Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

- 13

certius praesumptione respiro. Et fortasse hoc divinae providentiae consilium fuit, ut percussum Iob percussus exponerem, et flagellati mentem melius per flagella sentirem.

CAPUT VII.

ED tamen recte considerantibus liquet, quia adversitate non modica, laboris mei studiis in hoc molestia corporalis obsistit: quod carnis virtus cum locutionis ministerium exhibere vix sufficit, mens digne non potest intimare quod sentit. Quid namque est osticium corporis, nisi organum cordisΘ Et quamlibet peritus sit cantandi artifex, explere artem non valet, nisi ad hanc I) sibi et ministeria exteriora concordent: quia nimirum canticum, quod docta manus imperat, quassata Organa proprie non resultant , nec artem flatus exprimit, si scissa rimis fistulta stridet. Quanto itaque gravius expositionis meae qualitas premitur, in qua dicendi gratiam sic fractura organi dissipat, ut hanc peritiae ars nulla componatὸ Quaeso autem, ut huius operis dicta percurrens, in his verborum folia non requiras: quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosae loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Et cuncti proculdubio scimus,

quia quoties in soliis male a) laetae segetis culmi proficiunt:

minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Unde et ipsam artem loquendi quam magisteria disciplinae exterioris insinuat, servare despexi. Nam sicut huius quoque epistolae tenor enuciant, 3) non me tacismi collisionem fugio: non

-I- Cod. Bessar, sibimet ministeria. - -2- Ibid. late. - -3- Legendum. non istucismi monet illustr. Huetius. lib. de opi. ren. interp. cap. 42.

62쪽

barbarismi confusionem devito, situs motusque I) praepositionum casusque servare contemno: quia indignum vehementer existimo, ut verba caelestis oraculi restringam subregulis Donati. Neque enim haec ab ullis interpretibus in Scripturae sacrae auctoritate servata sunt. Ex qua nimirurn quia nostra expositio oritur, dignum profecto est, ut quasi edita soboles speciem suae matris imitetur. Novam Vero translationem dissero: sed cum probationis causa exigit, nunc novam, nunc Veterem per testimonia assumo: ut quia Sedes Apostolica, cui Deo auctore praesideo, utraque utitur, mei quoque a) labor studii ex utraque sulciatur.

cuius coniecturae nulli mS. saVerit. MetacismuS a latετακειρια deriVari potest, et Latine dici transpositio. Quid transpositioni eum col lisioneλintellige ergo nimis frequentem literae M usum, ut a Maurin. in praefatobsematum quod ελληνικωτερως diceretur αγιισμος Μytacismus, a Verbo μυτακιζω quomodo dicunt etiam Rhosacismum nimium usum literae R. I Cod. Bessar. etiam praepositionum et casus. fa) Ibid. laboris stuatum In quo etiam post fulciatur sequitur: explicit prologus.

63쪽

In qua quae toto opere edisserenda sunt mucis pei Strivit. CAPUT I. De qua stirpe, Vel quo tempore fuerit Iob.

NTER multos saepe quaeritur, quis libri beati Iob scriptor habeatur. Et alii quidem Moysen, alii unum quemlibet ex Prophetis scriptorem huius peris suisse suspicantur. Quia enim in libro Geneseos Io-

r) In omnibus VSS. quos consuluimus hic titulus occurrit: Moralia B. Gregorii per contemplationem sumta. In Corb. omittitur Beati. Ita etiam in Codd. Bessar. quod semper repetitur dum nova pars incipit. Quidam divid. in VII parti Unaqueque vero V cap. completur. a In omnibus vet. ΜSS. hic incipit prima pars et lib. I. nulla facta praelationis mentione. Praesari tamen S. Doctorem liquot ex his verbis in fine legendis: in langum praefationis verba protraximus. In codd..Bessar. hic et ad initia omnium librorum ponuntur indices capitum, quae deinde suo loco a-tantur.

64쪽

bab de stirpe Esau descendisse, et Bale filio Beor in regnum successisse describitur; hunc beatum Iob longe ante Moysi tempora exstitisse crediderunt, morem prosecto Sacri Hoquii nescientes; quia in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, cum Studet ad alia subtilius i) enumeranda properare. Unde et illic Iobab, priusquam reges in Israel existerent, fuisse memoratur. Nequaquam ergo exstitisse ante Legem cognoscitur, qui Israeliticorum Iudicum tempore suisse signatur. Quod dum quidam minus caute considerant, Moysen gestorum illius, quasi longe ante positi, Scriptorem putant: ut videlicet is qui potuit ad eruditionem nostram Legis praecepta edere , ipse

credatur etiam ex gentilis viri historia, virtutis ad nos exempla mandasse. Nonnulli vero, ut dictum est, scriptorem huius operis unum quemlibet ex Prophetis arbitrantur: aS- Serentes, quod nullus tam mystica Dei verba cognoscere potuit, nisi cuius mentem prophetiae spiritus ad superna sublevavit. a. Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur: cum tamen auctor libri Spiritus sanctus fideliter credatur.

