Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

cimus: et quo aegros recolimus, eo nos incolumes plus amamus. Erit ergo et in illa beatitudine culpae memoria, non quae mentem polluat, sed quae nos i) arctius let, tiae astringat: ut dum doloris sui animus sine dolore reminiscitur, et debitorem se medico verius intelligat, et eo magis acceptam salutem diligat, quo de molestiae meminit, quid evasit. In illa itaque laetitia sic tunc sine taedio mala nostra conspicimus, sicut nunc in luce positi, sine ulla cordis caligine animo tenebras uidemus quia: et si obscurum est quod mente cernimus, de iudicio est hoc luminis, non de passione caecitatis. Et in aeternum ergo laudes misericordiae largitori nostro referimus, et nequaquam 2 miseria conscientiae gravamur: quia dum ' mala nostra sine aliquo mentis malo respicimus, et numquam erit, quod corda laudantium de transactis iniquitatibus polluat. et Semper erit, quod liaec ad laudem liberatoris accendat. Quia ergo internae lucis requies sic in se magnos sublevat, ut tamen par vulos non derelinquant, dicatur rectae a Parvus et magnus ibi sunt. s Quia autem sic ibi conversi peccatoris animus

culpae suae memoria tangitur: ut ta men nulla eiusdem memoriae confusione deprimatur, congrue subiungitur: si Et servus liber a domino Suo. οa in In omnibus Rem. Rcnsig. Com. Germ. Reg. GR. altius pro arctius quod tamen magis congruit verbo adsti iugat. a) In vulgatis miseria conscentiae melius MSS. miseriae conscentia hoc est: intima cognitione ct recordatione, qua minime gravantur Sanctu

412쪽

Quid sit, qu0d in hac Vita nonnumquam b0nis male sit, et malis bene. Reliquum cupitis tertii partem α τψωimo versu, t0tum Caput quartum. et quinti duos

priores et errau8 enarrat. UM valde occulta sint divina iudicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male fit, malis bene: tunc occultiora sunt cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene; hoc sortasse deprehenditur, quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur; et mali bona, quae pro hac vita saciunt, hic I9 inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: ctomento sit, quia recepi-

413쪽

sti bona in vita tua, et Lararus similiter mala. i) At cum bonis hic bene est, et malis male; incertum valde fit, utrum boni idcirco bona accipiat, ut provocati ad aliquid

melius crescant; an iusto latentique iudicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant: et utrum malos idcirco adversa feriant

ut ab aeternis suppliciis a) corrigentia defendant: an hic

eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima Gehennae tormenta perducat. 3) Quia ergo inter divina iudicia gravi incertitudinis suae caligine humana mens premitur; sancti viri cum sibi suppetere prospera huius

mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim, ne hic laborum suorum fluctus recipiant: timent, ne quod divina iustitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans, ab intimis repellat. Cum vero taciti cogitant, quod nec bona agunt, nisi ut soli Domino placeant, nec in ipsa assi uentia suae prosperitatis exultant: minus quidem de prosperis occulta contra se iudicia metuunt, sed tamen eadem prospera, quia se ab intima intentione praepediunt, aegre ferunt: et moleste praesentis vitae blandimenta tolerant, quia per haec se ut cumque tardari in interno desiderio non ignorant. Plus enim in hoc mundo honor, quam despectio occupat: et magis

pro*peritatis sunt imitas, quam necessitatis adversitas gravat. Per hanc namque nonnunquam cum homo exterius premitur, ad concupiscenda quae intus sunt, s) liberius relaxa-

414쪽

tur. Per illam vero animus, dum multis parere cogitur, adesiderii sui cursu retinetur. Unde fit, ut sancti viri magis in hoc mundo prospera, quam adversa sormident. Sciunt namque, quia mens dum blanda occupatione premitur, aIiquando libens ad exteriora derivatur. Sciunt quia saepe sic hanc clandestina cogitatio decipit, ut quomodo permutetur, io ignoret. Pensant autem, quae sint ca) aeterna bona quae cupiunt, et cognoscunt quam nihil sit omne, quod blandum temporaliter arridet: cunctaque huius mundi prospera mens eorum eo aegre tolerat, quo supernae felicitatis est amore sauciata: tantoque magis in praesentis dulcedinis aspernati ne erigitur, quanto hanc conspicit, quia surtive sibi in aeternae gloriae despectu blanditur. Unde beatus Iob cum supernam requiem contemplatus diceret: Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo: Illico adiungit:

CAPUT II.

