Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

morem sacri eloquii melius ostendemus, si ex eo aliquam huius rei similitudinem proferamus. Paulus namque apoSto has cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae οὐ ficiis admoneret, ne quos sorte ad sacros ordines inordinate proveheret, dixit: si Manus cito nemini imposueris, neque comminiicaveris peccatis alienis ; teipsum castum custodi.

- i) Qui ad infirmitatem eius corporis protinus verba

convertens, ait: si Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. s Statimque subiungit, dicens: si Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium

a) quorundam autem et subsequuntur. Ο 3 Quid ergo ad illud pertinent, quod ab infirmo bibi aquam prohibuit,

hoc quod de peccatis absconditis quorumdam hominum manifestisque subiunxitὸ nisi quod interposita de eius infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: a Manux cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis. alienisὸ η Ut enim haec eadem peccata quaaia sollicitudine perquirenda essens, ostenderet, interpo-

ij i. Tim. S. 22.a, In Vindocin. et plerisque quosdam aulam et subsequuntur: quod infra adhuc repetitur. At in Corb. Germ. Coib. I. Reg. quorundam, licet inferius in Corb. et Reg. quosdam 3 r. Tim. . 23. 43 Μira hic MSS. et edit. diversitas. In ΜM. Reg. Germ. Norm. Et

pluri legitur interposita continuo insmitatis molestia. Unus Vindocin. interposita infrmitate molestiae discretionis admonitionem protinus intulit. Vetus ed. Paris. I49 . interposita continua infirmit. molastia discretionis admouiιionem protinus intulit. Edit Basil. III 4. interpositam contra insWmitatis molestiam discretionis admoniιionem prol. intulit. Eadem est i ctio Barthol. et edit. Pa. is. ISI8. eam praetulimus quam praesecunt ΜSS. Corb. Germ. et Coib. Cod. Bessar. pro continua infrmitatis molesιia, sed pro suprascribitur.

502쪽

despexit. Quia igitur plerumque quos mundus relinquit, Dominus eligit, recte nunc dicitur: u Qui reliqui fuerint,

auferentur ex eis. n Sequitur.

CAPUT XLII.

Scripturae mos, ut ubi quid interponit pe-

Tegrinum, mox ad tractatum argumentum redeat. Morientur, et non in sapieritia. 86s uid est quod superius reproborum interitum proin

lit, dicens: si Quia nullus intelligit, in aeternum peribunus et de electis Dei illico adiunxit: a Qui reliqui fuerint,

auserentur ex eis: n et hoc protinus, quod eisdem electis non conveniat, subdit dicens: si Morientur, et non in sapientiaλ s Si enim a reprobis divinitus auseruntur, quo pacto mori non in sapientia dicunturὸ Sed nimirum Sacrae Scripturae consuetudo eri, ut cum aliquid narrat, interposita alterius causae sententia, ad superiora protinus redeata Nam postquam dixit: a Et quia nullus est qui intelligat, in aeternum peribunt: n electorum mox 'sortem subintulit, dicens: u Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis. nEt rursum sententiae suae oculum in eum, quem praedixerat, interitum reproborum mittens, subito adiunxit: si Morientur, et non in sapientia. n Ac si diceret: hi quos dixi quia non intelligentes in aeternum peribunt , proculdubio non in sapientia morientur. Sed hunc esse nonnunquam Dj0jtjgsd by OO le

503쪽

morem sacri eloquii melius ostendemus, si ex eo aliquam huius rei similitudinem proferamus. Paulus namque aposto Ius cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae officiis admoneret, ne quos sorte ad sacros Ordines inordinate proveheret, dixit: si Manus cito nemini imposueris, neque commimicaveris peccatis alienis ; teipsum castum custodi.

- i) Qui ad infirmitatem eius corporis protinus verba

convertens, ait: si Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. s Statimque subiungit, dicens: si Quorumdam hominum peccata manifesta Sunt praecedentia ad iudicium

a) quorundam autem et subsequuntur. v 3 Quid ergo ad illud pertinent, quod ab infirmo bibi aquam prohibuit,

hoc quod de peccatis absconditis quorumdam hominum manifestisque subiunxitὸ nisi quod interposita de eius infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: a Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis. alienisὸ n Ut enim haec eadem peccata qua Aia sollicitudine perquirenda essem, ostenderet, interpo-

ij i. Tim. I. 22, a In Vindocin. et plerisque quosdam aulam et subsequuntur: quod infra adhuc repetitur. At in Corb. Germ. Coib. I. Reg. quorundam, licet inserius in Corb. et Reg. quosdam 3 r. Tim. . 23. 43 Μira hic MSS. et edit. diversitas. In mS. Reg. Germ. No . et

plur. legitur interposita continuo infirmitatis molestia. Unus Vindocin. interposita infrmitate molestiae discretionis admonitionem protinus intulii. Vetus ed. Paris. I49 . interposita continua infirmit. molastia discretionis admonitionem protinus intulit. Edit Basil. III 4. interpositam contra instr-mitalis molestiam discretionis admonitionem prol. intulit. Eadem est i ctio Barthol. et edit. Pa is. ISI8. eam praetulimus quam praesecunt ΜSS. Corb. Germ. et Coib. Cod. Bessar. pro continua infirmisatis m lea ιia, scd pro suprascribitur.

