Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

diximus, sive perversi quilibet, quam inordinate redarguunt, tam reprehensibiliter exhortantur. Ait namque: Quis unquam innocens periit; aut quando recti deleti sunιλ Saepe quippe hic et innocentes pereunt, et recti funditus delentur; sed tamen ad aeternam gloriam pereundo servantur. Si enim nullus innocens periret, Propheta non diceret: Iustus periit, ει nemo est qui recogita. i) Si rectos Deus providendo non raperet, nequaquam de iusto Sapientia dixisset: Raptus estne malitia mutaret intellectum eius. a) Si iustos animadversio nulla percuteret, Petrus minime praenuntiaret, dicens:

Tempus est ut incipiat iudicium de domo Dei. 3 Illi ergo

Veraciter recti sunt, qui amore supernae patriae ad cuncta praesentis vitae adversa praeparantur. Nam qui pro aeternis bonis mala hic perpeti metuunt, videlicet recti non sunt. Sed Eliphaz vel deleri rectos; vel innocentes hic perire non aestimat: quia saepe hi, qui non spe caelestis gloriae, sed pro terrena Deo retributione deserviunt, ipsi sibimet fingunt quod quaerunt, et docere praesumentes, cum terrenam Securitatem praedicant, cunctis suis laboribus ostendunt, quid amanti Sequitur

CAPUT XVIII. . Quare Deus in hoc mundo quorundam mala districto percutit, aliorum inulta permittit Quin potius vidi eos qui operantur iniquita-

452쪽

- 402 tem, et seminant dolores, et metunt eos, stante

autem metere, est dicendo praevalere. Vel certe dolores seminant, qui perversa agunt: dolores metunt, cum de eadem perversitate puniuntur. Fructus quippe doloris est retributio damnationis. Sed cum protinus subinfertur: quia qui dolores seminant et metunt, flante Deo pereunt, et irae eius spiritu consumuntur: hoc loco doloris messio, non iam poena, sed adhuc persectio iniquitatis ostenditur: quia ex divinae irae spiritu, eiusdem messionis pcena Subrogatur. Seminant ergo hic dolores, et metunt, quia iniqua sunt quae faciunt, et ipsa iniquitate prosperantur: sicut de iniquo per Psalmistam dicitur: si Polluuntur viae eius in omni tem p re: auferuntur iudicia tua a facie eius, omnium inimicorum

suorum dominabitur. η i) De quo paulo post subditur: si Sub lingua eius labor et dolor. v a) Dolores itaque seminat, cum perversa agit: dolores metit, cum ex eisdem perversitatibus temporaliter excrescit. Quomodo ergo flante

Deo pereunt, qui plerumque diu hic subsistere, et iustis selicius, permittunturλ Hinc namque de illis iterum per Halmistam dicitur: u In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. η 3 Ηinc Hieremias ait: κQuare via impiorum prosperaturλ η ) Quia enim, sicut

453쪽

scriptum est: si Dominus patiens redditor est: ο I) saepe diu tolerat, quos in perpetuum damnat: nonnumquam vero concite percutit, quia pusillanimitati innocentium a) consolando concurrit. Aliquando ergo omnipotens Deus diu praevalere iniquo; patitur, ut iustorum mundius Vita purgetur. Aliquando vero iniustos celeriter trucidat: eorumque interitu innocentium. corda confirmat. Si enim nunc Omnes male agentes percuteret, extremum iam iudicium quibus exhibe reti Si autem nullum omnino percuteret, quis Deum res humanas curare credidisseti Nonnumquam ergo iniquos serit, ut ostendat, quia inulta mala non deserit. Nonnumquam vero iniquos diu tolerat, ut considerantibus insinuet, ad quod eos iudicium reServet.

3 . Haec itaque sententia sue) deletionis iniquorum, si non

cum fine praesentis saeculi de cunctis generaliter dicitur, ex magna parte proculdubio veritatis virtute evacuatur. Sed tunc vera erit, cum iam iniquitatis. dilatio non erit. Quae hoc sortasse modo intelligi rectius potest, quoniam nec innocens perit, nec rectus deletur: quia etsi carne hic atteribtur, in conspectu aeterni iudic s vera salute reparatur. Et qui seminant dolores et metunt, flante Deo pereunt: quia quanto hic altius perverse agendo proficiunt, tanto durius subsequenti damnatione feriuntur. Sed cum eidem sente tiae praemittitur: u Recordare, o videlicet patet, quia trans-

currit.

3J Coccius ac deinceps editi dilationis. Rectius alii cum ΜSS. sententia delationis, qua scilicet dicebat Eliphaz omnes iniquos stante Deo periis-Sc. 8 Sar. quoque dilationis.

454쪽

acta res ad mentem reducitur, non autem sutura nunci

tur. Tunc ergo Eliphaet verius diceret, si haec de iniquis generaliter fieri extrema animadversione credidisset.

44 Sed hoc quod flare Deus dicitur, urget ut subtilius

discernatur. Nos quippe cum flamus, aerem ab exterioribus introrsus trahimus, et introrsus tractum hunc exterius reddimus. Flare ergo Deus in vindictae retributione dicitur: quia ab exterioribus causis introrsus iudicii consilium concipit, et ab interno consilio extrorsus sententiam emittit.

Quasi flante Deo, ab exterioribus aliquid introrsus trahitur, quando foras mala nostra conspicit, et intus i) iudicium disponit. Et rursum, quasi flante Deo ab interioribus spiritus extrorsus emittitur, quando ab interno a) conceptu consilii, exterius iudicium damnationis inscrtur. Bene itaque dicitur, quod qui dolores seminant, flante Deo pereunt: quia unde foris perversa faciunt, inde ab intimis recte feriuntur. Vel certe cum flare Deus dicitur, quia et statim irae eius spiritus subinfertur, appellatione flatus illius potest ipsa eius animadversio designari. Nos quippe cum irascimur, flatu iuroris 3) inflammamur. Ut ergo vindictam cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur: non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat, sed quo post

longam patientiam , quando vindictam peccatoris exequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Mens quippe reproba, quia adversum Suis actibus iudicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius suo reatu ipsa turbatur. Sed posta 3 Antiq. Remig. in iudicio disponit.

2J Rem. antiq. ab interno concepto consilio. 3J ΜSS. Norm. instamur. In Utic. scu. S. Ebrulphi prius legebatur m- flammatur VIa.

455쪽

- 405 -

quam quasi clementer admonuit, aperte increpationis verba subiungit, dicens:

CAPUT XIX. Dura in Iob Eliphaz Verba. Rugitus leonis, et τoae leaenae, et denteS c tulorum leonum contriti sunt.

s UID enim rugitum leonis appellar, nisi, ut paulo ante praemisimus, severitatem viriZ Quid vocem leaenae, n, si loquaciterem coniugisZ Quid dentes catulorum leonum, nisi edacitatem prolisλ Quia enim filii convivantes extincti sunt, dentium expressione signantur. Quae cuncta dum contrita Eliphaz rigidus exultat, quasi iure damnata denunciat. Cuius adhuc duritiam increpationis ingeminat, cum subiungit:

CAPUT XX Quod Τigridis nomino hypocritarum Varietas et rapacitas exprimitur, quibus quasi praeda iustorum sibi laus Vendicata. Tigris periit, eo quod non haberet praedam: et catuli leonum dissipati sunt.

6 EUEM enim nomine Tigridis, nisi beatum Iob nota

456쪽

namque simulator in eo, quod videri rectuS appetit, mur dum se per omnia non ostendit: quia dum virtutes quasdam per hypocrisim assumit, et occulte semetipsum vitiis subiicit, quaedam latentia vitia repente in iaciem erumpunt, et superductae simulationis, quasi visionis corium, ex admixtione sua varium ostendunt: ut plerumque sit mirum , cur homo, qui tantis virtutibus pollere I cernitur, etiam tam reprobis actibus inquinetur. Sed nimirum omnis hypocritatigris est; quia dum mundus color de simulatione ducitur vitiorum nigredine interrumpente variatur. Saepe enim dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae foedatur. Saepe dum de virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuria maculis inquinatur. Saepe dum castitatis atque largitatis decore vestitur, velut ex zelo iustitiae; crudelitatis atrocitate suscatur. Saepe largitate, castitate, pietate ex pulchra visione induitur , sed interfusa obscuritate superbiae notatur Sicque fit, ut intermixtis vitiis dum mandam in se speciem hypocrita non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Quae videlicet tigris rapit praedam: quia humani sibi favoris usurpat gloriam. Qui enim rapta laude extollitur, quasi praeda satiatur. Bene autem hypocritarum laus praeda dicitur. Praeda quippe est, cum aliena violenter auferuntur. Omnis autem hypocrita quia vitam iustitiae simulans, iustorum sibi laudem arripit, alienum profecto est quod tollit. Eliphag itaque, quia beatum Iob incolumitatis suae tempore laudanda egisse cognovit, percussione Subsequente, illum haec tenuisse per hypocris in credidit, dicens: si Tigris periit, eo quod non haberet praedam. v Ac Si aperte dicat: Varietas tuae simulationis extincta est, quia et

IJ Bcssar. cernitur videtur quasi duplicona lectionem posuerit.

457쪽

- - 407 adulatio laudis ablata est: et iam tua hypocrisis praedam non habet, quia percussa divinitus, humanis favoribus caret. 47 Translatione autem septuaginta interpretum nequaquam tigris dicitur, sed, Urmicoleon periit, eo quod non haberet praedam. Myrmicoleon quippe parvum valde est . nimal, sermicis adversum, quod se sub pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit, intersectasque consumit. Myrmicoleon autem lati ne dicitur, vel sormicarum leo, vel certe expressus sermica pariter et leo. Recte autem formica et leo nominatur: quia sive volatilibus, seu

quibuslibet aliis minutis animalibus, sermica est; ipsis autem formicis, leo. Has enim quasi leo devorat, sed 'ab illis quasi formica devoratur. Cum igitur Eliphaz dicit: Urmi- coleon periit; quid in beato Iob sub I) myrmicoleontis nomine, nisi pavorem et audaciam reprehendio Ac si ei aperte dicat: Non iniuste percussus es, quia contra erectos timidus, contra subditos audax fuisti. Ac si aperte dicat: Contra astutos te formido pressit, contra simplices temeritas inflavit. Sed praedam iam myrmicoleon non habet, a quia timida tua elatio dum verberibus premitur, ab aliena laesione prohibetur. Sed quia amicos beati Iob Haereticorum tenere speciem diximus; urget necessario ut haec eadem Eliphag verba quomodo etiam typice sentienda sint intime

i Vindoc. Norm. et alii in micoleonis. Coct. Germ. et Rega mirmico-Donιis. rcctius a graeco ρορμικολεοντος. Quod confirmari potest ex Hieronymo l. a. adv. Iovin. ubi legitur chamaeleontes. Cod Bessar. latino more mirmico leonis hic et infra. a Ita Anglic. ΜM. et ceteri quotquot consuluimus; non, ut legitur in editis, quia tumida tua elatio. Prior quoque lectio magis convenit proposito Eliphaa exprobrantis Iob timiditatem simul et audaciam.

458쪽

- 408 CAPUT XXI Quod regnum diaboli, et gloria huius mundi, et concupiscentia carnis in servis Dol contritae Sunt.

Rugitus leonis et voae leaenae, et dentes c tulorum leonum contriti sunt

48 scuta natura unius cuiusque rei ex diversitate componitur, in Sacro eloquio per rem quamlibet licite diversa figurantur. Habet quippe leo virtutem, habet et saevitiam. Virtute ergo Dominum, saevitia diabolum signat. Hinc enim de Domino dicitur: u Vicit leo de tribu Iuda, radix David. s i) Hinc de Diabolo scriptum est: a Adversarius veSter diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. s a) Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim, quod contra adversa audax est, leaena Ecclesia dicitur: sicut eiusdem beati Iob vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Iudaeam indicans, ait: a Non calcaverunt eam filii instit rum, nec pertransivit per eam leaena. 3) Aliquando vero leaenae nomine huius mundi civitas, idest Babylonia exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis esseratur , quae antiquo hosti, quasi saevissimoleoni sociata, perversae persuasionis eius semina concipit,

Irenatur,

459쪽

et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi, ad iniquam vitam, malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem,

quam praediximus, Babyloniam faciunt, pi tamen iidem singuli Babyloniae filii, quasi non leaena, sed leaenae catuli vocantur. Sicut enim Sion tota simul Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum I quique singuli memorantur: ita et filii Babyloniae singuli quique reproborum, et eadem

Babylonia simul omnes reprobi vocantur. 49. Sed sancti viri quamdiu in hac vita sunt, Semel ipsos solicita circumspectione custodiant: ne leo circumiens insidiando subripiat: id est, antiquus hostis sub aliqua imagine virtutis occidat: ne leaenae vox auribus obstrepat; id est, ne Babylonis gloria sensum ab amore patriae coelestis avertat: ne catulorum sa) leonum dentes mordeant; id est,

ne reproborum persuasio in corde convalescat. At contra haeretici iam quasi de sanctitate securi sunt, quia Vitae Suae meritis cuncta Se Superasse suspicantur. Unde et nunc dicitur: u Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. η Ac si aperte diceretur: Nos ideo nonnullis flagellis atterimur, quia et virtutem antiqui hostis, et cupiditatem terrenae gloriae, s) et I e suasionem reproborum Omnium vitae meritis superando calcamus. Unde adhuc subditur:

I9 In Gussanu. corrupte sanctorum quippe . . . singuli quippe. a In cod. Bessar. deest leonum. 3l Editi, et suasiones reproborum hominum. Vox omnium magis congruit fastui virorum de quibus paulo post: magnos se in omnibus aestimant, infra se cunctos respiciutit etc.

460쪽

- 410 CAPUT XXII Satan et leo recte Vocatur, et tigris, et myr

Tigris periit, eo quod non haberet praedam et catuli leonum dissipati sunt.

sota Lunc vocabulo tigridis repetit, quem leonis appellatione Signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. Modo enim se sicut est perditus humanis sensibus obiicit, modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet, modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere vitia aperte nititur, modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, iure tigris vocatur, quae apta Septuaginta interpretes, ut praelati sumus, myrmi coleon dicitur. Quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas, ut diximus, frumenta gestantes interficit: quia nimirum apostata angelus in te ram de coelis proiectus, iustorum mentes, quae bonorum sibi operum resectionem praeparant, in ipso lactionis itinere obsidet: cumque eas per insidias superat, quasi sermicas frumenta gestantes improvisus necat. Recte autem myrmi- coleon, id est, leo et sermica dicitur. Formicis enim, ut diximus, leo est, volatilibus formica: quia nimirum antiquus hostis sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim eius suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistitur, L 06 by

SEARCH

MENU NAVIGATION