Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

In qua Operis sui tempus, occasionem di-Visionem, institutum ac dicendi et interpreta di modum explicat.

TRI LEANDRO UOΕΡISCOPO, OREOORIUS SERVUS SERVORUM DEI

CAPUT L

UDUM te, frater beatissime, in Constantinop litana urbe cognoscens, cum me illic sedis Apostolicae 3) responsa constringerent: et te illuc iniuncta

Scripsis, inquit, et quasdam epistolas ad praed. Leandrum, e quibus una in eisdem lib. Iob. titulo praefatiouis annectitur. Unde Proemium , Seu Pr rogus in mia Coiberi. Germanens. Norinan. etc. appellatur: quae sortasse causa fuit cur Epistolarum Registro non inscriberetur. Libros Μoralium Leandro dicatos testatur ipse Gregorius his verbis: Maxime quia et hoc ipsum opus ad vestram reverentiam scripsi. Lib. I. ep. 4 I. Mauris. Nunc 43. ex qua, siquidam genuina est, probabilius insertur non ante indici. x. hanc nuncupatoriam epistol. fuisse Scriptam. a) Cod. Remens. Eccl. ab annis circiter 9oo. exaratus, Patri Dav-dro. De S. Leandro lege c. 3I. I. III. Dialog. et plurimas Gregorii ad eumdem epistolas. Eius elogium inseruit Mabillon. Sec. I. Bened. 3 id est negotia. Reg. S. Bened. c. SI. Fratres qui pro quovis responao proficiscuntur, id est negotio. Idem apud Graecos obtinuit usus

52쪽

- 4 pro cauris fidei i) Wisigothorum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui: quoniam diu longeque conversionis gratiam distuli ; et pos tquam coelesti sum desiderio amatus , saeculari habitu contegi melius a) putavi. Aperiebatur enim mihi iam de aeternitatis amore, 3 quid quaererem; sed inolita me

consuetudo devinxerat ne exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc me cogeret animus, praesenti mundo quasi specie tenus deservire; coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo iam non specie, Sed quod est gravius, mente retinere r. Quae tandem cuncta sollicite fugiens, portum monasterii petii: et relictis quae mundi sunt, ut frustra tunc credidi, ex huius vitae naufra-VOci S 'αποκρισις re onSum. Apud incertum auctorem sub nomine Athanasii , cuius opus inscribitur Doctrina ad Anιiochum, Tom. a. MVae ed. Athan. p. a 39. 'αποκριτιαρtος τηό μουκῆς dicitur, qui procursu dis Monasterii negosiis praepositus erat. Porro Leonem Maguum e Romanis Pontis primum Apocrisiarium habuisse Constantinopoli in comitatu, exemplo Alexandrini Episcopi, contendit doctissimus auesnellus ex ep. 86. eiusdem S. Leonis. Vide Dissert. I. QuesveI. ad an. 4IN. 4. pag. 3I . Mauris. Hodie Nuncium appellant: probabilius vero Apocrisiarii circa tempora Constantini magni coeperunt.

thi Occidentales, qui Hispanias et Galliam Narbonensem occupabant. Ostrogothi nuncupati sunt Gothi Orientales. Wisigotharum habet etiam cod. Bcssar. Componitur ex voce in est apud Geographos satis nota. Horum leges MS. extant inter codd. BesSar.

omnium fidem. Nostram lectionem confirmat Iohan. Diac. l. I. Vitae S. Gregor. c. 4. Dum conversionis suae gratiam longius protrahens, tutius se Christo famulaturum putaret si sub Praetoris urbani habitu, mundo spectetritus deseret iri t.

53쪽

gio nudus evasi. Quia enim plerumque navem incaute I)religatam, etiam de sinu tutissimi littoris unda excutit, cum tempestas excrescit: repente me, sub praetextu Ecclesiastici ordinis, in causarum secularium pelago reperi; et quietem monasterii, a) quia habendo non sortiter tenui, quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognovi. Nam cum mihi ad percipiendum sacri altaris ministerium obedientiae virtus opponitur, hoc sub Ecclesiae colore susceptum est, quod

si inulte liceat, iterum fugiendo 3 deflectatur. Postque

hoc nolenti mihi atque renitenti, cum grave esset altariSminiSterium, etiam pondus est curae Pastoralis iniunctum. Quod tanto nunc durius tolero, quanto, me ei imparem sentiens, in nulla fiduciae consolatione re Spiro. Quia enim mundi iam tempora, malis crebrescentibus termino ) propinquante, turbata sunt, ipsi nos, qui internismisteriis deservire credimur , curis exterioribus implicamur: Sicut eo quoque tempore, quo ad ministerium altaris accessi hoc de me, ignorante 3 me, actum est, ut Sacri ordinis pondus acciperem: quatenus in terreno palatio licentius excubarem. Ubi me scilicet multi ex monasterio fratres, mei, germana 6) vincti caritate, secuti sunt. Quod divina factum dispensatione conspicio, ut eorum semper exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchorae fune re Stringerer, cum causarum secularium incessabili impulsu fluctuarem.

a Corb. et Vindoc. relictam. a) Cod. Bessar. quam. 3 Hic plerique MSS. varias exhibent lect. Duo Rem. Secundus Remig. et Lyr. iterum fugiendo deseratur. iterum fugiendo defleatur. Ita Corb. Et Coib. 4 In cod. Bessar. appropinquaute. si Ibid. ignorante ante me.

54쪽

Ad illorum quippe consortium, velut ad tutissimi portus sinum, I post terreni actus volumina fluctusque fugiebam: et

licet illud me ministerium ex monasterio abstractum, a pristinae quietis vita mucrone suae occupationis extinxerat: inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium') quotidianae me aspiratio compunctionis animabat. Tunc eisdem fratribus etiam cogente te, placuit, Sicut ipse meministi, ut librum Beati Iob exponere importuna me petitione compellerent: et prout veritas vires infunderet, ut eis mysteria tantae profunditatis aperirem. Qui hoc quoque mihi in onere suae petitionis addiderunt, ut non solum verba historiae per allegoriarum sensum excuterem, Sed allegoriarum SenSus protinus in exercitium moralitatis inclinarem: adhuc aliquid gravius adiungentes, ut intellecta quaeque testimoniiS cingerem: et prolata testimonia, si implicita fortasse viderentur, interpositione superadditae expositionis enodarem.

CAPUT II NOX vero, 3 ut in obscuro hoc opere, atque ante

nos hactenus in discusso, ad tanta me pertrahi ac talia agnovi, solo auditus pondere victus, fateor; lassatusque Succubui. Sed repente inter formidinem devotionemque deprehenSus, cum in largitorem munerum oculos mentis attollerem, cunctatione postposita, illico certus attendi: quia impossibile esse non poterat, quod de fraternis mihi cordibus

V A Coccio hic praefixa pariicula post duinceps obtinuit renitentibus

m. et vet. edit.

In Bessar, cotidie. Semper hi codd, habent, co pro quo. 3 In cod. Bessar. deest ut, qui mox habct aruovi.

55쪽

desperavi: sed ipsa me a desperatione robustior, ad illum, spem protinus erexi, per quem aperta est lingua mutorum,

qui linguas infantium iaciet disertas a) qui 3 immensos bru

tosque asinae ruditus, per sensatos humani colloqui distinxit modos. OQuid igitur mirum, si intellectum stulto homini praebeat, qui Veritatem suam, cum voluerit, etiam perora iumentorum narrase Huius ergo robore considerationis accinctus , ariditatem meam ad indagandum sontem tantae profunditatis excitavi. Et quamvis eorum, quibus s) exponere compellebar, longe me vita transcenderet; iniuriosum tamen esse non credidi, si fluenta usibus hominum plumbi fistula ministraret. Unde mox eisdem coram positis fratribus, priora libri sub oculis dixi: et quia tempus paulo Vacantius reperi, posteriora tractando dictavi. Cumque mihi spatia largiora suppeterent, multa augenS, pauca Subtrahens, atque ita ut inventa sunt nonnulla derelinquens, ea quae me loquente excepta sub oculis fuerant, per libros emendando composui: quia et cum postrema dictarem, quo

