Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

dicitur: i) u Sine mortuos, sepelire mortuos suos. v a Mortui enim mortuos sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid 3 enim aliud est peccare, quam occumbere ; et septire , quam abscondereῖ Sed qui

peccantem laudibus prosequuntur, extinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Erat autem et Lazarus mortuus, Sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe mulieres illum obruerant, quae et eius mortem vivificatori nuntia bant. Unde et protinus ad lucem rediit: quia cum in pec cato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si saperhunc sollicitae cogitationes vivunt. Aliquando autem, Sicut et superius dictum est, salsa spes mentem non intercipit, sed hanc deterior desperatio co fingit: quae dum omnem spem veniae landitus interimit, erroris lacte animam uberius nutrit.

67. Consideret igitur sanctus vir post primana culpam quantam deterisis homo mala s)commisit, postquam paradi sum perdidit, usque ad quanta huius exilii praerupta descendit, et dicat: a Quare non in vulva mortuus sum Θ n idest, cum

a J In pleri MSS. sine mortuos sepeliant mortuos suos: melius unus Com- Peno. et Val-cl. sine mortuos vι sepeliant mortuos suos. Ita olim legebatur in Utie. O sepeliant habet etiam cod. Bessar. αJ Luc. 9. 6O. 39 B.irthol. Quid enim est aliud sepelire quam occulere. Sed qui. Aliae Vet. Edit. cum MSS. Reg. pro occulere habent oceumbere. in aliis MSS. omittitur et sepelire quam abscoιdcre, quod typis data sint Coccio debemus. In Bessar. Quid enim est aliud peccare, quam occumbere sed qui

escis.

43 Cod. Bessar. delerius. si ibid. commisit postquam paradisum perdidit et usque etc. paulo post quo inιeriori Iumine.

382쪽

serpentis suggestio peccatorem me conciperet, tu ne tit atri quae me mors Sequeretur, agnovisse,n, ne usqΜe ad delectationem Suggestio raperet, et morti actius ligneti u EgreSSus ex utero non statim perit' n Ac si dicat: Utinam ud exteriorem delectationem exiens, quod interiore lumine privabar, agnovissem: et saltem in ipsa delectatione occumberem, ne per consensum mors acrius puniretλο Cur ex cepius genibusta Ac si dicat: Utinam minime me consensus subiectis pravitatis sensibus t I) excepisset, ne ipsa consensio ad audaciam deterius raperet. si Cur lactatus uberibust s Ac si dicat: Utinam blandiri saltem mihi post mala perpetrata noluissem, ne tanto me culpae nequius astringerem, quanto me in illa mollius foveremi His itaque reprehensionum suarum vocibus in parente primo se peccasse redarguit. Sed

si ad aerumnam huius exilii nequaquam homo peccando descenderet, dicat quia pei frui quiete potuisset. Sequitur:

CAPUT XXIX.

Fit c enim dormiens silerem, et smmvo meo

requiescerem.

D hoc in paradiso homo positus suerat, ut si se ad

si Vindoc. ι ubiresis pratistati genibvs M p. 23 Lege tractatam pcrlucide doctrinam de hominis lapsu. ) Be Sar. in margine. si Quod in obicitientia homo perstareι sine vio= te carnis ad autelorum patriam in Nota esse videtur. Ibid. sλessum quod Lim.

383쪽

conditoris sui obedientiam vinculis caritatis adstringeret, ad coelestem Angesorum patriam quandoque sine carnis morte transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut tamen si peccaret, et mori posset: et sic mortalis en conditus, ut si non peccaret, etiam non mori posset; atque ex mεrito

liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel mori non posset. Ubi igitur post redemptionis temptis, carnis morte interposita, electi transeunte, illuc proculdubio parentes primi si in conditionis suae sta- au perstitissent, etiam Sine morte corporum transferri yotuissent. Dormiens igitur sileret, et somno suo homo requiesceret, dum ad aeternae patriae requiem ductus, quasi i) secessum quemdam a clamore hoc humanae infirmitatis inveniret. Post peccatum namque quasi clamans vigilat, qui contentionem carnis propriae repugnans portat. Hoc quietis silentium homo conditus habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit. Cui quia sua Sponte succubuit, mox de se, quod contra Se perstreperet, invenit, mox in certamine infirmitatis tumultus reperit: et quamvis in pace silentii ab auctore fuerat conditus, hosti tamen Sponte Substratus, clamores de pugna toleravit. Ipsa enim carnis suggestio, quasi quidam clamor est contra

quietem mentis, quam ante tranSgreSSionem homo non sensit ; quia nimirum quod de infirmitate posset tolerare, non habuit. Postquam vero se sponte hosti subdidit, adstrictus culpae suae vinculis, in quibusdam ei etiam nolens Servit, et clamores in mente patitur, cum caro spiritui reluctatur. An non clamores intrinsecus audiebat, qui pravae

3J ΜSS. magno consensu si cessηm quoddam hic et infra cap. Ol. 28.

384쪽

contra se legis verba tolerabat, dicens: α Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae eSt in membris meis i) Contempletur ergo vir sanctus in quanta cordis pace requiesceret, Si Serpentis verba suscipere homo noluisset, et dicat: a Nunc enim dormiens Silerem, et Somno meo requiescerem: η id est, intra secretum ca) mentis ad conditoris contemplationem secederem, nisi me extra me tentationum tumultibus 3 consensus primi culpa prodidisset. Huius autem quietis gaudiis cum quibus etiam S ciis perfrueretur, adiungat, dicens:

CAPUT XXX. Quod per reges et consules, sanctos Velit

angelos intelligi, cum quibus homo convenisset ab initio, nisi ipso onus peccati voluntaris

sumpsisset. Cum regibus et consulibus terrae.

atque intelligibilibus sentiamus. Terra namque aere secundatur; aer autem ex caeli qualitate disponitur. Sic iumentis homines, hominibus angeli. archangeli vero angelis prae

r) Rom. 7. 2 a Unus Remig. cum uno Reg. a conditoris contemplaiiove non sederem. 3l Sie. MSS. Editi vero consensus prime culpae.

385쪽

sunt. i) Nam quod iumentis homines praesint, et usu cernimus, et verbis Psalmistae docemur, qui ait: a Omnia subiecisti sub pedibus eius , oves et boves universas, insuper et pecora campi. η a) Quia vero hominibus angeli pra sint, per Prophetam testatur angelus, dicens: a Princeps re

gni Persarum restitit mihi. s s) Quod vero angeli a

superiorum angelorum potestatibus dispensentur, Zacharias perhibet propheta qui ait: a Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et Angelus alius egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, et loquere ad puerum

istum , dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem. s)

19 En habes hic testimonium quo convalides doctrinam de Angelicorum ordinum aut graduum distinctione. Et sane iam philosophia ipsa libe tissime concedit Angelos inter se gradu et ordine differre. Ipsa enim quae gradus discernit in hiseeebus visibilibus, unde aliis alia praestantiora novit, et a lapide quae tantum habet esse, ad plantam quae esse et vivere habet, ad animal quod est, vivit et Sentit, ad hominem qui est, vivit, sentit et intelligit quasi non interrupta scala assurgit, quod in natura videt corporea in spiritali quoque per inductionem agnoscit. Sed communis quoque est Christianorum sententia in Scriptura divina et Patrum auctoritate sundata. Quod vero adhuc in coniecturis positum habemus, est quot praecise gradus existant; quo sibi ordine succedant: quomodo inter se differant; an omnes eandem Specie naturam habeant, ut homines; an e contra sicut diversi ordinis, ita et diversae sint sp ciei. ecl. Conser S. Thomam, qui Parte I. Qua est. Io8. tres hierarchiae ordines ita distinguit, ut quilibet ordo tribus constituatur choris; nempe: Primus ordo Cherubim et Seraphim eι Thronos complectitur; s condus Dominaιiones, Virtutes et Potestates; tertius Principatus, Archan- relas eι Avelas. Et haec est magis recepta sementia.

