장음표시 사용
511쪽
. bene ante nos quidam sapiens dixit: si Cogitationes iracum di vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem
93 Sciendum vero est, quod nonnullos ira citius accendit, facilius deserit. Nonnullos vero tarde quidem - commovet, sed diutius tenet. Alii namque accensis calamis similes dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem lignis gravioribus durioribusque non dispares, accensionem tarde Suscipiunt, sed tamen accensi semel, difficilius extinguuntur: et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris sui 0 diutius ignem servant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primus appropinquat, et in malo Secundum tertius superat. Sed quid prodest, quod iracundia quo modo mentem teneat, dicimuS, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamusλ94 Duobus plenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens solicita antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat: quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad a) adversa se praeparet. Quae nimirum venientia
Sapientiae quos laudare solet Gregorius sub nomine cuiusdam sapientis, cap. olim I 6. nunc 3 o. quod tibi non vis furi etc. quae ad neutrum ex praedictis libris pertinent, scd ad lib. Tob. 4. I 6. I9 m. Norm. Turon. Corb. et alii, furoris sui durius lancm servant Bessar. quoque durius. a) Bessar. in margine tolleranda.
512쪽
uis b, hoste dormionS i'VςΠkIur, stumque citius inimicus necat quia non rePRg080xζm pst inrat. Nam qui mala imminentia per solicitudinςm prMnotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans expectat: et inde ad victoriam valenter accingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia, cuncta debet adversa meditari: ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid I) accsserit, providus superet: et quidquid non accesserit, lucrum putet.
Secundus autem servandae mansuetudiniS modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Ρatienter namque illatam iniuriam tolerat, qui pie meminit quod sortasse adhuc habeat, in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis extinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur, quia erubescit a) peccata non parcere, qui vel Deo, vel proximo saepe se recolit parcenda peccasSe. 9s. Sed inter haec solerter sciendum eat, quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam gelas 3 format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex Virtute surgeret, divinae animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum Vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac per
IJ Alibi: acciderit. - 2J Albi additur: sibi ) Apud. Coc. et deinceps. relus iustitiae: quod glossema 'st in mS.
513쪽
Psalmistam dicitur: Irascimini, et nolite peccare i) Quod
nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo. non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus, sicut nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Icelior est ira risu, quia per ιristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. a) De haec iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus. 3) Ira quippe
per vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat: quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Ipse namque gelus rectictudinis, quia inquietudine mentem agitat, eius mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae bene prius tranquilla cernebat. Sed inde su5tilius ad alta reducitur, unde ad tempus , ne Videat , reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate largius aperit , quae haec interim per commotionem claudit:. et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat: sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur: sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio iungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare: quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt: nec turbatus fons
514쪽
respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie ostendit: quia quo eius unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat.
96. Sed cum per aelum animus movetur, curandum Summopere eSt, ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, nec quasi domina praeeat,
sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo' i
numquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia er, gitur, cum subdita rationi famulatur Nam quamlumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus Servire contemnit: et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est, ut hoc ante Omnia, qui zelo rectis tudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius a) retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat: ut eo fiat iustior ultor alienus, quo prius extitit victor suus: quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, et servorem suum transcedendo diiudicet, ne intemperanter excitatus ipso gelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret. Quia vero, sicut diximus, etiam laudanda boni aemulatio mentis oculum turbat, recte nunc dicitur: si Virum stultum interficit iracundia. v Ac si aperte diceretur: Ira per zelum Sapientes turbat, ira vero per vitium stultos trucidat: quia illa .sub ratione restringitur, haec vero
et) MSS. Norm. Olb. Germ. et alii subtilius pertractando: lcctio quae
obtinet, est antiquaorum. Brasar. pertraetando. Mox aequalitate.
515쪽
irrationabiliter devictae menti dominatur. Bene autem subditur:
CAPUT XLVI Quo modo invidia cognoscitur. Et paret ulum occidit invidia.
