Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

tiores invenerit; ita nos, dum studiose divinitatis i) notitiam ex creaturae eius consideratione colligimus, quasi susurrit ad nos venas illius aperimus: quia per hoc, quod factum cernimus, virtutem factoris admiramus; et per ea quae sunt in publico, illud ad nos emanat, quod latet in occulto. Quasi enim per quendam ad nos sonitum erumpit, dum consideranda nobis sua opera ostendit: in quo semetipsum, utcumque indicat: dum, quam sit incomprehensibilis manifestat. Quia igitur considerare eum digne non possumuS, non eiu Suocem, sed vix susurrium audimus: plene enim quia perpendere neque ipsa, quae sunt creata, sussicimus, recte dicitur: u Quasi furtive suscepit auris mea Venas susurrit eius. Proiecti quippe a paradisi gaudiis, et caecitatis poena multati , vix susurrit venas apprehendimus, quia ipsa quoque mira eius opera raptim tenuiterque pensamus. 6r Sciendum vero est, quia quanto virtutem illius mens sublevata considerat, tanto eius sa) rectitudinem repressa sermidat. Unde et recte subiungitur:

CAPUT XXX. Qu0d anima in nocte huius vitae contemplans Deum, ad magnitudinis illius inhorroseat

6aSorror nocturnae visionis, est pavor occultae con

I) Bessar. divinitatis eius .... creaturae consideratione. Inter quae duo verba postrema delevit eius. Mox creatoris, atque quod semetipsum. M Turon. Corb. Germ. sccundis curis et alii forιitudinem.

472쪽

templationis. Humana atenim mens quo altius si) elevata, quae sint aeterna considerat, eo de factis temporalibus gravius tremefacta formidat: quia tanto se ream verius cernit, quanto se ab illo lumine discrepasse , quod super se intermicat, conspicit: sicque fit, ut illuminata plus metuat, quia magis aspicit a Veritatis regula per quanta discordat; eamque gravi formidine suus ipse prosectus quatit, quae prius

a) quasi securius nihil videbat. 3 Quamvis quantalibet vir

tute profecerit, non iam manifestum aliquid de aeternitate comprehendit, sed adhuc sub cuiusdam caligine imaginationis conspicit. Unde et haec eadem, nocturna visio dicitur In nocte quippe, sicut et superius diximus, dubie; in die autem constanter videmus. Quia igitur ad contemplandum interni solis radium, nubes sese nostrae corruptionis interserit, nec ad infirmos nostrae mentis oculos, illud sicut estineommutabile lumen, erumpit: adhuc Deum quasi in nocturna visione cernimus , cum proculdubio sub incerta contemplatione caligamus. Sed quamvis extremum de illo aliquid mens conceperit, in consideratione tamen eius m gnitudiuis inhorrescit, et magis metuit: quia ipsis .ntemplationis eius vestigiis se imparem sentit, atque ad se relapsa, eum arctius diligit, cuius miram dulcedinem ferre non valens, vix hanc sub incerta visione gustavit. Sed quia ad huius sublevationis culmen minime pertingitur, nisi priu&I Bessar. se elevaι considerat. Mox imaginis. αὶ Ita cum plerisque MSS. ed. antiq. Aliae Vero quasi secura, ut etiam habetur in uno Vindoc. 3J Satis quadrat illa similitudo, unde anima nostra cubiculo comparatur nondum sulgentis solis radiis illustrato. Purissimum quippe acrin illo oculis nostris apparet. At si per senestrae rimulas spiculum Solis ingreditur, tunc immutata specie, quod purissimum videbatur, innu

meris obfuscatum corpusculis sursum dcorsum circumque volitantibus appa ei.

473쪽

desideriorum carnalium impoctu ne perstrepens turba reprimatur, recte subiungitur:

CAPUT XXXI Quibus modis sacra scriptura somnum accipiat. Et quid sit, quod Iacob lapide ad caput

posito dormiens, scalam coelo inhaerentem, et Dominum scalas innixum, et Angelos ascendentes et descendentes vidit. Quando solet sopor occupare homineS. 63s Uisquis ea quae mundi sunt, agere appetit, quasi

vigilat: quisquis vero internam quietem quaerens, huius mundi strepitum fug t, velut obdormiscit. Sed prius sciendum est, quia in Scriptura sacra figurate positus tribus modis somnus accipitur. Aliquando enim somno mors carniS, aliquando torpor negligentiae, aliquando vero exprimitur, calcatis terrenis desideriis, quies vitae. Somni namque vel dormitionis nomine carnis mors intimatur, sicut Paulus ait: i Molo vos tenorare fratres de dormientibus. a) Et paulo post: Ita eι Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo. Somno rursum torpor negligentiae designatur sicut ab eodem Paulo dicitur. Hora est iam nos de somno

surgere. 3) Et rursum: Evigilate iusti, et nolite peccare.