3) Dan. Io. I is 49 Bessar. superioribus . . . . dis maritur.39 Zach. a. 3. et 24.

386쪽

Si enim in ipsis ossiciis sanctorum spirito um nequaquam potestates summae minimas. disponerent, nullo modo hoc, quod honini diceret angelus, si) ab angelo cognovissset. Quia . igitur cunctorum Conditor, omnia per semetipsum tenet, et tamen ad distinguendum pulchrae universitatis or-d insin, alja aliis dispensantibus regit, non immeriιo reges, angelorum Spiritus accipimus, qui quo auctori omnium sa- miliarius serviunt, eo subiecta a) potius regum. Cum regibus ergo dormiret: quia nimirum iam cum angelis homo quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Qui be-- etiam consules vocantur: quia spiritali reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum socios iungunt. Bene consules vocantur: quia dum ipsis nunciantibus voluntatem Conditoris agnoscimus, in eis proculdubio consultum abh o qngustia nostrae tribulationis invenimus.7o. Sedi quia beatus Iob sancto aeternitatis spiritu impietur, et suissp, vel futurum φ se aeternitas non habet, cui nimirum, nec praeterita transeunt, nec quae sutura Sunt, V niunt: quia cuncta per praesens videt: potest suturos praedicatores Ecclesiae in praesentia spiritus contemplari, qui post-quq m. de . corporibus transeunt , nequaquam per morarum Smtia, sicut antiqui patres, a. c*lestis patriae perceptionedjfferuntur. Mox quippe, ut a carnis colligatione exeunt, in caelesti sede quiescunt, Paulo attestante, qui ait: si Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis. 3) Prius autem, quam Redemptor noster morte s. a, humani generis p nam solve

r in In MSS. Norm. et nonnullis aneelus augela nuntiures. a) Bessar. aptius. a. Cor. S. I.

387쪽

ret, eos etiam, qui caelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis, inserui claustra tenuerunt: non ut poena

quasi peccatores plecterent, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ab ingressu regni, reatus primae culpae prohiberet. I) Unde iuxta eiusdem Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur, in sinu Abrahae requiescere Lagarum contemplatur. Qui profecto si adhuc in imis non essent , hos ille in tormentis positus non videret. Unde et isdem Redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens. inferna penetrat, ut suos , qui ei inhaeserant, ad a) caelestia reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc prosecto si peccare noluisset, etiam Sine redemptione pertingeret. Consideret ergo vir sanctus, quia si non peccasset, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod praedicatores Sanctos, post redemptionem necesse est, cum magno labore pervenire. 7 I. Et cum quibus iam nunc quiesceret, insinuet, dicensa Cum regibus et consulibus terrae. n Reges quippe Sunt sancti praedicatores Ecclesiae, qui et commissos sibi recte disponere, et sua bene regere corpora sciunt, qui dum desideriorum motus in se temperant, super Subiectis cogitationibus lege virtutis regnant. Qui bene etiam terrae consules vocantur. Reges enim sunt, quia sibimet ipsis praesident: terrae autem consules, quia extinctis peccatoribus, vitae praebent consultum. Reges Sunt, quia Semetipsos rege

i Haurias doctrinam de reclusione Paradisi post Adac peccatum, et de efficacia fidei in futurum Mediatorem unde Iusti ante Christi adventum, ab aeterna damnatione eripi meruerunt: nec non de existentia loci in quo sine poena, quieta habitatione sinebantur electi illi. Qui locus sitius Abraae, vel Limbus n. Patrum dicebatur. Cons. catechismum S. Conci Trid: - a) Bessar. coelOS.

388쪽

re sciunt; terrae sunt consuleS, quia terreno mentes per exhortationis suae consilium ad coelestia pertrahunt. An ter- .e consul non erat, qui dicebat: a De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem doλ i Et iterum: si Beatior erit, Si sic permanserit, Secundam me uni consilium. v o Bene autem subditur:

CAPUT XXXI. Quod servi tranquillas animas habeant, filii vero mundi huius densis cogitationum tu

multibus in corde Vexentur.