Quare sancti viri ad patriam redire desiderantes peregrinationis huius claritatem, et gloriam temporalis hon0riS contemnunt. Quare data est misero maera n Scriptura sacra nonnumquam lucis 3 appellatione

IJ Cod. Bessar. ignorent suprascripto tamen n. et in Nonnulli MSS. et editi, quae sint interna. Sed legendum esse aeterna patet ex oppositione omne quod blandum temporaliter arridet. 3J Bcssar. Iucis nomine .... noctis autem appellatione. Mox .dccst Due. Et insta operie dicant.

415쪽

prosperitas: noctis autem nomine, huius mundi adversitas d signatur. Unde et bene per Psalmistam dicitur: u Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. η i) Quia enim sancti viri ita prosperitatem saeculi despicientes calcant, sicut adversitatem eius calcantes tolerant, per magnam mentis celsitudinem mundi sibi, et adversa, et prospera substernentes dicunt: si Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. η a) Ac si apertius dicant: Sicut intentionis nostrae sortitudinem , eius tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt. Sed quia haec, ut diximus, bonorum mente etiam cum non Sublevant, 3 perturbant: sancti viri, qui se in huius exilii aerumna miseros cognoscunt, clarescere in eius prosperitate refugiunt. Unde bene nunc dicitur: a Quare data est misero luxλ nLux enim miseris datur, quando hi, qui sublimia contemplantes, esse se in hac peregrinatione miseros agnoScunt , claritatem transitoriae prosperitatis accipiunt. Et cum valde defleant, quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper

honoris onera compelluntur. Amor eos aeternorum conterit, et gloria de temporalibus arridet. Qui dum cogitant, quae sint , quae in infirmis tenent , et quae sint , quae de sublimibus non vident, quae sint, quae in terra fulciunt, quae autem de coelestibus perdiderunt, prosperitatis suae moerore mordentur: quia etsi vident nequaquam ab ea se funditus opprimi, pensant tamen sollicite cogitationem suam in amore Domini, et in eius dispensatione partiri. Unde bene cum dicit: u Quare data est misero luxλ n protinus adiungit:

i) Pater. in Ps. cap. 263. at Psal. I 38. II. 3J Vindocta. et antiq. Rem. probaui. 4 Bessar. quae se iv.

416쪽

- 366 CAPUT III. Quod sicut in hoc saeculo sancti nil appetunt: ita etiam amaritudinem eius non serentes, hoc optant, ut nulla eius obligatione teneantur. Et et ita his, qui in amaritudine animae

sunt. 3 amaritudine quippe animae sunt omnes electi: qui vel punire flendo non desinunt, quae deliquerunt; vel gravi se moerore afficiunt, quia longe huc a facie conditoria

proiecti. adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. De quorum corde per Salomonem bene d citur: si Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus. i) In amaritudine namque sunt et corda reproborum, quia ipsis etiam pravis suis desideriis amiguntur: sed eamdem amaritudinem nesciunt, quia pensare quod tolerant , sponte Sua excaecati non possunt. At contra corbonorum amaritudinem suam novit: quia aerumnam exilii, in qua proiectum laceratur, intelligit; et quam sint tranquilla quae perdidit, quam confusa in quibus cecidit, sentit. Sed hoc amaricatum cor ad gaudium suum quandoque reducitur, atque in eius gaudio extraneus non miscetur: quia is, qui nunc ab hoc moerore cordis foras se per desideria eiicit, seclusus tunc ab illa intima a eius solemnitate re

manebit.

417쪽

4. Hi itaque, qui in amaritudine animae sunt, mori mundo funditus concupiscunt: ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita iam a saeculo nulla obligatione teneantur. Et plerumque contingit, ut iam homo mundum mente non teneat: sed tamen mundus hominem occupationibus astringat, et ipse quidem mundo iam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim vivus adhuc mundus eum conspicit, dum alio intentum, in suis actibus rapere contendit. Unde bene Paulus cum et ipse saeculum perfecte despiceret: et triem se factum videret, i) quem iam hoc saeculum concupiscere omnino non posset: ruptis huius vitae vinculis liber dicit: u Mihi mundus crucifixus est, et

ego mundo. v a) Mundus quippe et crucifixus fuerat 3

quia hunc cordi suo iam mortuum non amabat. Sed et seipsum mundo crucifixerat: quia talem se ei exhibere studuit ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Si enim

uno in loco sint mortuus et vivens: etsi mortuus Vivum non videt, vivus tamen mortuum videt: si vero utrique mortui sint alter alterum nequaquam videt. Ita qui iam mundum non amat, sed tamen ab illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hunc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse in amore mundum retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, vicissim sibi utrique extincti sunt: quia dum alter alterum non appetit, quasi mortuum mortuus non attendit.

Quia igitur nec Paulus mundi groriam quaerebat, nec a

I Ita ΜSS. pene omnes, non quod iam ut in editis; legitur primam lectionem optimam esse, probant quae sequuntur: talem se ei mundo exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. α) Gal. 6. I 4.3J Nonnulli cum Corb. a prima manu quia hunc corde Suo.

418쪽

mundi gloria ipse quaerebatur et se mundo, et mundum si-hi crucifixum esse gloriatur. Quod quia multi appetunt, Sed

tamen usque ad culmen extinctionis omnimodo non assurgunt, recte gementes dicunt. a Quare data est misero lux et vita his, qui in amaritudine animae suntλ Vita quippe amaricatis datur: cum huius mundi gloria tristibus gementibusque tribuitur. In qua nimirum vita, poena se validissimi timoris assiciunt: quia etsi ipsi mundum non tenent, adhuc tamen tales esse se metuunt, qui a mundo teneantur, quia nisi ei quantuluncumque viveret , hos ad usum suum proculdubio non amaret. Mare 'hnim viva corpora in semetipso retinet: nam mortua extra sc protinus expellit. Sequitur:

CAPUT IV

Quod occulto Dei iudicio nonnulli sancti,

qui in hoc mundo mortificare se appetunt, praesse in regimine, Vel occupari iniunctis honoribus compelluntur: et unde locupletiores fiunt, Se destructiores existimant. Qui expectant mortem, et non τenit.

s m esiderant quippe mortificare se funditus, atque ab

omni vita gloriae temporalis extinguere: sed occultis saepe Dei iudiciis vel praeesse in regimine, vel occupari iniunctis honoribus compelluntur, atque inter haec mortificationem plenissimam indesinenter expectant. Sed expectata mors non Venit: quia eorum usus temporali gloriae etiam nolens

419쪽

vivit; quam tamen pro divino si) timore tolerant. Et intus quidem servant desiderium pietatis, foris autem explent ministerium ord uis: quatenus hec a perfectione per intentionem recedant, nec dispositioni conditoris per superbiam contradicant. Mira a enim divinitatis pietate agitur, cum is qui persecto corde ad contemplationem tendit, humanis

ministeriis occupatur: ut et multis infirmioribus eius mens persecta proficiat, et quo se ipse imperfectum respicit, inde ad humilitatis culmen persectior assurgat. 6. Nonnumquam etenim sancti viri unde desideriorum suorum detrimenta tolerant, inde maiora lucra conversis aliis reportant: quia dum eis vacare, ut appetunt, non licet, rapere secum alios, quibus admiscentur, libet. Fit ergo mira 3)dispensasitione pietatis, ut unde se destructiores aestimant, inde locupletiores ad coelestis patriae constructionem

surgant.

7. Nonnumquam vero idcirco ad concepta desideria minime perveniunt: ut ipsa interveniente tarditate, ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur: et quae extenuarisortasse impleta poterant, magna dispositione agitur, ut repulsa crescant. Sic quippe mortificari appetunt, ut iam perfecte, si liceat, 'Conditoris sui faciem contemplemur. Sed eorum desiderium differtur, ut proficiat: et tarditatis suae Sinu nutritur, ut crescat. Unde bene sponsa in sponsi sui desiderio anhelans clamat: u In lectulo meo per noctes

quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non

ii omnes MSS. sic habent non pro divivo amor , ut legitur in omnib. edit. excepta Barthol.

a) In quibusdam HSS. bonita is Ititate. In Reg. divinitatis tolevita. 3a Editi dispositioue.

420쪽

c e qaod quaerebat. Unde beatus Iobctam e Ceret Ex pectant moriem, et non veniti B ut L p. - m C A mez tam des deriam subi Tas expleret. illi

CAPUT V quod tho Aaurus noster cognitio sit: et qua-8i 8 pulchrurn contemplatio divina, in quamen η Inundo struet fixa quiescit. Quosi effodientes thesaurum.

8 Qmnes namque, qui sodiendo thesaurum quaerunt, cumfodere altius coeperint, ad laborem IJ instantius inardescunt: quia quo se thesauro abscondito iam iamque appropinquare aestimant, eo in effodiendo 3 enixius laborant. Qui igitur plene mortificationem suam appetunt, quasi effodienteS thesaurum quaerunt: quia quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo, non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt: quia quo iam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus quibusdam absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus, dicit: si Non

SEARCH

MENU NAVIGATION