장음표시 사용
371쪽
licet populus, nisi vitium significatὸ Et saepe magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de
sue Sed dum t) inter acta sublimia, vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen a) tributarius essicitur, quia hoc ipsum vitium, quod Subigere non possumus, ad uSum nostrae utilitatis humiliter retorquemus, ut eo de se menS, et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit, non expugnat. Unde et bene rursum Scriptum est si Hae Sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem. η 3 Ad hoc namque quaedam minima vitia nostra retinentur, ut sese nostra intentio solicitam in certamine semper exerceat, et eo de victoria non superbiat, quo vi- Vere in se hostes conspicit, a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo reservatis gentibus eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit, quod ex se maiora non subigit. 36 Hoc tamen, quod dicitur: a Obtenebrentur stellae caligine eius, s intelligi et aliter potest. Nox quippe illa, consensus videlicet ad culpam , quae ad nos primi parentis est excessu propagata , mentis nostrae oculum tanta obscuritate perculit , ut s) in huius vitae exilio, caecitatis Suae tenebris pres us , quantalibet vi aeternitatis lumen
372쪽
intenderit, penetrare non possit. Post poenam namque i
damnati peccatores nascimur, atque ad hanc vitam cum mortis nostrae merito venimus, et cum ad supernae lucis radium aciem mentis erigimus, ipsa infirmitatis nostrae obscuritate
caligamus. Et quidem multi in hac infirmitate carnis tanta virtute roborati sunt, ut resplendere mundo quasi stesiae potuissent. Multi in tenebris vitae praesentis, dum superiora de se exempla exhibent, astrorum more nobis desuper lucent, sed quantalibet coruscatione operis sulgeant, quantolibet se igne compunctionis accendant; nimirum constat, quia dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum lumen Sicut est, videre nequaquam possunt. Dicat ergo: a Obtenebrentur stellae caligine eius: n id est etiam illi in contemplatione sua, antiquae noctis adhuc tenebras sentiant, de qui bus nimirum constat, quod humano generi in huius vitae caligine, virtutum suarum iam radios expandant, quia etsi mente iam ad summa exsiliunt, adhuc tamen in infimis primae culpae pondere gravantur. Unde fit, ut et foras exempla lucis velut astra praebeant, sed tamen intus usque ad fixae visionis certitudinem pressi noctis caligine non a- Scendant. Saepe autem ita mens accenditur; ut quamvis in carne sit posita, in Deum tamen omni subiugata carnali cogitatione rapiatur: nec tamen Deum sicut est conspicit, qui
hanc nimirum, sicut dictum est, in carne corruptibili pondus primae damnationis premit. Saepe sa) ita ut est, absorberi desiderat, ut aeternam vitam, si possit fieri, sine inter
Ventu corporeae mortis attingat. Unde Paulus, cum ardenter
omnium MSS. hisque rei ectis integre perseverat sensus: et pressus ad
oculum resertur. I In cod. Bessar. damnato pereato renavimur.
373쪽
internam lucem quaereret, sed tamen utcumque exterioris mortis damna formidaret, ait: I) u Quamdiu sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus expoliari, sed super vestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, avita. η a uer Sancti igitur viri videre verum mane appetunt, et, si concedatur, etiam cum corpore illud attingere lucis intimae secretum volunt. Sed quantolibet ardore intentionis exsiliant, adhuc amiqua nox gravat ; et corruptibilis huius carnis oculos, quos hostis callidus ad concupiscentiam aperuit, iustus iudex a contuitu interni sui sulgoris premit. Unde et bene subditur:
CAPUT XXVI. Quod quantalibet virtute sancti nuno sulgeant, resurrectionis tamen gloriam nondum intelligunt, quam eXPectant. Expectet lucem, et non rideat, nec ortum Sur
uantalidet namque intentione adhuc peregrina mens Satagat, videre lucem Sicut est, non valet: quia hanc ei damnationis suae caecitas abscondit. Ortus vero a
ri Pene omnes mS qui sumus. Core. Germ. habent quamdiu sum . d. quoque Bessar. qui summua. , a. Cor. s. 4.3J Haec verba, ortus vero etc. usque. quod numquam Mirum quae intra
374쪽
rorae, est internae veritatis claritas, quae semper nobis debet esse nova. Quam nox proculdubio non videt , quia per culpam caeca nostra infirmitas ad illud lumen, quod supernos iam xives irradiat, in carne adhuc corruptibili posita non ascendit. In tu S namque haec aurora surgit, ubi Angelorum spiritibus divinitatis claritas nova semper ostenditur: et quasi semper gaudium lucis oritur, quod nunquam finitur. ) Ortus vero aurorae, est illa nova nativitas resurrectionis, qua sancta Ecclesia etiam carne suscitata inritur ad contemplandum lumen aeternitatis. Si enim ipsa carnis nostrae resurrectio quasi quaedam nativitas non esset, de ea Veritas non dixisset: si In regeneratione, cum Sederit Filius hominis in sede maiestatis suae. v I) Esse ergo hanc ortum vidit, quam regenerationem vocavit. Sed quantalibet virtute electi nunc fulgeant, penetrare nequeunt quae erit illa novae nativitatis gloria, qua tunc cum carne ad contemplandum aeternitatis lumen ascendunt. Unde et Paulus ait: a Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. η a) Dicat ergo: u Expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae: n quia spontaneo vitio tenebrata nostra infirmitas, nisi prius per mortem poenae suae debitum solvat, claritatem lucis internae non penetrat. Sequitur:
parenthesin inclusimus. desunt in MSS. et in omnib. edit. praeterquam in Gassanu. qui non indicat ubi ea invenerit. Tota haec parenthesis abest etiam a codice Bessar. mox legitur in car)υ. i) Math. I9. 28. 2G t. Cor. a. 9.
