장음표시 사용
491쪽
pliaet didicit, cum vocem quasi aurae lenis audivit. In consideratione namque divinae magnitudinis discitur , quam humiliter in sua animadversione timeatur. Et qui superna degustat, interiora aequanimiter tolerat: quia plene intus conspicit, quanti aestimet, quod soris agit. Male enim se rectum putat, qui regulam summae rectitudinis lignorat. Et saepe lignum rectum creditur, si ad regulam non ducatur: sed cum regulae iungitur, per quantam tortitudinem tumescit invenitur: quia nimirum rectitudo I abscidens increpat, quod oculus deceptus approbat. EL phaz itaque quia su- .perna conspexit, districtum iudicium de inferioribus exerit: et quamvis beatum Iob non recte redarguit , in comparatione tamen Creatoris omnium, a) creaturae modum recte describit, dicens:
CAPUT XXXVIII. Quod Deus angelicam naturam condidit mirabilem, ut ex libero arbitrio, qui manere nollent, ruerent, et maioris meriti fierent, qui mutabilitatis susto conditionem voluntatis sta- tione fixi 880nt. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: quanto ma
gis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum
a) Sic Compend. Beluac. Turon. Corb. Germ. Coib. Germ. Norm. I. Vindocinensis ita quoque habet: alter rectitudo abscedens. In ed. recti tudo accedens. - 2 Vatic. omnem creaturae modum etc.
492쪽
habent fundamentum, consumentur, relut i) ti
8o S satura angelica etsi contemplationi Auctoris inhaerendo, in statu suo immutabiliter permanet; eo ipso tamen quo creatura est, in semetipsa Micissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem, ex alio ad aliud ire est, et in semetipso stabilem non esse. Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot mutabilitatis suae motibus subiacet. Sola autem natura incomprehensibilis a) ab statu suo nescit moveri, quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia a mutabilitatis 3)motu fuisset aliena, bene ab auctore condita, nequaquam in reprobis spiritibus a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam ) summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit: ut et qui permanere nollent, ruerent; et qui in conditione persisterent, tanto in ea iam dignius, quanto et ex arbitrio starent: et eo maioris apud Deum meriti fierent, quo mutabilitatis suae motum, s) voluntatis statione fixissent. Quia ergo i- pSa quoque natura angelica est in semetipsa mutabilis, quam videlicet mutabilitatem vicit per hoc, quod ei qui semper idem est, vinculis amoris illigatur, recte nunc dicitur: si Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles. η Atque eiusdem protinus documentum mutabilitatis adiungitur, cum
I9 Bessar. velut a ιinea. - a Vatic. incomprehensibiliter. 3 Bessar. suae. 4 Nonnulli, supernorum spirituum. In uno Reg. supernorum. In alter
493쪽
de apostatis spiritibus subinfertur: u Et in angetis suis reperit pravitatem. η I) Ex quorum casu bene infirmitatis humanae considerationem colligit, cum illico subnectit: a Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a) tineaὸ η Luteas quippe domos habitamus, quia in corporibus terrenis subsistimus. Quae bene Paulus considerans ait: si Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. o 3 Et rursum: αScimus quia si terrestris domus nostra huius. habitationi; dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam n Terrenum quoque fundamentum est substantia carnis. Quod in se sollicite Psalmista conspexerat cum dicebat: a Non est occultatum OS meum a te,
quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terror. η s) Tinea autem de veste nascitur, et eamdem Vestem, de qua oritur, oriendo corrumpit. Quasi quaedam
Vero vestis animae caro est: sed haec nimirum vestis habet tineam suam; quia ab ipsa carualis tentatio oritur, ex qua laceratur. Qu si enim quadam Sua tinea VeStiS .noStra consumitur, cum caro corruptibilis tentationem gignit, et per hanc ad interitum pervenit. Velut tinea homo consumitur, cum de se oritur unde conteratur. Ac si aperte dicat: Si. illi spiritus esse ex se incommutabiles nequeunt, qui nulla carnis infirmitate deprimuntur: qua temeritate se homines
ν Hic variant MSS. et editi. Sequimur probatissimam leci. quae est Omnium Norm. unius Anglic. utri usque Compend. Bellovaci Corb. Germ. Editi habent, ex quorum comparatione bene casus infirmitatis humanae et aJ Bess. a tinea. Mox: in corpora terrena. 33 a 'Cor. 4. 7.4l a. Cor. S. I.
