Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

7 I. Humana etenim mens in contemplationis arce sub

levata , tanto semetipsam durius de superfluis cruciat, quanto nimis subtile conspicit esse quod amat: et cum pulchrum intuetur hoc, quod super se appetit, districte iudicat quidquid in se infirmum prius tranquille tolerabat. Transeunte ergo spiritu pili pertimescunt ; quia ante compunctionis vim, cogitationes superfluae fugiunt, ut nihil fluxum, nihil iam remissum libeat; quia si imatam mentem etiam contra semetipsam visitationis intimae severitas inflammata Cumque hoc, quod in corde illicitum nascitur, continua districtione resecatur; fit plerumque, ut vegetata mens paulo latius radio suae speculationis inhaereat, et pene figat Spiritum qui transibat. Nec tamen' haec ipsa contemplationis mora divinitatis vim plene aperit: quia eius immensitas humanas VireS auctas sublevatasque transcendit. Unde et betae subditura

CAPUT XXXIV. Qu0d si homo n0n peccasset, in carne futurus esset spiritalis, qui peccando factus est mente carnalis, atqus Visibilibus immersus, ad invisibilia non assurgit. Stetit quidum, cuius non regn0Scebam τὶιμ

um 'ra Quidam namque, non dicimus, nisi de eo utique, quem

Ita omnes MSS. nostri. In editis lego asistam mentem. Bessar. quoque asciam.

482쪽

exprimere aut nolumus, aut non valemus. Sed qua mente

hoc loco dicitur quidam, videlicet esponitur cum protinus subinsertur: Caius non agnoscebam vultum. Humana quippe anima, primorum hominum vitio a paradisi gaudiis expulsa lucem invisibilium perdidit, et totam se in amorem visibilium fudit: tantoque ab interna speculatione caecata est, quanto seras deformiter sparsa; unde fit, ut nulla moverit, nisi ea, quae corporeis oculis, ut ita dixerim, palpando cognoscit. Homo enim, qui si praeceptum Servare Voluisset, etiam carne spiritalis futurus erat, peccando factus est etiam mente carnalis, ut sola cogitet, quae ad animum per imagines corporum trahit. Corpus quippe est coeli, terrae, aquarum, animalium, cunctarumque rerum visibilium, quas indesinenter intuetur, in quibus dum totam Se delectata mens proiicit, ab internae intelligentiae subtilitate grossescit: et quia iam erigere ad summa se non valet, in his infirma libenter iacet. Cum vero miris conatibus ab his exurgerenititur, magnum valde est, si ad cognitionem Suam, repreS-sa corporali specie, anima perducatur, ut semetipsam sine corporea imagine cogitet, et cogitando Se, viam sibi usque ad considerandam aeternitatis substantiam paret.

73 Hoc autem modo quasi quamdam i) scalam sibi exhibet Semetipsam, per quam ab exterioribus ascendendo, in

Se transeat, et a se in auctorem tendat. Cum enim corporeas imagines deserit, insemetipsam menS veniens, non modicum ascendit. Sed quamvis incorporea sit anima, quia tamen corpori inhaeret, ex ipsa sui qualitate a) agnoscitur. quae carnali loco detinetur. Quae dum obliviscitur scita

a) Bussar. imaginem. a) In editis, post mS. Coib. localis corvoscitur: deest autem Iocalis in ceteris ΜSS. nostris. In Bossar quoque localis habetur.

483쪽

cognoscit incognita, meminit oblivioni mandata, hilarescit post tristia, addicitur post laeta: ipsa sui diversitate iudicat, quantum a substantia aeternae incommutabilitatis si)distat; quae semper, ut est, idem est; ubique praesens, u- bique invisibilis, ubique tota, ubique incomprehensibilis per inhiantem mentem sine aspectu cernitur, a) sine dubio auditur

sine motu suscipitur, sine corpore tangitur , sine loco retinetur. Hanc nimirum substantiam cum animus cogitat assuetus rebus corporalibus, diversarum imaginum phanta- Smata sustinet. Quae dum ab intentionis suae oculis abigit manu discretionis, postponens ei omnia. iam hanc aliquatenus conspicit. Quam si necdum quid sit apprehendit, agnovit certe quid non sit. Quia ergo ad insueta menS rapitur, cum divinitatis essentiam rimatur, recte nunc dicitur: si Stetit quidam, cuius non agnoscebam Vultum. B7 Bene autem dictum est stetit. Omnis quippe cieatura, quia ex nihilo facta est, et per semetipsam ad nihilum tendit, non stare habet, sed defluere. Rationalis vero creatura eo ipso, quo ad imaginem auctoris est condita, ne ad nihilum transeat, figitur: irrationalis autem nequaquam figitur, sed donec visionis suae ministerio universitatis speciem impleat, transeundo tardatur. Nam etSi coelum ac terra post in aeternum permanent, ex semetipSi Stamen nunc ad nihilum properant; sed pro eorum uSu, quibus serviunt, in melius 3 mutanda perseverant. Stare er-

J Editi, quantum a subflantia aeterna incommutabilitatis natura distat: sed superfluit haec vox natura, quam in nullis MSS. invenio, nisi in Corb. Germ. at Sic Floriac. Turon. Compend. Vindoc. Corb. Germ. duo Reg. Germ. Norm. In Coib. ivgulato dubio, nunc legitur sine sono; quod accedit adieci. editorum, sine voce. Bessar. sine sono. Nos lectionem supra citatorum codicum, quam habet etiam editio Mauriniana retinuimus; quamVis magis arrideat lectio editorum sine voce , vel sine sono ut magis re- Spondens sequentibus; sine motu suscipitur, sine corpore tangitur etc. 3 Unus cod. Reg. cum Corb. Germ. et Coib. mulata.

484쪽

go, Solius creatoris est, per quem cuncta non transeuntem transeunt, et in quo aliqua, ne transeant, retinentur. Unde et Redemptor noster, quia divinitatis eius status capi ab humana mente non potuit, hunc nobis ad nos veniens, creatus, natuS, mortuus, Sepultus, resurgens atque ad coelestia rediens, quasi transeundo monstravit. Quod bene per Evangelium illuminato caeco I innuit, cui transiens aud, tum praebuit, sed stans oculos reparavit. Per humanitatis quippe dispensationem transire habuit: per divinitatis vero potentiam, quia ubique praesens est, stare. Voces igitur caecitatis nostrae Dominus audire transiens dicitur, quia humanae miseriae factus homo miseretur. Stans autem lucem reparat: quia infirmitatis nostrae tenebras ex virtute divinitatis illustrat. Bene ergo postquam dictum est: si Cum spiritus a) me praesente transiret, s subditur: si Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum. v Ac si aperte diceretur: 3J Eum quem per transitum sensi, non transire deprehendi. Ipse est, ergo qui transit, ipse qui stat. Transit enim, quia teneri cognitus non valet: Stat autem, quia in quantum cognoscitur, incommutabilis apparet. Quia ergo raptimis, qui semper idem est cernitur, simul Deus et transiens et stans videtur. Vel certe stare eius, est nulla mutatione variari, sicut ad Moysen dicitur: si Ego sum, qui sum. η

Et sicut hunc Iacobus insinuat, dicens: si Apud quem

non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. η s

a J Matth: 9. 27. Ita Corb. Germ. Coib. Reg. Norm. et plerique pro eaeo innotui quod legitur in edit. at Primus Compend. me praesentem tramiser. 3 Vindoc. eum per quem tramitum sensi. ) Exod. 3. 14.3J lac. I. 17.

485쪽

Quia vero quisquis iam aliquid de contemplatione aeternitatis apprehendii, hanc per coaeternam eius Speciem conspicit: recte subiungitur:

CAPUT XXXV.

Quidquid de Patre percipimus per Filium vib

mine Moyses insinuat, dicens: si Creavit Deus hominem: ad imaginem Dei secit illum. η I Et sicut per expressionem Sapientiae de eodem Filio quidam sapiens dicit: si Candor est enim lucis aeternae. n a) Et sicut Paulus ait: u Quicum sit splendor gloriae, ac figura substantiae eius. v 3 Cum ergo aeternitas eius cernitur, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago eius mentis nostrae oculis antefertur: quia cum vere in patrem intendimus, hunc quantum accipImus, per suam imaginem, id est, per Filium ubdemus: et per eam Speciem, quae de ipso Sine initio nata est, eum aliquo modo cernere, qui nec coepit, nec desinit, i)conamur. Unde, et haec eadem Veritas in Evangelio .dicit:

486쪽

u Nemo venit ad patrem, nisi per me. η i Bene autem subditur:

CAPUT XXXVI. Quod per auram lenem Spiritus sanctus accipiatur, cuius prae8entiam ex subtilitate sua Holias agnovit: unde in libro Regum, non in spiritu grandi et forti, neque in commotione, neque in igne, sod in sibilo aurae tenuis transitum Domini in tollexit. Et vocem quasi aurae lenis audiri.

76 uid enim per vocem aurae lenis, nisi cognitio Spiritus sancti designaturὸ Qui de Patre procedens, et de eo, quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur. Qui tamen super Apostolos veniens, a) per exteriorem Sonum tamquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: u Factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis. v 3 Sanctus enim spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce aurae lenis exprimitur: quia videlicet veniens, et vehemens est et lenis. Lenis quia notitiam suam, quatenus cognosci utcumque Valeat,

I9 Iohan. Id. 6. - a) Cons. Paterium in Act. cap. 7. 3J Act. a. a.