375쪽
Quod iustitia exigit, ut ea inviti patiamur,
quae ex arbitrio et sponte Volentes fecimus. Quia non conclusit ostia τentris, qui porta- Cit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
uessicut et superius dictum est, non conclusit, dicit aperuit; et non abstulit, irrogavit. Haec itaque nox, videlicet culpa, ostia ventris aperuit: quia concepto ad peccatum homini desideria concupiscentiae reseravit. Ostia quippe Ventris , sunt desideria concupiscentiae , si) de quibus per Prophetam dicitur: Imra in cubicula tua, claude ostia tua. a) Cubicula quippe ingredimur, cum secreta
mentis nostrae intramus. Ostia autem claudimus, cum desideria illicita coercemus. Haec itaque concupiscentiae carnalis ostia, dum consensus noster aperuit , ad innumera noS
mala corruptionis pertraxit. Unde 3) iam nunc sub mortalitatis pondere gemimus: quamvis ad haec arbitrio nostro venerimus, quia et iudicii sic iustitia exigit, ut quod sponte secimus, inviti toleremus. Sequitur:
o Editi addunt carnalis: hoc verbum abest a MSS. Corb. Germ. et aliis quos consuluimus. In Lyrano pro reseraviι legitur reservavit. Magis discrepat a ceteris unus Vindoc. in quo habetur: quia concepta ad peύ- catum hominis desideria concupiscentia reseravit. Carnalis habet etiam cod. Bessar. sicut infra habet etiam non iam. αὶ Isa L 26. IO. 3 Editi etiam loco iam. Et mox. ad hanc pro ad hoc. 4λ In Core. Gerni. non venerimus. Μinime probatur: loquitur enim hic S. Doctor de corruptelis, ad quas consensus noster ostium aperuit.
376쪽
Quid intolligondum in verbis Iob, cum Ss
optat abortivum. Quare non in vulva mortuus sum' Egressus
eae utero non statim peris Cur receptus genibus' Cur lactatus uberibus'
εο BSIT nos credere, quod beatus Iob tanta Spiritus
scientia praeditus, tanta interni iudicis attestatione laudatus, abortivum se optet interiisse. Sed quia, sicut etiam per remunerationem cognoscitur, intus habet testem suae sortitudinis, intus pensanda sunt eius pondera locutionis. 6i Quatuor quippe modis peccarum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque Suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, de sensionis audacia per elationem. Culpa enim, quae terrere mentem debuit, extollit, et deiiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis, his quatuor ictibus fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit; qui etiam requisitus, confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc vero in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suasit; quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est: quia carnalis sensus ad verba serpentis mox se si delectationi
377쪽
substernit. Assensum vero Adam mulieri praepositus praebuit: quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam confiteri culpam noluit: quia videlicet spiritus, quo peccando a veritate disiungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur. Eisdem etiam quatuor modis, peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur: postmodum quoque etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur: dehinc et in consuetudinem ducitur: ad extremum Vero, vel salsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur.
6 a. Hos itaque peccati modos, qui vel in corde latenter fiunt, vel patenter in opere perpetrantur, beatus Iob considerat, et humanum genus in I) quot peccatorum gradibus lapsum sit, deplorat, dicens: a Quare non in vulva
mortuus sumλ egressus ex utero non statim perlip Cur exceptus genibust Cur lactatus uberibusλ o Prima enim vulva conceptionis suit lingua malae suggestionis. Sed peccator in vulva moreretur, si moriturum se homo in ipsa suggestione cognosceret. Qui tamen ex utero egressus est: quia postquam in peccato eum suggerens lingua concepit, soras mox etiam delectatio rapuit. Post egressionem vero exceptus est genibus: quia cum ad delectationem carnis prodiit nimirum culpam per consensionem spiritus, subiectis cunctis sensibus, quasi suppositis genibus, consummavit. Sed genibus exceptus, etiam uberibus est lactatus. In consensu enim culpae ad dictis spiritus sensibus, multa cassae fiduciae argumenta subsecuta sunt, quae natam in peccato animam, virulento lacte nutrierunt, ac ne aspera m μ
ιJ Bessar. in quibus. Mox. quare non Ilatim.
378쪽
tis supplicia metueret, hanc blandis excusationibus fove
63. Unde et primus homo post culpam audacior extitit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi si) sociam, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi. a Qui quidem per timorem semetipsum absconsurus fugerat; sed tamen requisitus innotuit quantum etiam timens tumebat. Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur: timor ex tumore est, non ex humilitate. Superbit quippe, qui peccatum, si liceat non puniri, non deserit. 64 Sed his, sicut dictum est, quatuor modis culpa, ut in corde agitur, etiam in opere perpetratur. Ait enim: si Quare non in vulva mortuus sum λ n Vulva quippe peccantis, est hominis culpa latens, quae occulte peccatorem concipit, et reatum suum adhuc in tenebris abscondit. si Egressus ex utero non statim periiὸ η Α vulva de utero exitur, cum peccator, quae in occulto commiserit , haec etiam in aperto committere non erubescit. Quasi enim ab occultationis Suae vulva processerant , de quibus Propheta dicebat: u Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. 3 u QUARE exceptus genibusλ o Quia nimirum
peccator, cum iam de iniquitate sua non confunditur , in iniquitate eadem etiam adminiculis pessimae consuetudinis roboratur. Quasi genibus peccator lavetur , ut crescat, dum culpa consuetudinibus firmatur ut vigeat . u Cur lactatus uberibust O Quia dum prodire culpa in usum coeperit, nimi-
379쪽
rum se. vel falsa spe divinae misericordiae, vel aperta mi--ria. desperationis pascit, ut eo nequaquam ad si) correptionem redeat, quo vel sectorem suum, pium sibi inordinate simulat, vel hoc quod fecit, inordinate formidat. Beatus igitur vir humani generis lapsus aspicit. et quibus piar-cipitiis mersum sit in foveam iniquitatis, intendit, dicens:
a Quare non in vulva mortuus sum λ s idest: in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me noluiὸ u Egressus ex utero non statim perii Z v idest, postquam ad apertam iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognoviZ Periisset quippe in suo iudicio, si se perditum cognovisset. u Quare exceptus genibus3 s id est , etiam post apertam culpam , cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet. et pravis me usibus sustinens foveret a Cur lactatus uberibusλ' n id est , postquam in culpae consuetudinem veni, cur me ad atrociorem nequitiam vel falsae spei fiducia, vel Lacte miserae desperationis enutrivi3 Cum enim culpa in a usum Venerit, ei iam animus etiam si appetat, debilius resistit: quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur. quasi tot vinculis ad mentem ligatur. 6s. Unde fit, ut enervis animus, cum solvi non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet, quatenus venturum iudicem tantae sibi misericordiae Spondeat, ut eos etiam, quos arguendos in Venerit, penitus non occidat. Cui rei hoc deterius accidit, quod ei multorum similium lingua consentit; cum multi etiam male gesta laudibus exaggerant: unde fit, ut incessanter crescat culpa, favoribus nutrita. Curari autem vulnus negligitur, quod dignum
a) Bessar. iu: mentem; sic mutavit quod . scripserat. et delevit.
380쪽
praemio laudis videtur. Unde bene per Salomonem dicitur: u Filii mi, si te lactaveri α t peccatores, ne acquiescas eis. η I Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inserunt, va perpetrata favoribus extollunt. An non lactatur, de quo per Psalmistam dicitur: u Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et qui iniqua
66. Sciendum quoque est, quod tres illi modi peccantium iuxta descensus sui ordinem facilius corriguntur, quartus vero iste dissicilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, iuvene ii extra portam, in Sepulchro autem Laetarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus iacet, qui latet in peccato. Iam quasi extra portam educitur , cuius iniquitas ubque ad inverecundiam publicae
pei petrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur, qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis preMSus gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat: quia plerumque divina gratia, non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, et mole pravae conSuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. Quartum vero mortuum Redemptor noster nuntiante discipulo agnoscit, nec tamen suscitat: quia valde dissicile est, ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur. De quo et bene
ii Prom I. Io. a) P,al. 9. 24. In MSS. Coib. post. benedicitur, sequitur dissicile emendatur pec tum quod linguis pravorum nutritur. Quae verba, addito enim Gussam. in suam editionem transtulit, quamvis orationis seriem solvant, et ab omnibus aliis codicib. sive manu exarati sive excusis exulent. Illa ipsa tamen verba leguntur in eod Bosari sed sine particula enim.