MSS. Corb. Germ. Comp. Rcm. Remig. etc.

358쪽

luce namque quod videmus agnoscimus: in tenebris vero aut omnino nihil cernimus, aut incerto visu caligamus. Occulta i) ergo iudicia quasi quaedam ante nostros oculos tenebrae sunt, quia percaratari nequaquam pOSSunt. Unde et de Deo scriptum est: si Posuit tenebras latibulum suum. η a) Et quia absolvi non meremur, agnoscimuS, Sed praeveniente nos divina gratia per eius iudicia occulta liberamur. Diem igitur tenebrae obscurant, cum flendum nostrae delectationis gaudium, ab illo iustae animadversionis radio, inscrutabilia eius iudicia misericorditer occultant. Unde et apte subiungitur: si Et umbra mortis. n38. In scriptura enim sacra umbra mortis aliquando blivio mentis accipitur, aliquando imitatio diaboli, aliquando mors carnis. Umbra enim mortis. oblivio mentis accipitur: quia, ut et Superius diximus, sicut mors hoc, quod interficit, agit ut non sit in vita: ita et oblivio hoc, quod intercipit, agit ut non sit in memoria. Unde et recte quia Ioannes Hebraeorum populo eum, cuius obliti fuerant, Deum praedicare veniebat, per Zachariam dicitur: si Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent. η 3)In umbra enim mortis sedere, est a divini amoris notitia in

oblivione latescere. Umbra mo iis imitatio antiqui hostis accipitur. Ipse enim quia mortem intulit, mors vocatur, Ioanne attestante, qui ait: si Et nomen illi mors. η s)Per umbram igitur mortis, eius imitatio designatur: quia sicut umbra iuxta qualitatatem corporis ducitur, ita acti

iJ Vatic. et Paris. Occulta namque. - 2 PSal. I7. II. 3 Luc. I. 79. 4 In ed. Coc. et aliis deinceps legitur in obIivione lavscerer vetereseditiones uti omnes pene manuscripti habent, Iassescere. Beluac. habet

359쪽

nes iniquorum de specie imitationis eius exprimuntur. Unde recte Isaias cum gentiles populos i) in antiqui hostis

cerneret imitatione defecisse, eosque ad veri solis ortum resurgere, quae certo futura considerat, quasi ex praeteritis narrat, dicens: si Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis. η a) Umbra s) etiam mortis mors carnis accipitur, quia sicut vera mors est, qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est, qua caro Separatur ab anima. Unde recte voce martyrum per Prophetam dicitur: si Humiliasti nos in loco amictionis, et cooperuit nos umbra mortis. η ) Quos enim constat non spiritu, sed sola carne mori, nequaquam se Vera morte, sed umbra mortis dicunt operiri.

39Quid est ergo, quod beatus Iob, ad obscurandum diem pravae s) delectationis, postulat umbram mortis, nisi quod ad delenda peccata ante Dei oculos, Dei et hominum Mediatorem requirit, qui solam pro nobis mortem carnis su-Sciperet, et veram mortem delinquentium 6) per umbram suae mortis deleretὸ Ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur: unam ad noS Suam mortem detulit, et duas nostras, quas reperit, solvit. Si enim ipse utranque susciperet, nos a nulla liberaret. Sed una misericorditer accepit, et iuste utramque damnavit. Simplam suam

IJ Ita ctiam omnes MSS. Corb. Germ. et vet. edit. in Gilol. Romana Sixti V. et Gossanu. lego; ab antiqui hostis, etc. a) Isai. 9. 2.3 Bessar. enim pro etiam. ) Psal. 43. 2Ο. Ita omnes Rem. Remig. Corb. Germ. Beluac. Ebroic. etc. nec non Vet. edit. At aliae. diem pravae dilectionis. 6J Bessar. In umbra

360쪽

duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit Unde et non immerito uno die in sepulchro, et duabus noctibus iacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris duplae nostrae mortis adiunxit. Qui ergo solam pro nobis mortem carnis suscepit, umbram mortis pertulit et a Dei oculis culpam, quam secimus, abscondit. Dicatur bgitur recte: ex Obscurent eum tenebrae, et umbra mortiS. DAc si aperte diceretur: Ille veniat, qui ut a morte carnis et spiritus debitores eripiat, mortem carnis non debens,

solvat.

o Sed quia nullum peccatum Dominus inultum rei xat: aut enim nos hoc flendo insequimur, aut ipse i) i dicando: restat ut ad emendationem suam Semper mens solerter invigilet. In quo ergo sibi quisque misericorditer subveniri a) considerat, hoc ne cesse est ut confitens tergat. Unde et apte subiungitur:

CAPUT XVIII Mentis poenitentis salubri S -caligo. Occupet eum caligo.

s. Muia enim in caligine oculus consanditur, ipsa pecpoenitentiam mentis nostrae confusio, caligo nominatur.

i) Editi, si vetustiores excipias, iudicando reservat restat. Vocem reserviat, quae reduntat et in omnibus MSS. deest, expunximus. a Ex Core. Germ. Vindoc. val-cl. Rem. Remig. Compend. prima editione Romana. Parisiensi I 49s. et aliis antiquioribus, emendavimus. ceteras edit. in quibus pro considerat, legitur, desiderat

SEARCH

MENU NAVIGATION