487쪽

nostris sensibus temperat. Vehemens, quia quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, Sed inopiam nostram immaniter concutit. 77. Vox ergo Dei quasi aurae lenis auditur, quia in hac adhuc vita positis contemplatoribus suis, nequaquam se divinitas sicut est, insinuat, sed lippientibus mentis nostrae oculis claritatem suam tenuiter demonstrat. Quod bene ipsa legis acceptione signatur, cum dicitur: quia Moyses ascendit, et Dominus si in monte descendit. a)78 Mons quippe est ipsa nostra contemplatio, in quam nos ascendimus, ut ad ea, quae ultra infirmitatem nostram sunt videnda, sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia nobis multum proficientibus, parum de se aliquid sensibus nostris aperit: si tamen dici in illo vel parum, vel aliquid potest, qui unus semper, et idem permanens, intelligi 3) partiliter non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in eius substantia pars nullatenus' admittatur. Sed quia hunc exprimere persecto Sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo, quasi infantiae imbecillitate praepediti, eum aliquatenus balbutiendo reSonamus. Quia vero et in magna contemplatione sublevati, subtile quid de aeternitatis cognitione pertingimus, sacrae historiae verbis ostenditur, cum de cognitione Dei propheta ) nobilis Helias edocetur. Cui cum transiturum ante eum se

19 Ita ΜSS. pro in montem, ut in Editorum correctione legitur hic et alibi saepe, non attendentium Gregorium grammaticae leges parum observasse, ut ipse testatur in Epist. ad Leandrum libris his praemis-Sa. - a) Exod. 24. I. Conser etiam Paterium in Exod. cap. 28.

488쪽

Dominus promitteret, dicens: si Ecce Dominus transit: sp,-ritus grandis et fortis, subvertens montes et conteren S petras ante Dominum: o illico adiunxit: si Non in spirita Dominus: et post spiritum commotio; non in commotione Dominus: et post commotionem ignis; non tu igne Dominus: et post ignem sibilus aurae tenuis. η I Spiritus qui pe ante Dominum evertit montes, et petras conterit: quiae pavor, qui ex adventu eius irruit, et altitudinem cordis nostri deiicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et igni non inesse Dominus dicitur, esse vero in sibila aurae tenuis non negatur: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte con- Spicere praevalet, Deus non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus cum Saporem in circumscriptae veritatis contemplatione a subita subtiliter degustamus. Tunc ergo Verum est, quod de Deo cognoscimus: cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: u Quod cum audisset Helias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae. 3J Post aurae tenuis sibilum, vultum suum Propheta pallio operit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo contegatur, agnoscit. Vultui namque pallium Superinducere est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc ex consideratione. I) 3. Reg. I9. II. et I 2. Confer quoque Paterium in 3. Reg. c. Io. In ed. additur et ibi Dominus; quae desunt in Norm. Bclvac. Vind. Compend. etc. Servanda quoque esse non perSuadent quae postea leguntur: esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur. Nam non ait, astr-

matur.

489쪽

propriae infirmitatis velare, ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc, qu9d apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemurὸ Sed cum aliquid percipere de cognitione divinitatis incipimus, quasi iam in speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus ad cognitionem tamen i) veritatis inhiantes, iam aliquid de libertatis aura captamus. In ingreSSu ergo Speluncae Stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculum descendente, Israelitae e longinquo cernentes, in papilionum suorum ostiis stetisse memoranturi. a) quia ii, qui adventum divinitatis utcumque conspiciunt, quasi iam ex habitaculo carnis procedunt. Quia igitur humana mens quantalibet se virtute tetenderit, vix de intimis extrema cognoscit, recte nunc dicitur: α Et vocem quasi aurae lenis audivi. n Sed quoniam cum de se saltem parum nobis divina cognitio exhibet, infirmitatis nostrae ignorantiam persecte docet: qui vocem aurae lenis audivit, dicat quae ex ipsa hac auditione didicerit. Sequitur:

CAPUT XXXVII.

De Dei flagellis compescendas quasrelae quia qui de flagello Dei murmurant, iustitiam

490쪽

- 440 Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit et tr.

9 in Umana iustitia divinae iustitiae comparata, iniustitia est: quia et lucerna in tenebris sulgere cernitur, sed in solis radio posita i) tenebratur. Quid ergo Eliphas raptus in contemplatione cognovit, nisi quod iustificari homo

Dei comparatione, non possit8 Recta namque credimus, quae exterius operamur, sed cum minime interna cognoscimus,

a) quasi in solis radio positi caligamus. Cum vero illa utcumque percipimuS, ista non utcumque iudicamus, quia tanto quisque subtilius de tenebris iudicat, quanto ei. verius claritas lucis constat. Qui enim lucem videt, scit quid de tenebris aestimet. Nam qui candorem lucis ignorat, etiam obscura pro lucidis approbat. Bene autem subditur: a Aut Factore suo purior erit viri s Quisquis sic de percussione murmurat, quid aliud, quam iustitiam serientis accusatὸ Puriorem ergo se vir Factore suo aestimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi proculdubio postponit, cuius iudicium de sua afflictione redarguit. Ut ergo homo reprehendere non audeat iudicem culpae, hunc humiliter cogitet auctorem naturae: quia qui mire hominem ex nihilo secit, factum impie non affligit. Quod tunc Elia In plerisque tenebricatur. Ita olim lectum in Coib. 29 Haec Verba quasi . . . . caligamus, non sunt in Vindocin. Beluac. Norman. et plerisque. Potest etiam sensus integer constare his reiectis: extant in Colbert. 3 Ita plures et potiores, non de persecutiona ni in editis post Cocc. 4 Bessar. cum eius iudicium.

SEARCH

MENU NAVIGATION