Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Totum Caput quintum, a τersu tertio Orms, spiritali intellectu, pstuca quidem allegorico, pleraque autem morati eryonit. CAPUT I. Quid per nomen Iob et Vulnera eiuS, quae a planta pedis usque ad Verticem pertulit: quid

item per uxorem maledictionem Suadere CODantem, quidque per amicos c0ΠSOlatores accipiatur, breViter recapitulatur.

ERVATA historiae veritate beati Iob dicta, amicorumque illius mystica proposui interpretatione discutere: quia cunctis vera Scientibus liquet, quod Redemptorem mundi totis suis allegationibus curat sancta Scriptura promittere, eumque per electos omnes, cI ut

a) Vindocin. ac per eos scilicet studuit membra signare, quod prius legebatur in Corb. Germ. sed merito sult emendatum. Normari Sic integrum hunc locum exibent, eumque per electos omnes, ut per eius scilicet studuit membra struare. Dj0jtjgod by

522쪽

per eius scilicet membra, studuit signare. Unde et idem beatus Iob latino elequio Solens dicitur: ut per eius et nomen et vulnera, Redemptoris nostri passio designetur, de quo Propheta ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dot res nostros ipse portavit. I) Cui tentator, ablatis omnibus, et servos et filios occidit: quia non solum Iudaicum populum ex timore servientem, sed ipsos quoque Apostolos in Suo amore regeneratos, passionis eius tempore telo perfidiae perculit. Vulnere beati Iob corpus atteritur: quia Redemptor noster configi clavis in crucis patibulo non dedignatur. Α planta autem pedis usque ad verticem vulnera suscepit: quia sanctam Ecclesiam, quae corpus eiuS eSt, nota solum per extrema et ultima, sed usque ad summa membra persecutione saeviens tentator affligit. Unde etiam Pamlus dixit: Compleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea. 29 Cui suadere Qxor ad maledicendum nititur: quia carnales quique intra sanctam Ecclesiam adiutores callidi tentatoris existunt. Quae enim eum ad meledicendum prOVocat, Vitam carnalium designat, quia, ut iam supra diximus, intra sanctam Eccclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis iuxta sunt, eo per vitam durius premunt. Quia enim quasi fideles vitari nequeunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur. Amici vero illius, qui quasi ad consolandum veniunt, sed ad verba asperae invectionis excedunt, haereticorum speciem tenent, qui cum contra bonos Deum defendere nituntur, offen

dunt.

a. Haec itaque superius latius dicta, nunc breviter studui

523쪽

ex mistica designatione succingere, ut lector I) meus ex ipsa hac replicatione meminerit , me in opere spirital intellectui deservire: et tamen cum utilitatis a) usum postulat, subtiliter quoque studeo historiae verba discutere. Cum Vero necesse est, simul utrumque complector, ut splueritates fructus allegoria germinet, quos tamen ex radice historiae veritas producit. Amicos vero beati Iob, quos haereticorum speciem tenere diximus , in dictis suis nequaquam per omnia reprobamus: quia dum per Supernam sententiam contra eos dicitur: bbon estis locuti coram me rectum; et protinus subditur: Sicut servus meus Iob; 3) profecto liquet, quia omnino despicitur, quod ex melioris comparatione reprobatur. In reprehensione quippe eius incaute dilabuntur: sed tamen, quia tanti viri amici sunt, ex familiaritate illius mystica multa didicerunt, Unde et sicut superius diximus, eorum verbis etiam Paulus utitur, et haec

in assertionis suae adiutorium assumens, prolata ex Veritate testatur. Quae tamen veritas recte reprehendit: quia quamlibet sortis sententia contra sanctum virum proferri non debuit. Possunt ergo mystice Eliphaz verba pensari, quibus ad beatum Iob loquitur, dicens:

Quod stultus fuerit Iudae0rum populus, qui praesentem Dominum in carne sprevit: qu0det filii eius sint, qui perfidiam eius imitantur.

I Bessar. Lectoris mens. Mox in hoc opere. aJ Alibi. eum utilitaιis ipsius usum. - 3ὶ Iob. 4et. 7.

524쪽

- 472 Ego ridi stultum firma rudice, et maledixi pulchritudini eius statim.

3 3TULTUS quippe Iudaeorum populus extitit, quia ipsam in carne praesentiam aeternae sapientiae sprevit. Qui quasi firma radice convaluit: quia electorum vitam temporaliter extinguendo su ravit. Sed hunc Eliphaz maledicendo despicit: quia nimirum omnes haeretici, quorum tenere speciem amicos beati Iob diximus, cum de nomine Christi gloriantur, Iudaeorum perfidiam ex auctoritate reprehendunt. De quo stulto protinus subditur:

CAPUT IIl.

Iudaeorum filii, omnes perfidi. Longe fient silii eius a scrute, I) et conterentur in porta, et non erit qui eripiat. eilii huius stulti sunt omnes, qui perfidiae illius praedi

catione generantur. Qui scilicet a salute longe sunt, quia etsi temporalem vitam sine amictione percipiunt, aeterna gravius ultione feriuntur, sicut de eisdem filiis illius Dominus dicit: α Vae vobis Scribae et Pharisaei, hi pocritael qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, iacitis eum filium Gehennae duplo

i Sequentia verba dosunt in cod. Bessar.

525쪽

quam vos. η I) Sequitur. K Et conterentur in porta, et non erit qui eripiat. v Quis alius portae nomine, nisi mediator Dei et hominum debet intelligi, qui ait: si Ego sum Ostium, per me si quis introierit, salvabiturΘ a)s Filii igitur huius stulti extra portam proficiunt, et in porta conterentur: quia pravae Iudaeorum soboles ante Mediatoris adventum, in legis observatione floruerunt: sed in ipsa Redemptoris nostri praesentia, a divinitatis obsequio, perfidiae suae meritis repulsi ceciderunt. Quos nimirum non est qui eripiat: quia scilicet dum ipsum Redemptorem extinguere persequendo conati sunt, 3) oblata sibi remedia ereptionis absciderunt: de quo bene subditur:

CAPUT IV. Gentiles messes eorum, id est, Safra el0quia, comedunt, ac diVitias rapiunt. Cuius messem famelicus comedet: et ipsum rapiet armatus

f ε huius enim stulti messis fuerat ) sacri seges eloquii. Quaedam namque spicarum grana, sunt Verba Prophetarum, quae stultus habuit, sed non comedit: quia Iudaicus

r) Μari. 23. IS. at Iohan. Io. 9.3) Bessar. oblatae sibi remedium ereptionis. 4J MS. cod. S. Mich. sacrae Ieris eloquium.

526쪽

populus legem quidem verbo tenus tenuit, sed per fatuitatis fastidium ab eius intellectu ieiunavit. Huius vero stulti messem famelicus comedit: quia nimirum Gentilis populus

verba Legis intelligendo i) edit, ad quae plebs Iudaica

sine tutellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per Evangelistam dixit: si Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. η γ) De hissam elicis Anna prophetante dicitur: si Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt. Ο 3) Sed quia messem perdidit, recte subiungitur qualiter ipse et iam stultus perit, cum dicitur: a Et ipsum rapiet armatus. BAntiquus hostis Iudaicum populum armatus rapuit: quia in eo vitam fidei fraudulentae suggestionis iaculis extinxit; ut unde se inhaerere Deo crederet, inde eius ordinationi repugnaret. Quod profecto discipulos Veritas praemonet, dicens: si Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. η Sequitur:

CAPUT V.

Quid sit, quod aliquis velox ingenio, quae intelligit, contemnit, et alius tardus et hebes vix tandem multo labore assequitur, quod cum intellexerit, operatur. Et bibent sitientes diritius eius.

527쪽

6 , .uius stulti divitias sitientes bibunt: quia fluentis sacrae locutionis, quae Iudaicus populus in superbiae oste latione possederat, conVersae gentilium mentes irrigantur. Unde et eisdem per Prophetam dicitur: α Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate. η I Quia enim argenti vocabulo eloquia divina signantur, Psalmista testatur, dicens: et Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum .. η a) Qui ergo argentum non habent, ad aquas Vocantur, quia nimirum gentilitas, quae

Scripturae Sacrae praecepta non acceperat, sacri eloquii in undatione Satiatur , quam tanto nunc avidiuS potat, quanto hanc diu sicca sitiebat. Eadem ergo divina eloquia et messes et divitiae vocantur: messes, quia ieiunam mentem reficiunt, divitiae vero, 3) quia magna nos morum Venu State componunt. Eadem et comedi dicuntur et bibi, quia nimirum dum quaedam in eis obscura sunt, quae non nisi interpretata intelligimus, haec quasi mandendo glutimus: dum quaedam vero ad intelligendum facit a ita sumimus, ut invenimus, ea quasi non mansa bibimus, quia non fracta sorbemus. Haec sub intellectu mistyco brevi locutione transcurrimus , ne quid forsitan praeteriisse videamur. Sed quia beati Iob amici esse non possent, nisi in quibusdam

quoque magna morum honestate fulgerent, restat ut in eorum verbis virtutem sensuum moraliter inquiramus, quatenus dum locutionis eorum pondus discutitur, cuius do ctrinae fuerit, ostendatur.

528쪽

Quid sit maledicuro pulchritudini stulti. Ego fidi stultum firma radice et maledisipulorhitudini eius statim.

7. uasi firma radice stultus in terra figitur; quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Unde et primus Cain civitatem in terra construxisse describitur: ut aperte monstraretur, quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate coelestis patriae alienus fuit. Quasi firma radice stestus attollitur, quando hic temporali prosperitate fulcitur; ut omne quod appetit, assequatur, adversa nulla Sustineat, contra infirmos sine repugnatione praevaleat, bene agentibus ex auctoritate contradicat, ad maiora commoda ex peiori semper actione perveniat; ut unde viam vitae deserit, inde ad tempus felicior vivat. Sed cum malos florere infirmi conspiciunt, trepidant: et apud semetipsos peccantium prosperitate turbati, intus in gressibus mentis nutant. Quorum profecto speciem sumpsit Psalmista, cum diceret: si Mei autem pene moti Sunt pedes, pene effusi Sunt gressus mei: i) quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. η a)8 Cum vero eorum gloriam sortes aspiciunt , protinus quae post gloriam poena sequatur, attendunt: et alta intus

529쪽

cogitatione despiciunt hoc quod soris superbi fastu vacuce inflationis intumescunt. Bene ergo dicitur: si Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. v Pulchritudini quippe stulti maledicere, est eius gloriam ex

considerata damnatione iudicare: quia eo atrocius in tormentis obru itur, quo altius in peccatis elevatur, quia tran

sit, quod extollitur, permanet quod punitur: quia qui oho

noratur in via, in perventione damnabitur: et quasi per amoena prata ad carcerem pervenit, qui per praesentis vitae prospera ad interitum tendit. Notandum vero, quod cum stulti pulchritudini maledixisse se diceret, protinus addidit, statim. Mos namque humanae et infirmae mentis est, ut a)cum earum rerum, quas reSpicit, qualitate varietur. Saepe eius iudicium cum ipsa praesentis rei specie ducitur, et iuxta hoc quod aspicit, intentio illius sensusque formetur. Nam plerumque nonnulli, dum quorumdam gloriam cernunt, eiusdem gloriae aspectibus delectantur, ac magnum aliquid 3) existimant, seque ut talia mereantur, exoptant. Cum Uero gloriosos quosque, aut deiectos subito, aut fortasse etiam morientes aspiciunt, quia humana gloria omnimodo nihil Sit, cum gemitu fatentur: ita ut protinus dicant: Ecce, quam nihil est homol Qui hoc nimirum rectius dicerent, Si cum in gloria hominem cernerent, tunc eius interitum cogitani) Bessar. deest. qvi. Mox pulcritudinem maledixisse, pro pulchritudini, quod etiam Supca sic legitur. Infra deest protinus. 2) Apud Coc. ct seq. edit. υι cum earum rerum quas respicit qualitata varietur, saepe eius iudicium cum ipsa praesentis rei specie ducatur, et iuxta . . . formetur: pro Verbo ducatur in vet. Ed. Basil. ISI4. legitur iudicetur: in Paris. indicetur, quod extat in MSS. Vindoc. Corb. Gema. et ed. Barthol. 3J Nonnulli .iusdem aspectibus delectantur hanc maeuum aliquid extimant.

530쪽

res, transeuntem potcntiam nihil esse sentirent. Tunc qui pe est humana elatio pensanda, quam nihil sit, cum Sese super ceteros successibus extollit. Tunc considerandum est quo cursu felicitas transvolet, cum ante humanos oculos quasi permanens pollet. Nam gloriam morituri nihil esse, in ipsa iam morte pensare infirmi qui labet possunt. Tunc enim ei etiam illi derogant, qui hanc et usque ad mortem Sequentes amant. Bene itaque dicitur: Ego vidi stultum smma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. Ac si aperte diceret: Contra stulti pulchritudinem, moram in maledictione non habuit quia cum hanc cernerem, simul etiam poenam sequentem vidi. Non enim statim maledicerem, siuqua me gloriae illius delectatio tenuisset: sed Sine tarditate maledixi, quia supplicia mansura conspiciens, eius potentiam sine dubitatione reprobavi. Sed quia iniqui quique quo, plus in hoc mundo proficiunt, i) plures secum ad interitum trahant, recte subditur: Longe μὰ fiant filii eius a salute. Filii quippe 3 stulti sunt , qui in ambitione huius

saeculi, ex eius imitatione nascun ur, qui profecto tanto a salute longius fiunt, quanto in perpetratione nequitiae nulla. infirmitate feriuntur. De quibus bene additur:

CAPUT VII. Dios iudicii porta regni. Et conferentur in porta, et non erit qui eripiat.

9 sicut urbis aditus porta dicitur; ita est dies iu-

SEARCH

MENU NAVIGATION