Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Nam sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem; ita confusio perturbatis cogitationibus obnubilat mentem. De qua i) per quemdam dicitur: et Est confusio adducens gloriam .n a) Cum enim ad mentem male gesta poenitendo reducimus, gravi mox moerore confundimur, perstrepit in animo turba cogitationum, moeror conterit, anxietas devastat, in aerumnam mens vertitur, et quasi quodam nubilo caliginis obscuratur. Haec namque caligo confusionis eorum me

tem salubriter oppresserat, quibus Paulus dicebat: u Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitisλ 3 Ηunc ergo peccati diem caligo occupet, Ndest, blandimentum nequitiae affictio poenitentiae dignomoerore perturbet. Unde et apte subiungitur:

CAPUT XIX. Salubris moeror de prava delectatione. In Datur amaritudine.

aa: IES enim amaritudine involvitur, cum ad cognitionem mente redeunte, peccati blandimenta cruciatus pinnitentiae sequuntur. Diem amaritudine involvimus, cum pravae delectationis gaudium quae supplicia sequantur, aspici mus, et asperis hoc fietibus circumdamus. Quia enim hoc,

362쪽

quod involvitur: ex latere omnis partis operitur, involvi dies amaritudine optatur, quatenus quae mala in correctis imminent, ex omni parte quisque conspiciat, et voluptatis . suae lasciviam tristitiae lamentis tergat.

3. Sed si diem, quam peccati delectationem diximus, tot impeti precibus audivimus, ut videlicet cir mdantes fletus expient quidquid delectatus per negligentiae animus delinquit; quanta animadversione poenitetaliam huius diei

nox serienda est, videlicet ipse iam consensus ad culpamZSicut enim minoris culpae est, cum carnaliter mens in delectatione rapitur, sed tamen delectationi suae per spiritum reluctatur: ita gravioris et plenae est nequitiae, ad peccati illecebram non solum delectatione pertrahi, sed etiam consensu famulari. Tanto igitur i) arctiori manu poenitentiae mens a pollutione tergenda est, quanto Se per consensum conspicit sordidius inquinatam. Unde et apte subiungitur:

CAPUT XX. Vis compunctioniS. Noctem illam tenebrosus turbo possideat.

GUASI enim quidam turbo tempestatis, est concitatus spiritus moeroris. Nam dum peccatum quisque, quod fecit, intelligit: dum pravitatis suae nequitiam subtiliter pensat, moerore mentem obnubilat, et quasi concusso serenae laetitiae aere, omnem in se tranquillitatem cordis poeniteni J Nonnulli acriori mauu.Dj0jtjgsd by OO le

363쪽

tiae turbine devastat. Nisi enim recognoscentem se animum iste turbo contereret. nequaquam Propheta dixisset: u In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. v si

43 I barsis quippe exploratio gaudii dicitur. Sed cum vehemens poenitentiae spiritus mentem occupat, omnem in ea explorationem reprehensibilis gaudii perturbat , ut nihil ei iam nisi flere libeat nihil; nisi quod se terrere possit attendat. Ponit namque ante oculos illinc districtionem iustitiae, hinc meritum culpae: conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, quae per lamenta praesentia , ab aeterna eruere poena consuevit. Spiritus ergo vehemens Tharsis naves conterit , cum vis compunct ionis valida, mentes nostras huic mundo, quasi mari deditas , salubri terrore confundit. Dicat igitur: a Noctem illam tenebrosus turbo . possideat, η id est, perpetrationem culpae, non blandimenta. securae quietis foveant, sed pie desaeviens, amaritudo poenitentiae irrumpat. 6. Sciendum vero est, quia cum peccata impunita relinquimus, a nocte possidemur: cum vero haec animadversione poenitentiae plectimus, nimirum nos noctem, quam secimus, possidemus. Sed . tunc peccatum cordis sub iuris nostri possessionem reducitur, si cum incipit, reprimatur. Unde et divina voce Cain prava cogitanti dicitur: a Insoribus peccatum tuum aderit; sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius. η a) In soribus quippe peccatum adest,' cum in cogitationibus pulsat. Cuius appetitus subter est, eique homo dominatur, si cordis nequitia inspecta, citius prematur; et priusquam ad duritiam crescat, reluctanti mente subigatur. Ut ergo delictum suum citius Di l psali 8

364쪽

nimus sentiat, et culpae tyrannidem sub iure suo poenitendo restringat ,dicatur recte: si Noctem illam tenebrosus turbo possideat. η Ac si aperte diceretur: Ne captiva mens culpae serviat, culpam a poenitentia liberam non relinquat. Et quia quod flendo insequimur, nequaquam nobiS a Venturo iudice hoc obiici certe speramus, bene subditur:

CAPUT XXI Quod a venturo iudice nequaquam nobis ultra obiiciatur, quod hic in nobis flendo inso-

cuti sumus. Non computetur in diebus anni, nec numeratur in mensibus. 1 LLUMINATIONIS nostrae annus tunc perficitur, quando apparente aeterno iudice sanctae Ecclesiae, peregrinationis suae vita completur. Tunc laboris sui remunerationem recipit, cum expleto hoc belli tempore, ad patriam redit. Unde bene per Prophetam dicitur: si Benedices coronae anni benignitatis tuae. v I) Quasi enim corona anni benedicitur: cum finito laboris tempore, virtutum remuneratio consertur. Dies vero huius anni sunt singulae quaeque virtutes, menses autem multiplicia facta virtutum. Sed ecce cum per fiduciam mens erigitur, ut speret, quod veniente iudice, de virtutibus remuneretur, occurrunt, eius memo

365쪽

-- 315

. riae etiam mala quae gessit; I) et valde formidat, ne districtus iudex, qui venit, ut virtutes remuneret, etiam ea, quae illicite gesta sunt examinans, subtiliter penset, ne cum annum complet,' etiam noctem numeret. Dicat itaque de hac nocte: a Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. n Ac si districtum iudicem exoret, dicens: Cum completo sanctae Ecclesiae tempore, extremo te a) examini manifestasi sic dona quae contuliSti, remunera, ut mala quae commisimus, non requiras. Si enim nox illa in diebus anni computatur, omne, quod egimus, ex pravitatis nostrae aestimatione confunditur. Et dies virtutum iam non lucent, si hos in conspectu tuo annumerata nostrae noctis tenebrosa confusio obscuret. 8. Sed si de nocte nostra moveri i) tunc inquisitionem nolumus, magnopere nunc curandum est, ut nos in eius discussione vigilemus: ne quaelibet nobis culpa impunita remaneat, ne mens perversa quod fecit, defendere audeat, et defendendo, nequitiae nequitiam adiungat. Unde et bene subditur:

CAPUT XXII Quod non relinquit peccatum solum, sed congeminat , qui quod male agit, defendit: et quod

a radico Adam ramus iste erroris, hucusque in genere humano pullulat.

IJ Bessar. et malit. Mox. dicat itaque de hac nocte, dieat. et in cod. Bessari examine. 3 Uiic. ei. alii Norm. tunc inquisiti noIumus.

366쪽

Sit nox illa solitaria. nec laude digna.

49Munt nonnulli, qui non solum nequaquam deflent, quod iaciunt, sed etiam laudare et defendere non desistunt. Et nimirum dum defenditur culpa, geminatur. Contra quod

recte per quemdam dicitur: u Peccastiὸ ne adiicias i) iterum. aca Peccatum quippe peccato adiicit , qui male gesta etiam defendit: et noctem solitariam non relinquit, qui culpae suae tenebris etiam patrocinia desensionis adiungit Hinc est quod primus homo de erroris sui nocte requi-Situs, eandem noctem esse solitariam noluit, quia dum requisitione ad poenitentiam vocaretur, ei adminicula excusationis adiunxit, dicens: u Mulier, quam dedisti s) mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi: s sc ilicet excessus sui vitium in auctorem latenter intorquens, ac si diceret: Tu occasionem delinquendi praebuisti, qui mulierem dedisti. Hinc est, quod huius erroris ramus in humano genere ex illa nunc usque radice protrahitur, ut quod male agitur, adhuc etiam defendatur. Dicatur ergo: a Sit nox illa solitaria, nec laude digna. η Ac si aperte exoret, dicens: Culpa , quam fecimus, sola remaneat, ne dum laudatur et defenditur, in conspcctu nos s) nostri iudicis multiplicius astringat. Peccare quidem non debuimus, sed utinam alia non iungentes, vel ea, quae fecimus, sola deseramus. ii Bes,ar. iterum peccare. α) Eccli. II. I. 3) Non legitur mihi sociam, in Corb. Gema. Vind. et antiqv. Rem. 4) Genes. 3. I 2.3) Bessar. videtur delevit nostri.

367쪽

so. Sed inter haec sciendum est, quia ille culpam suam Veraciter insequitur, qui iam ad amorem praesentis seculi nullo appetita prosperitatis instigatur; qui huius mundi blandimenta quam sint fraudulenta considerat, i favoresque eius quasi quasdam persecutiones pensat. Unde et i bene subditur:

CAPUT XXIII

Quid sit, quod dicitur: Maledicunt ei, qui

maledicunt diei, et quod illi transactas culpas Vere puniunt qui seductoris insidias in ipsa suggestione deprehendunt. Maledicant ei, qui maledicunt diei.