474쪽

Somno quoque, calcatis carn A desideriis, vitae quies figuratur, sicut Sponsae voce in i9 Canticorum Cantico dicitur: Ego dormio, et cor meum vigilat: a) quia videlicet sancta mens, quo se a strepitu temporalis concupiscentiae comprimit, eo verius interna cognoscit, et tanto 3 alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat. Quod bene per Iacob in itinere dormientem figuratur, qui ad caput lapidem posuit, et obdormivit: a terra scalam caelo inhaerentem, innixum scalae Deum, ascendentes quoque et descendentes angelos vidit. In itinere quippe dormire, est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere. In itinere dormire, est in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere: quos primis hominibns seductor aperuit, qui dixit: Scit enim De-1ιs, quod in quocumque die comederilis ex eo, aperientur oculi vestri. Unde et paulo post subditur: Tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum. s) Culpa quippe oculos concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere, est cives Supernae patriae contemplari, vel quanto amore 6) auctori suo super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione caritatis nostris infirmitatibus condescendant.

IJ Ita Gorb. Germ. Reg. Norm. Val - cl. Sicque melius repraesentatur huius sacri libri titulus, Sir - hasfrim, Canticum canticorum. Editi habent in Canticis canticorum. at Cant. S. I. 3ὶ Bessar. largius. 43 Genes. 3. S.

6J Ita omnes nostri MSS. et vet. ed. Coc. et recent. edit. auctori suo semetipsos transcendendo inhaereant.

475쪽

61. Et notandum valde est , quod ille dormiens angulos conspicit qui in lapide caput ponit: quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans, interna penetrat, qui intenta mente I) quae principale est hominis, imitatione sui Redemptoris observat. Caput quippe in lapide ponere, est

mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt; sed videre Angelos nequeunt, quia caput in lapide tenere contemnunt. 13. Sunt namque nonnulli, qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore, non studio dormiunt: et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide, sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit, ut quanto securiuS ab externis actionibus cessant, tanto latius in se immundae cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Iudaeae Specie per Prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: si Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius. n a) Praecepto etenim Legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt: ut unaquaeque anima, quo remota ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. Sancti autem viri, qui a mundi operibus non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt: quia in eo quod actiones huius seculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant: ne mens per negligentiam

476쪽

torpeat, ne subacta otio ad desideria immunda trigescat, ne in ipsis bonis desideriis plus iusto inserveat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo a perfectione languescat Agit haec, et ab huius mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum des rit, et per quietis studium virtutibus intenta, vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant, studiose subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: u Nemo potest duobus dominis servire. η i) Hinc Paulus ait: si Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit. v a) Hinc per Prophetam Dominus admonens dicit: a Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus. η 3 Quia igitur nequaquam notitia interna co

spicitur, nisi ab externa implicatione cessetur; recte nuIc verbi absconditi et divini susurrit tempus exprimitur, cum dicitur: si In horrore visionis nocturnae; quando solet sopor occupare homines. n Quia nimirum mens nostra nullo modo ad vim intimae contemplationis rapitur, nisi 'studiose prius a terrenorum desideriorum tumultu sopiatur. Sed humanus animus quadam suae contemplationis machina sublevatus, quo super se altiora conspicit, eo in semetipso terribilius contremiscit. Unde et apte subditur:

CAPUT XXXII. Quod cum mens ad coelestia Secreta Se sub-

IJ Matth. 6. 24. - 2J 2. Tim. a. q. - Ps. 4 . II. i) In plur. MSS. concipitur. In Val-cl. concupitur. In Corb. Germ. Reg. Coib. prima manu, conspicitur, quam lect. praetulimus.

477쪽

miscit; et quid sit, quod Manue, angelo ViSO,

timet, et uxor eius non timet. Pavor tenuit me, et tremor, et omnia o88a

mea perterrita Sunt. 66 Quid per ossa, nisi sortia acta signanturΘ De quibuS

et per Prophetam dicitur: a Dominus custodit omnia ossa eorum. v I)Et saepe ea, quae agunt homines, esse alicuius momenti aestimant: quia districtionis intimae quam sit Subtile iudicium, ignorant. Sed cum per contemplationem rapti superna conspiciunt, ab ipsa aliquo a) modo praesumptionis suae securitate liquefiunt: et tanto magis in divino conspecru trepidant, quanto nec bona sua digna eius examine, quem conspiciunt, pensant. Hinc est enim, quod is, qui sortia operando profecerat, per Spiritum sublevatus clamabat: si omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibiλ η 3) Ac si diceret: Carnes meae verba non habent, quia infirma mea apud funditus silent. Ossa autem mea tuae magnitudinis laudem dicunt, quia ipsa quoque, quae esse in me fortia credidi, tua consideratione contremi Scunt. Hinc est enim, quod Manue, viso angelo, pertimescens, dicit: e Morte moriemar, quia vidimus Dominum. η )'I a

