Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam; sed consolantes, I) et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. 2) Laborantem quippe consolari, est pariter in labore persistere: quia sublevatio laboris est , 3 visio collaborantis: sicut cum in itinere comes iungitur, via quidem non abstrai tur, sed tamen de

societate comitis leviatur labor itineris. Dum itaque Paulus consolantes se in laboribus quaereret, adiunxit dicens: si Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. v Ac si diceret: Eo labor crescat, quo ipsa iam praemia laboris appropinquant, velut si aperte dicat: Thesaurum quaeritis psed eo sedere ardentius debetis, quo iam iuxta quaesitum aurum fodiendo pervenistis. 9. Quamvis hoc, quod dicitur: a Expectant mortem , et non venit, quasi effodi entes thesaurum; s intelligi et aliter potest. Quia enim persecte mori mundo non poSSumus, nisi intra mentis nostrae invisibilia a visibilibus abscondamur: recte ii, qui mortificationem suam appetunt, thesaurum effodientibus comparantur. Mundo enim per invisibilem sapientiam morimur, de qua per Salomonem dicitur: u Si quaesieris illam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam. v s) Sapientia quippe in rerum sa-

a) Hic Gussanu. de suo addidit laborantem, renitentibus textu Graeco, vulgata, MSS. et editis. omnibus. Occasionem fortasse dedit huius additionis faciendae quod sequit ur; laborantem quippe etc. a) Fleb. IO. 23. 39 Ita omnes ΜSS. nostri non, visitatio collaborantis, ut habent quidam editi vet. edit. et Basil. consentiunt cum MSS. 49 In omnibus sero MSS. non attraitur. In Germ. tamen non abstra itur mox in Corb. Gerni. teratur in Reg. levigatur. uel Prov. a. q.

422쪽

perficie non iacet: quia in invisibilibus latet. Et tunc mortificationem nostram sapientiam contingentes apprehendimus,

si relictis visibilibus in invisibilibus abscondamur: sil si sic

hanc, cor effodientes, quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat, a semetipsa, manu sanctae discretionis eiiciat, et thesaurum virtutis, qui se latebat, agnoscat. Facile enim in se thesaurum a) invenit, si eam quae Se male presserat, molem a se terrenae cogitationis repellit. Quia autem quaesitam mortem sicut thesaurum dicit, recte subiungit:

CAPUT VI. Divina contemplatio sepulchrum est, in quo mens mundo mortua quiescit. Gaudentque vehementer, cum invenerint Syrinldmira

io 3Icut enim sepulchrum locus est, quo absconditur corpus: ita divina contemplatio quoddam sepulchrum est mentis, quo absconditur anima. Quasi enim huic adhuc mundo vivimus, cum mente in eum foras vagamur: sed mortui insepulchro abscondimur, cum mortificati exterius, in secreto internae contemplationis celamur. Sancti igitur viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum,

r) in cod. Bessar. si deeSt. a Additur quaesitum in vulgatis. manu scriptis non faventibus. In cod. Bessar. quae situm quoque habetur.

423쪽

semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt: atque intus ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde bene per Psalmistam dicitur: u Abscondens eos in a scondito vultus tui, a conturbatione hominum. i) Quod quamvis perfecte postmodum fiat: etiam nunc ex magna parte agitur, cum a temporalium desideriorum tumultibus, delectatione in interiora rapiuntur: ut mens eorum, dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Hinc est , quod Paulus per contemplationem mortuos, et quasi in sepulchro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: a Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est eum Christo in Deo. η a) Qui ergo mortem quaerit, gaudet, dum sepulchrum invenit: quia qui mortificare se appetit, Valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit: ut extinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationis intra sinum se intim; amoris abscondat.

II. Si vero ad hoc quod thesaurus effodi dicitur, etiam sepulchri inventio sub insertur; hoc necesse est ut intentio nostra conspiciat, quod antiqui mortuos cum divitiis obruebant. Qui igitur thesaurum quaerit, gaudet cum Sepulchrum invenerit: quia sapientiam perquirentes, cum Sacrae Scripturae paginas volvimus, cum exempla 3) praecedentium per- Scrutamur; quasi ex sepulcro gaudium sumimus; ) quia mentis divitias apud mortuos invenimus: qui quia huic

424쪽

mundo perfecte extincti sunt, in occulto cum divitiis requiescunt. Sepulcro ergo dives emcitur, qui per exempla iustorum in contemplationis virtute sublevatur. Sed cum requirens dicat: Quare data est misero lux cur hoc ipsunt requirere praesumat, insinuat dicens:

CAPUT VII. Quod hoc ipsum, quod recte nos agere credimus, utrum in districti iudicis

examine rectum sit, ignoram US .