504쪽

sita contra infirmitatis molestiam, discretionis admonitione, protinus intulit, quod in aliis patescerent, dicens: a Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quorumdam autem et subsequuntur. v Sicut ergo per hanc sententiam Paulus non eisdem verbis congruit, quibus eam loquens de Thimothei infirmitate subiuinit; sed ad illud rediit, quod superios intermittendo narravit: ita hoc loco Eliphaz cum de electis diceret: a Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis; u illico adiungens: a Morientur, et non in sapientia: sad illud protinus recurrit, quod superius de reprobis protulit, dicens: u Et quia nullus intelligit, in

aeternum peribunt. n87. idcirco autem reprobi electos despiciunt, quod ad vitam invisibilem per visibilem mortem tendunt. De quibus

bene nunc dicitur: si Morientur, et non in sapientia. η Ac si aperte diceretur: Mortem quidem et sepientiam pariterfugiunt, sed sapientiam penitus deserunt, mortis autem i, queos non evadunt. Et quia quandoque morituri vivere moriendo potuerant, dum mortem, quae proculdubio ventura eSt, metuunt, et vitam Simul et sapientiam perdunt. At contra, iusti in sapientia moriuntur, quia mortem, quam devitare funditus nequeunt, cum pro veritate imminet, disserre contemnunt, eamque dum aequanimiter serunt, poenam propaginis vertunt in instrumentum virtutis: ut inde debeat vita recipi, unde per primae culpae meritum cogitur finiri. Sed quia Eliphag haec contra iniquos veraciter protulit, beatum Iob reprehensibilem aestimans, de fastu se sapientiae inflavit. Unde et post praedicamenta tantae rectitudinis, irrisionis verba subiungit, dicens:

505쪽

OCA ergo, si est, qui tibi respondeat, et ad a'

liquem sanctorum convertere. Virum stultum imiorficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stubium firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. Lo go sient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit, qui eripiat. Cuius messem lamelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. Nihil in temra sine causa sit: et de homo non egredietur dolor. Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Quamobrem ergo deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum.

Qui facit magna ei inscrutabilia, et mirabilia absque num m. Qui dat pluviam super faciem terras, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublime, et moerentes rigit sospitato. Qui dissipat cogitationes malignorum, no possint

implere manus eorum quod coeperant. Qui approhendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Per diem incurroni tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in moridie. Porro salvum faciet egenos a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Et erit egen0 spes, iniquitas autem contrahet os suum. Beatus homo, qui corri, pitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes , quia ipse vulnerat et medetur; percutit, et manus eius S nabunt. In sex tribulationibus liberabit io, et in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morio, et in bello de manu gladii. A flagello linguae absconderis, et non timo- bis calamitatem, cum venerit. In vastitate et timo ridebis,

506쪽

et bestias torrae non sormidabis. Sed cum lapidibus regi num pactum tuum, et bestiae terrae paciscae erunt tibia Et scies, quod pacem habeat tabernaculum tuum, et Visitans speciem tuam non peccabis. Et scies, quoniam multiplex inrit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut insertur acervus iritici in tempore suo. Ecce hoc, ut inVestigarimus, ita eSt, quod auditum mente pertracta.

CAPUT XLIII.

Qui Doum in bonis contempsit, saepe in tribulationibus non inVenit Voca ergo, si est qui tibi respondeat

88 mnipotens enim Deus saepe eius precem in pertum batione deserit, qui praecepta illius in tranquillitate contemnit. Unde scriptum est: a Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. η I) Vocare autem nostrum, est humili Deum prece deposcere: respondere vero Dei est essectum precibus praebere. Ait ergo: a Voca si est qui tibi respondeat. o Ac si aperte dicat: Quantumlibet amictus clames , Deum respondentem non habes: quia vox in tribulatione non invenit, quem mens in tranquillitate contempsit. Ubi adhuc deridendo subiungit:

507쪽

- 455 CAPUT XLIV. Et ad uliquem sanctorum conτertere. 89 : si despiciens dicat: Sanctos quoque invenire in

assiictione adiutores non vales, quos habere socios in hil ritate noluisti. Qui post irrisionem protinus sententiam i

subdit, dicens: a CAPUT XLV. Quantum peccatum sit ira, quod etiam homicidio comparatur: et quomodo compesci debeat.