478쪽

Quem uxor protinus consolatur, dicens: si si Dominus nos vellet occidere , i) man bus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset. n a Quid est autem quod ad visionem Angeli vir sit timidus, et mulier audax: nisi quod

nobis quoties coelestia demonstrantur, spiritus quidem pavore Se concutit, sed tamen spes praesumitλ Inde namque spes ad maiora 3 audenda sese erigit, unde turbatus spiritus: quia ea, quae superna Sunt, prior videt. 67. Quia igitur cum altior secretorum taelestium suble-Vata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit, recte nunc dicitur: s Pavor tenuit me, et omnia osSa mea perterrita sunt. n Ac si aperte diceretur: Subtilitatis intimae arcana percipiens, unde me apud me sortem credidi, ante conspectum iudicis inde titubavi. Districtionem quippe divinae iustitiae contemplantes, etiam de ipsis operibus iure pertimescimus, quae nos sortia egisse putabamus. Ducta namque ad internam regulam nostra rectitudo, si districtum iudicium invenit, multis tortitudinum suarum sinibus in intimam rectitudinem impingit. Unde bene , Paulus cum et virtutum ossa habere Se cerneret, et tamen subdistricto examine huc eadem eiu , ossa trepidarent, ait: si

Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Sed neque meipsum ) iudico; nihil enim mihi conscius sum. Ο s) Sed quia auditis venis divini susurrit, haec

eadem eius ossa contremuerunt, illico adiunxit: u Sed non in hoc iustificatus sum; qui autem iudicat me, Domin US

479쪽

est. η i) Ac si diceret: Recta egisse me recolo, attamen de meritis non praesumo: quia ad eius examen vita nostraducitur, sub quo nostrae sortitudinis et ossa turbantur. 68 Sed cum mens in contemplatione suspenditur, cucarniS angustias superans, per speculationis vim de libertate aliquid intimae securitatis rimatur, stare diu super Semei- ipsam non potest: quia etsi hanc sp ritus ad summa vehit, caro tamen ipso adhuc corruptionis suae pondere deorsum premit. Unde et subditur:

CAPUT XXXIII. Invisibilia quidem cognoscimus Sed raptim. Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili earnis meae.

69 eo bis praesentibus, spiritus transit; quando invisibilia

cognoscimus, et tamen haec non solide, sed raptim videmus. Neque enim in suavitate contemplationis intimae diu mens figitur: quia ad semetipsam immensitate sa) luminis reverberata revocatur. Cumque internam dulcedinem degustat, amore aestuat, ire Super semetipsam nititur, sed ad infirmitatis suae tenebras fracta relabitur , et magna virtute proficiens, videt quia videre non possit hoc, quod ardenter diligit; nec tam ardenter diligeret, nisi aliquatenus videret.

480쪽

Non ergo stat, sed transit spiritus, quia supernam lucem nostra nobis contemplatio et inhiantibus aperit, et mox infirmantibus abscondit. Et quia in hac vita quantalibet virtute quis profecerit, adhuc tamen corruptionis suae Stimulum sentit: si corpus quippe, quod corrumpitur, aggr . Vat animam,et deprimit terrena inhabitatio sensum inulta cogitantem; η i recte subditur: Inhorruerunt pili carnis meae. 7o. Pili et enim carnis, sunt, quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes: quas sic a mente abscindimus, ut de amissione earum nullo dolore fatigemur . Bene autem per Moysen dicitur: Levitae radant omnes pilos carnis suae. η a) Levita quippe assumptus Vocatur. Oportet ergo levitas omnes pilos carnis radere: quia is, qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas cogitationes mens proserat, et pulchram

animae speciem quasi pilis 3 fruticantibus deformem reddat. Sed quantalibet, ut diximus, quempiam Virtus Sanctae conversationis evexerit, adhuc tamen ei de Vetustate vitae nascitur, quod toleretur, unde et ipsi levitarum pili radi praecepti sunt, non evelli. Rasis etenim pilis, in carne radices remanent, et crescunt, ut iterum radantur: quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt sed tamen amputari iunditus nequaquam possunt. Semper enim caro Superflua generat, quae semper Spiritus ferro solicitudinis recidat. Sed tamen haec in nobis tunc subtilius conspicimus, cum Speculationis alta penetramus. Unde recte nunc dicitur: a Cum spiritus, me praesente , transiret

SEARCH

MENU NAVIGATION