Viro, cuius sescondita est via; et circumdedit eum Deus

tenebris. ia ΙΑ enim sua viro abscondita est; quia etsi iam in qua

sit vitae qualitate consideret, adhuc tamen ad quem finem, tendat, ignorat. Et si iam superna appetit, etsi plenis haec desideriis quaerit; adhuc tamen si in eisdem desideriis permaneat, nescit. Peccata quippe deserentes, ad iustitiam tendimus: et unde venimus, novimus; sed quo perveniamus, ignoramus. Quid hesterna die fuimus, scimus; sed 'quid contingat crastina nos esse, nescimus. Viro ergo via sua a scondita est; quia sic pedem ponit operis, ut tamen praevidere nequeat exitum consummationis i eius.

425쪽

I3 Est autem et alia viae nostrae absconsio: quia nonnunquam ea ipsa, quae recte nos agere credimus, an in districti iudicis examine recta bint, ignoramus. Saepe enim, sicut et longe superius diximus, I)opus nostrum causa damnationis est, et provectus putatur esse virtutis. Saepe unde

placari iudex creditur, inde ad irascendum placidus instigatur, Salomone attestante, qui ait: u Est via, quae videtur a) homini recta: novissima autem eius ducunt ad mortem. η 3 Unde sancti viri cum mala superant, sua etiam bene gesta formidant: ne cum bona agere appetunt, de actionis imagine fallantur: ne pestifera tabes putredinis sub boni specie lateat coloris. Sciunt enim quia corruptionis adhuc pondere gravati, diiudicare bona subtiliter nesciunt: et cum ante oculos extremi examinis regulam deduc ut, haec ipsa in se nonnunquam et quae approbant metuunt. Et tota quidem mente interna desiderant, sed tamen de incertitudine operum trepidi, quo gradiuntur ignorant. Unde bene postquam dictum est: si Quare data est misero luxῖ s adiungitur: si Viro, cuius abscondita est via. n Ac si dicatur: Cur huius vitae successus ) accipit, qui sub s qua

sit aestimatione iudicis iter sui operis nescitλ Bene autem subditur: si Et circumdedit eum Deus tenebris. n Tenebris namque homo circumdatur; quia quamvis coelesti desiderio serveat, quid de semetipso sit dispositum intrinsecus, ignorat. Et valde metuit, ne quid sibi in iudicio obviet, quod

a) Lib. I. cap. 32. pag. 8S. - Omnes Rem. et Remig. Reg. et Germ. quae videtiir hominibus recta 3l ProV. Id. I 2.4) Ita laudati MSS. Vindoe. Nornaan. Corb. Germ. Reg. etc. nec non vet. vulgati. In editis post Coccium, successus appetit. 3 Bessari quaeSitia.

426쪽

se de se nunc in desiderio boni servoris latet. Tenebris homo circumdatur: quia ignorantiae suae caligine premitur. Ant tenebris circumdatus non est, qui plerumque praeteritorum non meminit, satura non invenit, praesentia vix cognoscitλ Tenebris se circumdatum quidam sapiens viderat,

cum dicebat: si Quae in prospectu sunt, I invenimus cum labore: et quae in coelis sunt, a quis investigabit η 3 His se tenebris Propheta circumdatum vidit, cum

dispositionis intimae penetrare interna non potuit, dicens: u Posuit tenebras latibulum suum. n ) Auctor enim noster, quia nobis in hoc exilium deiectis, lucem suae visi nis abstulit; sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit. I 4. Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta provocamus. Flet enim caecitatem, quam soris patitur: si humiliter meminit, quod in interioribus lumine privatur. Cumque tenebras, qui bus circumdatur, respicit, splendoris intimi ardenti se desiderio assi igit: omnique intentionis adnisu semetipSam concutit, et supernam lucem, quam condita deseruit, repulsa,

quaerit. Unde fit plerumqne ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii charitas erumpat: et mens, quae in torpore prius s) caeca iacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi suspiriis vegetata convalescat. Unde bene sequitur:

at Particulam vis, a Coccio primum hic adiectam supprimimus auctoritate MSS. vet. edit. et ipsius textus sacrae Scripturae. 23 Core. Germ. et Reg. quis investiravit. 3J Sap. 9. a 6 - Conser. Pater: Excerpt. in Psia. II. II, 4J Psal. I7 ia. - Conser. Pater. in P L eap. M. si Bessar. caecitatis.