Qui aedificant sibi solitudines.

728mnes enim, qui vel illicita appetunt, vel in hoc

mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur: dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pedes miserae frequentationis calcant. Alius namque iuri se luxuriae subdidit, atque ante mentis oculos schemata turpium perpetrationum fingit: et cum effectus non tribuitur operis, hoc crebrius agitur intentione cogitationis. Voluptatis persectio quaeritur, et concussus enerviter animus, hinc inde et sollicitus et caecatus, Occasionem nequissimae expletionis rimatur. Mens itaque haec quasi quemdam populum patitur, quae insolenti cogitationum tumultu vastatur. Alius irae se dominio stravit: et quid in corde, nisi iurgia, etiam quae desunt, peragitλ Hic saepe praesentes non videt, absentibus contradicit, intra semetipsum contumelias profert et recipit, re

389쪽

ceptis autem durius respondet: et cum qui obviet nullus adsit, magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus vehemens inflammatae cogitationis premit. Alius iuri se avaritiae tradidit, et fastidiens propria, aliena concupiscit. Hic plerumque concupita adipisci non valens, diem quidem in otium, noctem vero in cogitationem versat: torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione: consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum I) iuventionibus latius expandit: pem venire ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut

in causa aliquid subtile invenisse se aestimat, iam Se o tinuisse quod concupierat, exultat. Iam quid etiam adeptae rei adiungat, excogitat: atque ut in meliori statu debeat excoli, Pertractat. Quam quia iam quasi possidet, et quasi ad meliorem speciem adducit, mox insidias invidentium considerat, et quid contra se iurgii moveatur, Pensat: exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, iam indefensione rei quam appetit, vacuus litigator elaborat. Quamvis ergo nihil de concupita re ceperit; habet tamen in corde iam fructum concupiscentiae, laborem rixae. Gravi itaque populo premitur, qui instigantis avaritiae tumultu vastatur. Alius se tirannidi superbiae a) subiecit; et cor miserum, dum contra homines erigit, vitio Substernit Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat, sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit: iam quasi tribunali prae

i Unus e Remig. et Norm. quos sequuntur Barthol. et aliae vetuSt. editiones immensitatibus. a) Bcssar. subiicit. et mox tribunal.

390쪽

sidet, iam sibi parere obsequia subiectorum videt, iam ceteris eminet, iam aliis mala irrogat, aliis quia irrogaverint, recompensat. Iam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, iam quibus obsequiis fulciatur, I conspicit; qui tamen haec cogitans sa) solus repit: iam alia

conculcat, alia sublevat: iam de conculcatis satisfacit odiis, iam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordis imprimit quid iste aliud, quam somnium vigilans videt Quia ergo tot rerum causas, quas fingit, tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. Alius iam illicita refugit, sed tamen bonis mundi carere pertimescita concessa tenere appetit, videri in homines minor erubescit, et curat summopere ne inops in domo sit, ne despectus in publico. Exquirit quid sibi sussiciat, quid necessitas subiectorum petat; atque ut sussicienter iura patronatus subditis expleat, patronos quaerit, quibus ipse samuletur: sed his dum familiariter iungitur , eorum proculdubio causis implicatur, quibus saepe consentit in illicitis, et mala quae propter semetipsum non appetit, committit propter alia quae non dereliquit. Nam saepe dum honorem suum in hoc mundo imminui trepidat, ea apud maiores Personas approbat, quae iam per proprium iudicium damnat. Is dum sollicite cogitat, quid patronis debeat, quid su

biectis; quid sibi augeat, 3 quid affectibus prosit; quasi

tanta frequentia turbarum premitur, quanta curarum importunitate laceratur.

i) Cod Bessar. melius enumerat. al Ita Corb. Germ. Rem. Remig. Alii habent solas repetit, aut racipit. Praetulimus priorem lec t. quae nobiliorem sensum exhibet. Secunda

tamen SenSu non caret.

3 In quibusdam MSS. efectibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION