장음표시 사용
441쪽
dana in eorum dictis recta sunt, sed melioris comparatione superantur. Nam inter alia, quae irrationabiliter dicunt, multas ad beatum Iob fortes sententias proferunt, sed comparatae dictis fortioribus vim sortitudinis amittunt. Mira autem sunt multa quae dicunt, nisi in sancti viri adversitatem dicerentur. In semetipsis igitur magna sunt, sed quia iustum virum transfigere appetunt, eiusdem magnitudinis pondus perdunt: quia et I) quamlibet sorte frustra iaculum mittitur, ut dura saxa seriantur. Eo namque obtusum longius dissilit, a) quo intortum sortiter venit. Igitur amicorum Iob dicta, licet in quibusdam valde sint sortia, cum tamen sancti viri sortem vitam seriunt, cunctum sui acuminis mucronem retundunt. Quia ergo et in semetipsis magna sunt, sed contra beatum Iob nullo modo asssumi debuerunt: et Paulus haec ex virtute pensans, in auctoritate proserat: et iudex quia incaute prolata sunt, ex personae qualitate reprehen
33 Sed quia eosdem amicos beati Iob, haereticorum t nere speciem superius diximus: nunc eorum Verba quomodo haereticis congruant, indagemus. Quaedam namque valde recta sentiunt, sed tamen inter haec ad perversa dilabuntur. Habent quippe hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim semper prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent, minime persuaderent. Rursum, Si semper recta sentirent, profecto haeretici non fuissent. Sed dum sallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala, ut recipiantur, abscondunt: Sicut
qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis
442쪽
tangit: dumque hoc quod dulce est, primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum, indubitanter absorbetur. Itaque haeretici permiscent recta perversis: ut ostendendo bona, auditores r) sibi attrahant; et exhibendo mala, latenti eos peste corrumpant. Aliquando tamen praedicatione sanctae Ecclesiae atque exhortatione correcti ab hac sensus sui diversitate salvantur. Unde et amici Iob reconciliationis suae sacrificium eiusdem sancti viri manibus
offerunt atque ad superni iudicis gratiam vel sa) addicti revocantur. Quos bene in Evangelio illa decem leprosorum mundatio designat. 3 In lepra quippe et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur. Leprosi itaque haereticos exprimunt: quia dum rectis prava permi- Scent, colorem sanum maculis aspergunt. Unde et bene ut Salventur, clamant: Iesu praeceptor. Quia enim in eius Verbis se errassse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant: cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad sormam salutis recurrunt. Sed quia in amicorum dictis praefationem expositionis paulo longius duximus, ipsa iam eorum verba subtiliter pensemus. Sequitur:
a Bessar. ad se. a MSS. Anglicani et omnes alii ita habent non, adducti, ut exhibent editi etiam vetustiores, quorum pleraque errata ad ceteros omnes po- Stea propagata sunt. Addicti, maiorem vim habet. significatque, condemnati. 39 Luc. i7. I4. - 4 Ibid. I3.
443쪽
espondens autem Eliphax Thomantius dixit: Si eo perimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. Sed
conceptum sermonem tenere quis potoriit Ecce docuisti multori et manus lassas roborasti. Vacillantes confirmaverunt Sermones tui, ei genua irementia consoriasii. Nunc autem
Venit super te plaga, et des isti: tot it te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, sortitudo tua, patientia tua, et pei sectio viarum tuaruml Recordare, obsecro to, quiS umquam innocens periit, aut quando recti doleti suntl Quin potius Vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, nante Deo, periisse, et spiritu irae eius esse consumptos. Rugitus leouis, et vox leaenae, et dentes catulorum Isonum contriti sunt. Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis diissipati sunt. Porro ad me dictum est
verbum absconditum, et quasi furtivo suscepit auris mea V naes susurri eius. In horrore visionis nocturnae, quando Sin let sopor occupare homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia Ossa mea perterrita sunt. Et cum spiritus, Ino prodi 'ente, transiret, inhorruerunt pili carnis meas. Stetit quidam, cuius non agnoscebam Vultum, imago cor3m oculis meis, et V sem quasi aurae lonis audivi: Numquid homo DolDj0jtjgsd by OO le
444쪽
comparatione iustificabitur, aut Factors suo purior erit vir Ecce, qui serviunt ei, non sunt stabiles, ct in angelis suis Pinperit pravitatem. Quanto magis hi, qui habitant domos i teas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur, Veluta tineat De mans usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Qui autem reliqui su rint, aularentur ex eis: morientur, et non in sapienti
CAPUT XILDe tribus generibus locutionum. Respondens autem Eliphaz Themanites, dimit: Si coeperimus loqui tibi, forsitetu moleste acco
34 superius dicta sunt , quae his vocabulorum interpretationibus exprimantur. Quia ergo festine ad indiscussa tendimus, prolata replicare de vitamus. Ηoo itaque est solerter intuendum, quod hi, qui haereticorum speciem tenent, loqui molliter inchoant, dicentes: u Si coeperimus loqui tibi, sorsitan moleste accipies. η Exasperare quippe haeretici auditores suos in exordio locutionis suae metuunt ne vigilanter audiantur , eorumque valde tristitiam declinant,
ut negligentiam capiant. Et si) pene semper blanda sunt,
a) Ita etiam ex MSS. Anglici te ceteris omnibus restituimus, cum prius legeretur, apud Coc. et seq. eι plane semper blanda sunt quae proponunt, scilicet amici Iob; quod sane salsum est. Redditur ergo verbis Gregorii veritas et legitimus sensus legendo pene pro plane.