97 nvidere enim non possumus, nisi eis, quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est, qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor Sit, cuius invidia torquetur. Hinc est, quod hostis i) callidus primo homini invidendo subripuit, quia amissa beatitudine minorem se immortalitate illius agnovit. Hinc est, quod Cain ad perpetrandum fratricidium corruit: quia despecto Suo Sacrificio, praelatum sibi infremuit, cuius Deus hostiam accepit, et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcumque esset, amputavit. I inc Esau a ad persecutionem fratris exa sit, quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen pro 3 esu lenticulae ipse vendiderat, minorem Se eo, quem nascendo praeibat, ingemuit. Hinc Ioseph fratres sui Hismaelitis transeuntibus, vendiderunt; quia cognito revelationis mysterio, ne se fieret melior, cius profectibus obviare conati sunt. Hinc Saul s) David subditum, lanceam intorquendo persequitur, quia quem 6 magnis quotidie augeri virtutum
Successibus sensit, ultra se excrescere expavit. Parvulus ita-I Gen. 4. s. 7. - aJ Gen. a . 34. et cap. 27. 4 I. - 3J Alibi deest pro. - ψ) Gen. 36. 27. et 28. - I. Reg. 18. II. 6) Beluac. quia quem maris quotidie etc.
516쪽
qne est, qui invidia occiditur: quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret. 98. Sed inter haec scienaum est, quia quamvis per Omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia tota Sua viscera Serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem i Vomit. De quo nimirum scriptum est: si Invidia diaboli mors intravit 'in orbem terrarum. v a) Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant, quam graviter animum vesania instigat. Color quippe pallore assicitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor: cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco 3 terebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem Sua . poena Sauciat, quam selicitas torquet aliena: quantoque estranei operis in altum fabrica ducitur, tanto
fundamentum mentis lividae profundius suffoditur; ut quo alii ad meliora properant. eo ipse deterius ruat: quar uina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus
persecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia cum mentem tabefecerit, cuncta, quae invenerit bene gesta consumit. Unde bene per Salomonem dicitur: a .Vita carnium,
Sanitas cordis, putredo ossium invidia. v s) Quid enimi Bessari movit. υ Sap. a. 24.3 Ita ΜSS. Vindoc. Norman. Val-cl. Germ. et plerisque. In editis Coc. et Seq. dolore caeco tenebrat. Bessari tenebrat. Et paulo post: eo res ipsa. 43 Sic. legendum docent etiam nostri MSS. non ut habetur in editis, eo ipso deterius ruant; vel, ut intiquioribus eo ipsa res. ) Prov. I 4. 3o.
517쪽
per i) carnes, nisi infirma quaedam ac tenera: et quid per ossa , nisi sortia acta signanturλ Et plerumque contingit, ut quidam cum vera cordis innocentia, in nonnullis suis actibus infirmi videantur: quidam vero iam quaedam
ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona, intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: u Vita carnium, sanitas cordis: n quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: a Putredo ossium, invidia: s quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam sortia acta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire. 99. Sed cur haec de invidia dicimus, si non etiam qualiter eruatur, intimemusλ Dissicile namque est, ut hoc alteri non invideat; quod adipisci alter exoptat: quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis: et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam coheredum numerus non angustat; quae et omnibu S una e St, et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis: et plena mors est eius, perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab eius rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur; tanto magis proximum diligit, quanto minus ex provectu illius sua damna pertimescit. Quae si perfecte in a-
δὶ Cod. Bessar. vitam carnis. Mox. temporaliter percipitur.. Et desideran-
518쪽
more coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione ci sine omni invidia Solidatur: quia cum nulla te rena desiderat, nihil est quod eius erga proximum caritati contradicat. Quae nimirum caritas quid est aliud, quam inculus mentisλ qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur. Quia autem parvulus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit: potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulam occidit invidia, quoniam huius pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur.
1 In cod. Bessari deest sine omni invidia.