23 Uirum stultum interficit iracundis, et pa vulum occidit invidis.

9O d Luae nimirum sententia vera esset, Si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Sed nos pensemus, quod dicitur: quamvis ab auditoris sui virtute elidatur, ut ostendamus, quam rectum est, quod promitur, si non in beatum Iob iniuste promeretur. Cum scriptum sit: a Tu autem DO-mine cum tranquillitate iudicas. o 3 Sciendum nobis magnopere est, quia quoties turbulentus motus animi sub mansuetudinis virtute restringimus, ad similitudinem redire

508쪽

- 456

conditoris conamur. Nam cum tranquillitatem mentis ira diverberat , dilaniatam quodammodo , Scissamque , perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudianis amittat. 9 I. Quanta ergo Sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similita-do vitiatur. Per iram sapientia perditur: ut quid, quove Ordine agendum sit, omnino nesciatur, Sicut Scriptum est: κIra in sinu stulti requiescit: v i) quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit. Per iram vita amittitur, etsi sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: et Ira perdit etiam prudentes: a a quia scilicet confusuS animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter, Valet. Per iram iustitia relinquitur, sicut Scriptum est: et Ira viri iustitiam Dei non operatur: η 3 quia dum perturbata mens iudicium suae rationis exasperat omne quod furor Suggerit, rectum putat. Per iram gratia vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: a Noli esse a siduus cum homine iracundo, ne discas Semitas eius, et Sumas scandalum animae tuae. η Et idem: hi Quis poterit habitare cum homine, cuius spiritus tacilis est ad irascendumῖα s Quia qui se ex humana ratione nou temperat, necesse est, ut bestialiter Solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut Scriptum est: α Vir animosus parit rixas.

13 E l. 7. IO. a Prori I S. I. Sac. Sept. 3J Iacobi. I. 2O4 Prov. 22. 24. et 23. 34 Haec verba et textus S. Scripturae sequens omittuntur in MM. Compend. Beluac. Ebroic. Utie. Corb. Coib. Germ. Reg. etc. neci in ullo MSS. reperimus. omittuntur etiam in cod. Bessar.

509쪽

Et vir iracundus i) effodit peccata. η a) Iracundus quip

pe peccata effundit: quia etiam malos, quos incaute ad discordiam provocat, peiores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: a Sol non occidat super iracundiam vestram; f3J o quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur: quo contra iuxta vetustam translationem scriptum est a Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et quietum et trementem sermones meosλο Cum enim humilem diceret, quietum protinus adiunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit, cuius recessione animus vacuus, ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur. 92. Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exaSperantur Oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem sermat, sed sensus, quid loquatur, ignorat. In quo itaque iste ab abreptitiis icnge est, qui actionis Suae conscius non estὶ unde fit plerumque, ut usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exurgat, seque ipsum animus retinere non valet: quia factus est potestatis alienae: et eo furor membra foras in ictibus exercet, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet. Aliquando autem manus non exerit, sed in maledictionis

510쪽

iaculum linguam vertit. Fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse perversus homo facere vel metuit, vel erubescit. Fitque ut voto et voce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. I Aliquando ira perturbato animo, quasi ex iudicio silentium indicit; et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo, quam sit aversus a) dicat. Et nonnunquam haec silentii severitas per disciplinae dispensationem geritur: si tamen solicite in

intimis discretionis serma teneatur. Nonnunquam vero dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem veniunt, causae quoque quae graVius exasperant, oriuntur: atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat, et clamosas tacita voces sermat, verba sibi, quibus exasperetur, obiicit, et quasi in causae examine posita durius exasperata respondet: quod Salomon breviter insinuat,

dicens: si Praestolatio impiorum furor. η 3 Sicque fit, ut

pertubatus animus maiorem strepitum sui silentii sentiat,

eumque gravius clausae irae flamma consumat. Unde

19 Habes hic quomodo iud ces imprecationes ad quas irae impetu prolabitur. - ai Bessar. indicat. -- 3 ΡroW II. 23. 4 In Edit. Rom. Sixti V. et antiquioribus, si Barthol. excipias, eumque gravius clausa irae flamma consumat. MSS. et ratio persuadent legendum. clausae, pro clausa. In Colberi. tamen Corb. Germ. et M. ΜSS. legitur clausa irae flamma, quod idem sonat. Ita haberi in mS. Anglic. testatur Th. Iamesius. In Reg. et pleri sque constanter, clausae. Subsequens autem leuetimonium frintra quaesivimus in libris Ecclesiasticis et

SEARCH

MENU NAVIGATION