Stilo prima dixeram, sollicite attendi. Egi ergo, ut 6 et

ea quae locutus sum, studiosa emendatione transcurren

quasi ad similitudinem dictatus erigerem; et ea quae dicta-Veram, non longe a colloquentis sermone discreparent: quatenus dum hoc tenditur, illud attrahitur, edita modo dissimili res non dissimilis formaretur; quamvis tertiam hu-

a Cod. Bessar. procedebat ut. - aJ Sap: Io. II. I. Remig. insensatosqua brutosque. In Core. rictus, in altero Regio rugitur. Hic immensas, id est sine mensura, opponitur distincιis modis. I J Num. aa. 28. - In cod. Bessar. superscribitur hoc.

56쪽

ius operis partem ut colloquendo protuli, pene ita dereliqui: quia cum me fratres ad I) alia pertrahunt, hanc subtilius emendari noluerunt. Quibus nimirum multa iubentibus dum parere modo per expositionis a) ministerium, modo per contemplationis ascensum, modo per moralitatis instrumentum volui , opus hoc per triginta et quinque volumina extensum in sex codicibus explevi. Unde et in eo saepe, quasi postponere ordinem expositionis invenior, et paulo diutius contem

plationis 3 latitudini ac moralitatis insudo. Sed tamen quisquis de Deo loquitur, curet necesse est, ut quidquid

audientium mores instruit, rimetur: et hunc rectum loquendi ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat utiliter derivet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit: cumque illas sufficienter impleverit, repente Sese in alveum refundit. Sic nimirum, sic divini verbi esse tractator debet: ut, cum de qualibet re disserit, si sortasse iuxta positam Occasionem congruae aedificationis invenerit, quasi ad- vicinam vallem linguae undas intorqueat: et cum subiunctae O instructionis campum sufficienter infuderit , ad sermonis propositi alveum recurrat.

12 Bessar; aliam. faJ Hebroic. mysterium. Secundus Rem. Floriae. secendus Remig. Reg. Mich. S. Albin. altitudini convenitque eontemplationis ascensui. Hic tamen ubi diffundendi sermonis ratio subi icitur, et in moralitatibus excurrendi, probanda magis videtur vox latitudini, quae in potioribus mS. habetur Od. Bessar. simplicius habet in contemplationis latitudine. O Ebroic. Lyri Bigot. aedificasionis.

57쪽

CAPUT III.

3Ciendum vero est, quod quaedam historica expositione transcurrimus; et per allegoriam quaedam typica investigatione perscrutamur; quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutemus; nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes, tripliciter indagamus. Nam primum quidem fundamenta historiae ponimus: deinde per significationem typicam in arcem fidei labricam mentis erigimus: ad extremum quoque per moralitatis gratiam, quam si superducto aedificium colore vestimus. i) Vel certe quid veritatis dicta, nisi reficiendae mentis alimenta credenda suntὸ Quae modis alternantibus multipliciter disserendo, ferculum ori offerimus: ut invitati lectoris quasi convivae nostri fastidium repellamus, qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius decernit, assumat. Aliquando vero exponere a) aperta historiae verba negligimus: ne tardius ad obscura veniamus: aliquando autem intelligi iuxta litteram nequeunt, quia superficiete nuS accepta, nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Ecce etenim

dicitur: a Sub quo curvantur qui portant orbem. η 3 Et de tanto viro quis nesciat, quod nequaquam vanas poetarum fabulas sequitur: ut mundi molem subvehi giganteo sudore suspiceturὸ Qui rursum pressus percussionibus dicit: u Elegit suspendium anima mea, et mortem Ossa mea. η s) Et quis rectam sapiens credat virum tanti praeconii, quem videlicet constat 6) ab aeterno iudice praemia pro patientiae virtute recipere, decrevisse inter verbera suspendio vitam finireὸ Aliquando etiam, ne fortasse intelligi

58쪽

iuxta litteram debeant, ipsa se verba litterae impugnant. Ait namque: u Pereat dies in qua natus sum , et nox in qua dictum est: Cunceptus est homo. η I) Et paulo post subiicit: si occupet eam caligo, et involvatur amaritudine. n a) Atque in eiusdem noctis maledictione subiungit: si Sit nox illa solitaria. η 3 Qui nimirum nativitatis dies, ipso impulsu temporis evolutuS, stare non poterat,