445쪽
quae proponunt, sed aspera, quae prosequendo Subinserunt. Unde et nunc amici Iob a reverentia mansuetae locutionis incipiunt, sed usque ad iacula asperrimae invectionis erumpunt: quia et radices spinarum molles sunt, sed tamen ex ipsa sua mollitie proserunt unde pungunt. Sequitur:
Verba prava alii concipiunt et proferrunt, alii concepta reprimunt, alii nec concipiunt. Sed conceptum sermonem quis tenere poteris si)
3; RIA sunt hominum genera, quae gradatim ductis a se
qualitatibus dissident. Sunt namque alii, qui et ad loquendum prava concipiunt, et a locutione sua nulla silentii gravitate refrenantur. Et sunt alii, qui cum prava concipiunt, magno se silentii vigore restringunt. Et sunt nonnulli , qui virtutum usu roborati , usque ad eam celsitudianem provehuntur, ut ad loquendum, ne in corde quidem perversa concipiant, quae silendo compescant. Eliphas itaque ex quo sit ordine, ostenditur, qui conceptum Sermonem tenere se non posse testatur. Qua in re et illud innotuit, quod se loquendo offensurum novit. Neque enim retinere Verba, quae non potest, vellet, nisi per haec se vulnera in- serre praenosceret. Boni enim viri freno consilii retinent praecipitationem verbi: ct caute considerant, ne relaxantes linguae lasciviam, auditorum conscientiam incauta locutione transfigant. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimit-i9 Alibi. possit.
446쪽
- 396. tit aquam, caput, est iurgiorum. ti J Aqua quippe dimittitur cum linguae fluxus effrenator. Sed dimissor aquae iurgiorum caput efiicitur: quia per linguae incontinentiam, discordiae origo propinatur. Pravi igitur sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt, quae loquantur. Sed quod levis conscientia concipit, levior protinus lingua prodit. Unde nunc Eliphaz ex suo experimento colligit, quod desperate de omnibus se tit, dicens: si Sed conceptum sermonem tenere quis possitΘo Sequitur
Qu0d haeretici, Vel perversi dum boua iu-
Storum referunt, ea, quae probant, quantum P088uut, perVertunt. Ecce docuisti plurimos, et manus IasSG rinborasti, et acillantes consirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
ipse historiae textus aspicitur, magna est M lectoris utilitas, quod ab amicis iurgantibus, in beato Iob pro laceratione Vitiorum, virtutum praeconia Proseruntur. Numquam quippe est tam robustum Vitae testimonium, quam
447쪽
cum ille fi J laudanda loquitur, qui ingerere crimen conatur. Pensemus autem cuius celsitudinis iste vir fuerit, qui indoctos docens, lassos roborans, vacilantesque confirmans, inter curas domus, inter mulciplicium rerum custodiam, inter affectus pignorum, inter studia tot laborum, erudiendis se ceteris impendit. Et illa quidem occupatus exercuit, sed tamen liber magisterio doctrinae Iitavit. Temporalia regendo disposuit; aeterna praedicando nuntiavit; vitae rectitudinem et agendo videntibus ostendit, et loquendo audientibus ingessit. 37 Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, cum bona iustorum reserunt, haec in argumentum criminis inflectunt. Inde namque Eliphaz contra beatum Iob occasionem obiurgationis colligit, unde laudanda narravit. Nam sequitur:
. CAPUT XV. Perversi bonorum vitam duobus modis impetunt.
Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es.
ad serversi quique duobus modis bonorum vitam impetunt: quia aut prava eos dicere asserunt, aut recta non Servare, quae dicunt. Unde et beatus Iob inferius ab amicis suis de locutione reprehenditur: nunc autem recta dixisse, IJ Corb. Gcrin. prima manu aliique fortasse melius, laudando laquitur. Dj0jtjgso by OOQ le
448쪽
sed haec non servasse laceratur. Ab iniquis ergo modo b norum locutio, modo actio reprobatur; quatenus aut reprehensa lingua taceat, aut eiusdem linguae suae: ad iudicata testimonio, in crimine vita succumbat. Et notandum, quod
prius laudes linguae i) inerunt, et postmodum a) de vitae infirmitate conqueruntur. Iniqui etenim, ne publice pravi videantur, loquuntur aliquando bona de iustis, quae esse iam cognita et aliis noverunt. Sed sicut praediximus, haec ipsa protinus ad cumulum reatus pertrahunt: et credendum sibi in contrariis, ex eo quod et prospera loquebantur, ostendunt: tantoque mala quasi verius insinuant, quanto et bona quasi devote laudabant. Ad usum ergo intorquent criminis voces favoris, dum iustolum vitam inde post gravius Vulnerant, unde hanc paulo ante specie tenus defendebant. Saepe autem eorum bona quae prius habita despiciunt, haec postmodum quasi perdita mirantur. Unde et Eliphaa sancti viri virtutes, quia amisSas aSSerit, enumerando subiungit, dicens:
CAPUT XVI. De quatuor gradibus Virtutum, quibus Sancti Iob vita distinguitur. 3) Ubi est timor tuus, fortitudo tua, et
i) Bessar. ietferunt. at Rem. Remig. et aliqui alii, de bonae vita infirmitate. Reg. de lingua infirmitates. Corb. Germ. de lingua vitae tormitate. Barthol. et vera de
Iinruae vitaeque in Arm. 3 In MSS. Corb. Germ. Reg. Coib. Norm. omittitur ubi est. Extat ici German. Secundae manus opc. Ubi est omittitur etiam in cod. Bessu.
449쪽
- 399 patientia tuo, et perfectio viarum tuarum.
nimirum cuncta ei sententiae subrogat, quam praemisit, dicens: si Nunc autem venit super te plaga , et defecisti: tetigit te, et cunturbatus es. n Omnia ergo Simul, interiisse, asserit, in eo quod beatum Iob turbatum flagello reprehendit. Sed intuendum valde est, quia quamvis incon-Venienter increpat, congruenter tamen ordines virtutum
narrat. Quatuor quippe gradibus vitam beati Iob i) virtutes enumerando distinxit, dum et timori lartitudinem, et sortitudini patientiam, et patientiae perfectionem iunxit. In via etenim Dei a timore incipitur, ut ad sortitudinem veniatur. Nam sicut in via saeculi audacia sortitudinem, ita in via Dei audacia debilitatem parit; et sicut in via saeculi timor debilitatem, ita in via Dei timor sortitudinem gignit, Sal mone attestante, qui ait: si In timore Domini fiducia sortitudinis. . a) Timori quippe Domini inesse fiducia fortitudinis
dicitur: quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit , quanto se auctori eorundem temporalium veracius per sermidinem subdit. Quae in timore Domini constituta, non invenit extra quod metuat: quia dum recto metu conditori omnium iungitur, potestate quadam supra omnia sublevatur. Fortitudo autem nonnisi in adversitate ostenditur: unde et mox post sortitudinem patientia subrogatur. Tanto enim se unusquisque ad sortitudinem prosecisse verius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat. Nam minus in se convaluit, quem aliena iniquitas sternit. Qui in eo quod ferre contrarietatem non va-
450쪽
let, pusillanimitatis suae gladio confossas iacet. Quia vcro perfectio de patientia nascitur: statim post patientiam, viarum persectio subinfertur. 4o Ille enim vere persectus est, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Nam qui alienam impersectionem ferre non valens si deserit, ipse sibi testis est, quod persecte necdum proficit. Hinc in Evangelio Veritas dicit: si In patientia vestra possidebitis animas vestras. η a) Quid est enim animas possidere, nisi perfecte in omnibus vivere, cunctis mentis motibus ex virtutis arce dominarὰ Qui igitur patientiam tenet, animam possidet: quia inde contra adversa omnia sortis essicitur, unde sibi et Semetipsum vincendo dominatur. Et quo se laudabiliter frangit, 3) infractum se fortiter exerit: quia cum in suis se Voluptatibus superat, sese ad contraria invictum parat. Sed quia Eliphaz invehendo corripuit, nunc aliqua velut exhortando subiungit, dicens:
CAPUT XVII. Quod sancti, qui in hoc mundo pereunt, ad
aeternam gloriam pereundo SerVantur. Recordare obsecro, quis unquam innocens pe
riit' aut quando recti deleti sunt'