427쪽

- 3Ti CAPUT VIII. Quod flotu suo anima pascitur: et dum gemitu paenitentiae assicitur, consolati0nis divinae

rosectione Satiatur. Antequam comedam Suspiro.

iues ΟΜ EDERE namque est animae, supernae luciS contemplationibus pasci. Suspirat ergo antequam comedat: quia prius gemitibus tribulationis assicitur; et postmodum contemplationis refectione satiatur. Nisi enim Suspiret, non comedit; quia qui se in hoc exilio per desideriorum caelestium lamenta non humiliat, I aeternae patriae gaudia non degustat. A veritatis enim pabulo ieiuni sunt, qui in hac peregrinationis inopia laetantur. Suspirat autem, qui comedit, quia quos veritatis amor assicit, etiam refectio contemplationis pascit. Suspirans propheta comedebat, cum diceret:

a Fuerunt mihi lacrimae meae sal panes. η 3) Luctu enim

Suo anima pascitur, cum ad superna gaudia flendo sublevatur, et intus quidem doloris sui gemitus tolerat: sed eo resectionis pabulum percipit, quo vis amoris per lacrimas emanat. Unde et eandem vim lacrimarum adhuc beatus Iobsequitur, subdens:

428쪽

- 378 CAPUT IX. Quae sanctis lugendi et trepidandi causae. Et quasi inundantes aquae, sic rugitus me

is QUE, cum inundant, cum impetu Veniunt: et crescentibus multipliciter voluminibus, intumescunt. Electi vero dum mentis suae oculis divina iudicia fiJ opponunt: dum

de occulta super Se Sententia trepidant; dum se ad Deum pervenire posse confidunt, sed tamen ne non perveniant metuunt, a) dum praeteritorum suorum recolunt, quae defient: dum quae sibi adhuc sutura sunt, quia neSciunt, pertimescunt; quasi quaedam in eis aquarum more volumina colliguntur, quae in moeroris rugitus quasi in subiecta littora defluunt. Vir igitur sanctus vidit, quanta sint in lamentis poenitentiae volumina cogitationum; et ipsas moeroris undas inundantes aquas vocavit, dicens; si Et quasi inundantes aquae, Sic rugitus meuS. nI7. Nonnunquam vero iusti, sicut et paulo superius diximus, in ipsis bonis operibus positi trepidant: ac ne in eisdem occulto aliquo errore displiceant, continuis lamentis vacant. Quos cum divina subito flagella corripiunt, auctoris sui gratiam se offendisse suspiciantur: quia vel infirmitatibus praepediti, vel amaritudinibus pressi, ad impendenda prin

i J Idem codex apponunι. a MSS. Norm. dum praeterita sua recolunt. At eod. Bessar. praeteritorum suorum mala. Sed mala. superscribitur.

429쪽

ximis pia opera, non assurgunt. Et cor in lamentum vertitur, quia corpus a devotionis suae ministerio retardatur. Cumque se mercedem non augere considerant, etiam transacta opera displicuisse formidant. Unde beatus Iob cum rugitum suum quasi inundantes aquas diceret , illico adiunxit:

CAPUT X. Iudicia Dei quam metuenda. Quia timor, quem timebam, et enit mihi: et quod et erebar, accidit.

18 USTI igitur deflent et pavent, et magniS Se lamentis cruciant , quia deseri sermidant: et quamvis de correptione sua gaudeant, eorum tamen trepidam mentem correptio ipsa perturbat: ne malum quod tolerant, non pia percussio disciplinae sit, sed animadversio iusta vindictae. Quod bene Psalmista considerans ait: Quis novit potestatem irae tuaeῖ i) Potestas quippe divinae irae nostra non potest mente comprehendi: quia letus dispensatio obscuris super nos dispositionibus, saepe unde aestimatur deserere, inde nos recipit; et unde nos recipere creditur, inde derelinquit: ut plerumque hoc fiat gratia, quod ira dicitur, et hoc aliquando ira sit, quod gratia putatur. Nonnullos enim flagella corrigunt, nonnullos ad impatientiae vesaniam perducunt: et alios prospera quia demulcent, ab insania mitigant: alios quia elevant, funditus ab omni spe conversionis eradicant.

430쪽

Cunctos autem vitia ad ima pertrahunt: scd tamen quidam eo ab his facilius redeunt, quo se in eis corruisse altius erubescunt. Et i semper virtutes ad superna sublevant: sed nonnunquam quidam dum tumorem de virtute concipiunt, per ipsum tramitem ascensionis cadunt. Quia ergo potestas divinae irae minime cognoscitur, in cunctis nece se est ut sine cessatione timeatur. Sequitur:

CAPUT XI.

Qu0d hi, qui in regimine constituti sunt , districte cogitare debent, ut gloriam Suae dignitatis dissimulent: et quod non Omnia eis liceant: ergo ad loquendum aut iudicandum praecipites, intra semetip80s quantum pOSSunt a cupiditatis tumultibus ad contemplationis quietem confugiant. Nonne dissimulari' 2ὶ nonne silui' nonne quievi' et et enit super me indignatis.

lys UAMVIS quolibet in loco positi, cogitando, loquendo, agendo peccemus: tunc tamen per tria haec animus es frenatius rapitur, cum mundi huius prosperitate sublevatur. Nam cum praeire se potestate ceteros conspicit, alta de se elate cogitans sentit. Et cum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta diffrenatur. Cumque sa-

a) Bcssar. delevit aliquid ut scriberet se per. a) Vindoc. nonne tacui. Bessar. quoque iacui.

SEARCH

MENU NAVIGATION