CAPUT IV.τUO igitur pacto hunc involvi caligine optabat Ela

psus quippe iam non erat: et tamen Si in natura rerum temporalium subsisteret, sentire amaritudinem nequaquam pos SetλConstant ergo quod nullo modo de die insensibili dicitur: qui sensu percuti amaritudinis optatur. Et si conceptionis nox reliquis noctibus coniuncta discesserat, quo pacto hanc fieri solitariam exoptatὸ Quae ut a lapsu temporis figi non potuit, ita etiam nec a reliquarum noctium coniunctione separari. Qui rursum dicit: Usquequo non parcis mihi, nec dimiιιis me, ut glutiam salivam meam' s) Et tamen paulo superius dixerat: Quae prius ιangere nolebat anima mea , nunc prae angustia cibi mei sunt. 6 Quis autem nesciat salivam facilius posse glutiri, quam cibumὸ Qui itaque se sumere cibum denuntiat, incredibile est valde

quo ordine glutire 7) posse salivam negat. Atque iterum dicit: Peccavi: quid faciam tibi o custos hominumλ 8 Vel

59쪽

certe: Consumere me vis peccatis adolescentiae meaeὸ I Et tamen alia responsione subiungit: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. 29 Quo ergo pacto a corde suo minime in omni vita sua reprehenditur, qui peccasse se publica voce testaturΘ Neque enim simul unquam conveniunt culpa operis, et irreprehensibilitas cordis. Sed nimirum verba litterae, dum collata sibi convenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac Si quibusdam vocibus dicant: Dum nostra nos conSpicitis Superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum, Sibique congruens, apud nos valeat intus inveniri.

CAPUT V. HLIQUANDO autem qui verba accipere historiae iu

xta litteram negligit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit: cumque laboriose invenire in eis aliud intrinsecus appetit, hoc quod soris sine dissicultate assequi poterat, amittit. Sanctus namque vir dicit: Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae expectare feci; si comedi bucellam meam solus, eι non comedit pupillus ex ea: si dexpexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem: si non benedixerunt 3 mihi latera eius,et de velleribus ovium mearum calefactus est. ) Quae videlicet si ad allegoriae sensum violenter inflectimuS, cuncta eius misericordiae facta vacuamus. Divinus etenim Sermo sicut mysteriis prudentes exercet, Sic plerumque Super'

60쪽

fice simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat: servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet. Ut ergo uniuscuiusque loci opportunitas postulat, I se per studium expositionis ordo immutat: quatenus tanto verius sensum divinae locutionis inveniat, ut quanto res quaeque exegerit, per causarum species alte

CAPUT VI.

QUAM videlicet expositionem recensendam tuae b at itudini, non quia velut dignam debui, sed quia te petente memini promisisse, transmisi. In qua quidquid tua sanctitas tepidum incultumque repererit, tanto mihi celerrime indulgeat, quanto hoc me aegrum dicere non ignorat. Nam dum molestia corpus atteritur, a) affecta mente etiam dicendi studia languescunt. Multa quippe annorum iam curricula devolvuntur, quod crebris viscerum doloribus crucior, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassesco, lentis quidem sed tamen continuis febribus anhelo. Interque haec dum sollicitus penso, quia Scriptura teste,

Omnis situs, qui a Deo recipitur, flagellatur: 3 quo malis praesentibus durius deprimor, eo s) de aeterna

-I- S. AB. ita semper studium. - -2- Editi a lata. Elegantius MM Reg. Corb. S. Alb. I. Vindoc. assecta. a. Vindoc. habet. utramque lect. Bessar. cod. habent Uicta. Alludit ad suam infirmam valetudinem qua haec scripsisse iam dictum est in Vita eiusdem. - 39 Hebr. Ia. 6.s4J Bessar. vitae durius. - ά39 Sic MSS. nisi quod in Reg. et Col-bert. legitur: de aeterva certus consolatione. Editi de aeternis.

SEARCH

MENU NAVIGATION