simc si aperte dicat: Illi iliuias noctis tenebras vere poenitendo seriant, qui iam lucem prosperitatis seculi despicientes calcant. Si enim diem, laetitiam dejectationis accipimus, recte de hac nocte dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei: quia nimirum illi veraciter mala transacta per animadversionem poenitentiae corrigunt, iqui iam ad bona salientia nulla delectatione rapiuntur. Nam quos adhuc noxia alia delectant, falsum est quod cernitur, quia perpetrata alia deplorant. I) Si autem, ut supra dictum est, sagi γ Antiqv. edit. Si autem et st*radiciam diem. Peius apud Cocc. Vatici Gilol. Guss. legitur metem suggestionem. Quippe S. Gregor. tam n. 7. quam 24 et alibi, per diem intelligit suggestionem diaboli ac peccati delectationem ab ipso ministratam: nusquam Vero per noctem, qua

368쪽

gestionem callidam antiqui hostis accipimus; illi maledicere noctem intelligendi sunt, qui diei maledicunt: quia scilicet illi transactas culpas vere puniunt, qui maligni seductoris insidias in ipsa blanda suggestione deprehendunt. Bene autem subditur:

CAPUT XXIV. Quod diabolum contra se suscitant, qui ea quas mundi sunt, mente contemnunt, ea,

quas Dei sunt, plena intentione desiderant. Qui parati sunt suscitare Leviathan.

sa Mimnes enim, qui ea quae mundi Sunt, mente calcant, et ea quae Dei sunt, plena intentione desiderant, Leviathan contra se suscitant, quia eius malitiam instigatione suae conversationis inflammant. Nam qui eius voluntati subiecti sunt, quasi quieto ab illo iure possidentur, et superbus e rum rex quasi quadam securitate perfruitur, dum eorum eordibus inconcussa potestate dominatur. Sed cum uniuscuiusque spiritus ad conditoris sui desiderium recalescit, cum torporem negligentiae deserit, et frigus insensibilitatis

vult significari consensum ad peccatum et tenebras inde ortas. Quo posito consequenter hic loquitur cum ait eum qui maledicit diei, maledicere et nocti; qui enim abhorret a suggestione et delectatione peccati multo magis habhorret a consensu. Ceterum nostra lea. est MSS. Oct. Germ. antiq. Rem. duorum Remig. Tur. Vindoc. Norm. ad quos accedunt vet. edit.

369쪽

α pristinae igne sancti amoris accendit; cum libertatis ingenitae meminit, et teneri ab hoste servus erubescit: quia isdem hostis se considerat despici; quia vias Dei videt apyprehendi, dolet contra se captum reniti, et mox zelo a cenditur, mox ad certamen movetur, mox ad tentationes innumeras contra rebellantem mentem se excitat , atque

in omni arte lacerationis instigat, ut tentationum iacula intorquendo confodiat cor, quod dudum quieto iure possidebat. Quasi , dormiebat quippe, dum sopἰtus in pravo corde quiesceret: sed excitatur in provocatione certaminis cum ius amiserit perversae dominationis. Huic ergo nocti maledicant, qui parati sunt suscitare Leviathan: idest, hi se contra peccatum sortiter 1 iudicio districtionis erigant, qui in suis tentationibus excitare antiquum adversarium non formidant. Scriptum namque est: a Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara an, 'mam tuam ad tentationem. s a Quisquis enim accingi in divino servitio properat, quid aliud, quam Se contra an liqui adversarii certamen parat, ut liber in certamine ictus suscipiat, qui quietus 3 sub tyrannide in captivitate Serviebase Sed in eo ipso, quod mens contra hostem accingitur, quod alia vitia subigit, aliis reluctatur, aliquando de

culpa aliquid, quod tamen non valde noceat, remanere permittitur. 33. Et Saepe mens, quae adversa multa et fortia sup rat unum in se, et sertasse minimum, quamvis magna in-

έγ Gilol. Varie. Cussam. post Coc. in iudicio. at Meli. 2. I. 3J Ita Core. Germ. et omnes HSS. nostri, quos sequuntur Vet. editisiae habent sub ruranno..

370쪽

- 320 -

tentione invigilet, non expugnat. Quod divina nimirum dispensatione agitur, ne ex omni parte virtutibus splendens, in elatione sublevetur: ut dum in se parvum quid reprehensibile videt, et tamen hoc subigere non valet, nequaquam sibi, sed auctori victoriam tribuat in his, quae subigere sortiter valet. Unde et bene subiungitur:

CAPUT XXV. Sio qui stellas sunt, aliqua caligine Obscu

rantur.

Obtenebrentur stellae caligine eius. ue stellae quippe huius noctis caligine obtenebrantur,

quando, et hi, qui magnis iam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid renitentes sustinent, ut etiam magna vitae claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliquias nolentes trahant. Quod ad hoc, sicut dictum est, agitur, ut mens proficiens ad virtutem iustitiae suae, melius infirmitate roboretur; et inde verius in bonis luceat, unde eam etiam nolentem, parva reprehensibilia humiliter obscurant. Unde et bene cum Israelitico populo, percepta repromissionis terra, partiretur, Ephraim tribui Chananaeus gentilis populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptum est: a Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius. v i) Quid enim Chananaeus, gentilis vide-

SEARCH

MENU NAVIGATION