494쪽
in bono permanere constanter existimant, quos in eo quod intellectus ad summa evehit, carnalis infirmitas aggravans praepedit, ut per corruptionis vitium in semetipsis habeant, unde ab intima novitate veterascant λ8i Possunt quoque per Angelos, sancti Doctores intelligi, sicut per Prophetam dicitur: a Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eiuS: quia angelus Domini exercituum est. η i Qui quantalibet virtute sulgeant, esse omnino sine culpa nequeunt, cum iter praesentis illecebrosum a vitae gradiuntur: quia eorum nimirum gressus tangitur, aut luto illiciti operis, aut pulvere cogitationis. Domos autem luteas habitant, qui de illecebrosa hac vita carnis exultant. Hanc domum luteam Paulus contempserat habitare, cum dicebat: a Nostra autem conversatio in caelis est. 3)s Dicat ergo: si Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles: et in Angelis suis reperit pravitatem, quanto
magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum , consumentur velut tineaὸ η Ac si aperte dicat: Si praesentis vitae viam illi sine contagione transire nequeunt, qui aeterna s) nuntiantes sese contra temporalia accingunt: quae detrimenta illi sustinent, qui esse se in carnalis habitationis voluptatibus gaudentὸ Qui enim serviunt ei, non sunt stabiles: quia cum mens ad alta nititur, carnis suae cogitatione dissipatur: ita ut saepe animus dum intimis inhiat, dum sola caelestia expectat, Subita carnali delectatione perculsus, a semetipso Scissus ia-39 Mai. a. 7. - a J Alibi deest illecebrosum. 3l Philip. 3. 2O.4 Bessar. a tinea. J In vulgatis cogitantes pro nuntiantes, quod ost omnium nostrum MSS.
495쪽
ceat: et qui se infirmitatis suae molestias superasse gaudebat, repentino vulnere prostratus gemat. Pravitas ergo et in Angelis reperitur, dum ipsos quoque qui veritatem nuntiant, nonnumquam subreptio vitae fallacis gravat. Si ergo hi etiam mundi huius iniquitate seriuntur, quos contra eum
sancta intentio erigit, quibus ictibus illi penetrantur, quos ante eius iacula, ipsa infirmitatis suae delectatio sternitλQui bene velut tinea i) consumi describuntur. Tinea quippe damnum facit, et sonitum non facit: ita iniquorum
mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab aetate vitam. Sed haec se indesinenter amittere, nequaquam conspiciunt, dum toto desiderio curis temporalibus occupantur. Quasi ergo a 2 tinea consumuntur, quia sine sonitu, culpae morsum tolerant, dum quanta detrimenta vitae et innocentiae patiantur, ignorant. Unde et bene subditur:
CAPUT XXXIX. Reprobi nec in extremo tempore mentem
perVersam mutant. De mane usqνg ad vesperam succidentur. 8a i mane usque ad vesperam peccator succiditur, dum
496쪽
a vitae suae exordio usque ad terminum, iniquitatis perp tratione vulneratur. Omni namque tempore reprobi per augmentum malitiae conina se ictus ingeminant, quibus succisi in profundum ruant. De quibus bene per Psalmistam dicitur: si Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. η i) Dies quippe dimidiare, est tempus vitae male in voluptatibus ductum, ad poenitentiae lamenta dividere, atque hoc ad bonam usum patiendo reparare. Sed iniqui disssuos nequaquam dimidiant, quia perversam mentem, nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet dicens: a Redimentes tempus , quoniam dies mali sunt. η a) Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus. Sequitur:
Scire ne gligunt repr0bi quare eos supplicia, quae iustos praemia maneant. Et quiu nullus intelligit, in aeternum peri-
83M ullus videlicet eorum, qui a mane uSque ad veSp ram succidentur. Nullus intelligit, vel eorum 3 qui pere unt, vel eorum qui perditos pereuntiam mores imitantur.
497쪽
Unde alias scriptum est: st Iustus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo, et viri misericordiae colliguntur,
quia non est qui intelligat. η i) Iniqui ergo dum sola
temporalia appetunt, et quae bona electis in aeternum maneant, scire contemnunt; dum iustorum afflictionem con- piciunt. sed quae sit afflictionis retributio non agnoscunt: actionis suae pedem in profundum porrigunt; quia a luce intelligentiae sponte sua oculos claudunt. a) Stultis enim voluptatibus decepti, dum quae vident, temporaliter diligunt, a semetipsis alienati non vident ubi in aeternum ruunt Potest etiam mane prosperdas, vespere huius mundi adversitas designari. De mane ergo usque ad 3) vesperum re-ἔrobi succiduntur, quia et per prospera lascivientes depereunt, et per adversa impatientes ad insaniam exurgunt. Quos de mane usque ad vesperam nequaquam culpa Succideret, si vel prospera lamentum crederent, vel adversa sectionem sui vulneris aestimarent. 8 . Sed quia nequaqum sic humani generis multitudo deseritur, ut cuncta ad interitum tendere ) permittatur. sunt nonnulli, qui praesentis vitae oblectamenta despiciunt, etiam cum adsunt, transitoria esse considerant, atque haec ex amore aeternitatis calcant. Cumque in hoc primo gradu
iudicii gressum ponunt, s) vegetiores ad altiora perveniunt, ut cuncta temporalia, non solum quia citius sunti J Isai. 17. I. a) Corb. Germ. pro stuItis praesert malis. In uno autem Reg. et in altero Vindoc. nec non in ed. Barthol. et M. vet. Multis enim malis voluptatibus. Al. ed. multis enim mali voluptatibus. 3J Bessar. vesperam. Mox correctionem sui uviseris. 4J Bessar. permittantur. Mox oblectamenta. ) Fere omnes habent, vegetatisres.
498쪽
amittenda , despiciant, sed his inhaerere non appetant, etiam si aeterna esse potuissent: et a I pulchre conditis amore subtrahunt, quia in ipsum Auctorem pulchritudiniscordis passibus tendunt. Et sunt nonnulli, qui bona vitae praesentis diligant, sed tamen haec nullatenus assequuntur: qui rebus temporalibus totis desideriis inhiant, mundi gloriam quaerunt, sed adipisci nequaquam possunt. .HOS, ut ita dixerim, cor ad mundum pertrahit, mundus a ad correpellit. Nam saepe contingit, ut ipsis suis adversitatibus fracti ad mentem redeant, et in semetipsis reversi considerent, quam sint inania, quae quaerebant, Seseque pro tam stulto desiderio protinus ad lamentum vertant; et tanto Valentius aeterna desiderent, quanto se stultias leborasse pro temporalibus dolent. Unde bene descriptis reprobis subdi
CAPUT XLIQuod eos, quos mundus hic despicit, Deus eligit: et quid sit, quod puer Amalechita dux
David in persecutione hostium ossicitur. Qui autem reliqui fuerint, auferentur eae
eis. uos alios reliquos, nisi huius mundi despectos
acci-I Bessar. a pulchras conditionis amore se subtrahunι, ex quibus tamen verbis haec superscribuntur a mis se. at Unus Compend. et Longip. mundus a corda repeIIit. Praeserenda est lectio quam retinuimus et confirmatur in. x sequentibus ut ... ad mentem redea ιι et in semetipsis reversi coMidererit.
499쪽
pimus8 Quos dum praesens seculum ad nullius gloriae usum eligit, quasi minimos indignosque derelinquit. Sed mundi reliquos auferre Dominus dicitur: quia 'despectos huius saeculi eligere dignatur, Paulo attestante , qui ait: a Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi, eligit Deus ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut con
fundat sortia. η i)Quod bene in libris Regum, a AEgyptio
puero in via lassescente signatur , quem Amalechita aegrotum in itinere deserit , David vero invenit , cibo reficit, ducem sui itineris facit: Amalecitam persequitur , epulantem reperit, et funditus extinguit. Quid est enim, quod IE-gvplius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo currere nequaquam valeat, sed fractus adversitate torpescatὸ Sed hunc David invenit: quia Redemptor noster
veraciter manu sortis, nonnumquam quos despectos a mundi gloria reperit, 3 in suum amorem convertit.Cibo pascit: quia verbi scientia reficit. Ducem itineris eligit: quia suum etiam praedicatorem facit. Et qui Amalecitam sequi non valuit, dux David essicitur: quia quem indignus mundus
deseruit, non solum conversus in suas mentes Dominum
recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce, David Amalecitam convivantem invenit et extinguit, quia ipsis praedicantibus Christus mundi laetitiam destruit: quos mundus habere comites
I I. Cor. I. 26. et 27 - 2 I. Reg. 3O. 13. 33 Duo Compend. Corb. Coib. Germ. Reg. Remig. et nonnulli, in suo amore conversit. Bessar. quoque in suo amore. Et mox in sua mente.
500쪽
4 Q die iaS reproborum interitum protu- iid ' intelligit, in aeternum peribunt . di, ei's' S co adiunxit: a Qui reliqui fuerint, et dς hoc protinus, quod eisdem electis, .lieressty dicens: a Morientur, et non in Sa-uon in a reprobis divinituS auferuntur, quo pa--ienti ' ootentia dicuntur8 Sed nimirum Sacrae
cto krq . . , udo eM, ut cum aliquid narrat, interpo- serip sententia, ad superiora protinus redeat, si . dixit: a Et quia nullus est qui intelligat, Na': . ibunt: n electorum mox Sortem Subintulit, id i. autem reliqui fuerint, auferentur ex eis. η. - citentiae Suae oculum in eum, quem praedixe- . . . . . , reproboram mittens, Subito adiunxit: α Mo- ' i ,n in sapientia. n Ac si diceret: hi quos dixi sic iligentes in aeternum peribunt , proculdubio' uita morientur. Sed hunc esse nonnunquam Dj0jtjgsd by OO le