Ipse igitur haec scripsit, qui a) scribenda dictavit. Ipse

scripsit, qui et in illius opere inspirator extitit, et perscribentis vocem imitanda ad nos eius facta trasmisit. Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legeremus verba,

eaque quo calamo fuissent scripta quaereremus: ridiculum profecto esset, si non epistolarum auctorem Scire, Sen Sumque cognoscere: sed quali calamo earum verba impressa fuerint, indagare studeremus. Cum ergo rem cognOScimuS, e-

-I- Ed. enuncianda: correximus ex consensu MSS. - In Bessu. qui haec. - - . Ibid. Melius. aeque quo. Mox: non epistola m.

65쪽

eiusque rei Spiritum sanctum auctorem tenemus quia, scriptorem querimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo percontamurῖ i)2. Arbitrari tamen verius possumus , quod idem Beatus Iob, qui certamina spiritualis pugnae sustinuit, etiam

conSummatae Suae victoriae gesta narravit. Nec movere, debet quod in eodem libro dicitur: Dixit Iob: vel: haec atque illa pertulit Iob. Moris enim scripturae sacrae e Si , Ut ipsi qui scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur. Hinc est enim, quod Moyses ait: Erat ac ses a) vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. 3 Hinc Ioannes dicit: Hic est discipulus illa, quem diligebat Iesus Hinc Lucas, ait: Quod ambulatenι duo ex discipulis s) in via, Cleophas, et alius. 6 Quem prosecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, quid, nisi 7) seipsum fuisse monstravit Θ Scriptores igitur sacri eloquii, qui impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium quasi de aliis proferunt. Spiritus ergo Sanctus per Moysen locutus est de Moyse. Spiritus sanctuS per Iohannem locutus est de Iohanne. Paulus quoque, quia non ex seipso loqueretur insinuat , dicens: u An experimentum

quaeritis eius, qui in me loquitur ChristusΘ n 8) Hinc est quod Angelus, qui Moysi apparuisse describitur, 9 modo Angelus, modo Dominus memoratur: angelus Videlicet, propter . hoc, quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat.

I Corb. Rem. Remig. et plerique perscrutamur. In vulgatis et BeSSar. perscrutamur. - a) Deest vir in cod. Bessar. - 3ὶ Num. Ia. 3.f4J Iohan. ao. II. - 39 In cod Bessar. superscribitur Iesu. - 6) Luc.a4. 13. - Τ) Alibi deest quid fit; ut supprimitur interrogatio. - 8J a. Cor. I . 3. - 9) Exod. 3. 6.

66쪽

Cum ergo loquens ab interiori regitur, et per obsequium Angelus, et per inspirationem Dominus nominatur. Hinc David ait: si Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. η i Non enim lex David, aut populus David, erat:Sed personam eius, ex quo loquebatur, assumens, ipsius auctoritate loquitur, cuius inspiratione replebatur. a Hoc quotidie fieri in Ecclesia cernimus, si vigilanter intuemur. Nam stans in medio populi lector clamat: α Ego sum Deus Abraam, Deus Isaac, et Deus Iacob. o Et quod ipse Deus 3) sit, vere profecto non dicit: nec tamen per hoc quod dicit, veritatis regulam deserit; quia cui ministerium lectione exhibet, eius dominium voce praetendit. Itaque scriptores sacri eloquii, quia repleti sanio Spiritu super Se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt: et sic de se sententias, quasi de aliis proferunt. Unde et beatus Iob sancto Spiritu amatas, potuit Sua geSta, quae erant Videlicet Supernae adspirationis dona, quasi non Sua Scribere: quia eo alterius erant quae loquebatur, quo homo loquebatur quae Dei sunt: et eo alter quae erant illius loquebatur, quo Spiritus sanctus loquebatur quae hominis Sunt.

. Quod ad confutandam inpudentiam p0puli Christiani Iob homo gentilis introduoitur.

CAPUT . II. 3ED iam debemus ista postponere, et ad conSideran

faJ Psal. 77. I. - a In cod. Bessar. loquebatur et in margine al. rapiebatur. - In cod. BeSSar. Perum.

67쪽

da sacrae historiae gesta properare. omnis homo, eo ipso quo homo est, suum intelligere debet auctorem: cuius v luntati tanto magis serviat, quanto se, quia de se ipso nihil sit, pensat: ecce autem conditi Deum considerare negleximus. Adhibita sunt praecepta: praeceptis quoque obtemperare noluimus. Adiunguntur exempla: ipsa quoque imitari exempla declinamus, quae edidisse ci) nobis positos sub Lege conspicimus. Quia enim Deus aperte quibusdam sub Lege positis locutus est: quasi alienos nos ab eisdem praeceptis aspicimus, quibus haec specialiter locutus non est. Unde ad confutandam ca) impudentiam nostram, gentilis homo ad exemplum deducitur; ut quia obedire homo Legi sub Lege positus despicit, eius saltem comparatione evigilet, qui sine Lege legaliter vixit. Erranti igitur homini data est Lex: erranti vero etiam sub Lege, adducitur testimonium eorum, qui extra Legem sunt: ut quia 3 conditionis nostrae ordinem servare noluimus, praeceptis admoueremur: et quia praeceptis obedire contempsimus, exemplis confunderemur: nec, ut dictum est, eorum exemplis quoSLex adstringeret, sed quos Lex a peccato nulla cohiberet. s. Circumscripsit nos divina providentia, circumvenit excu-Sationem noestram: undique conclusus est aditus tergiVersa) Gilol. Vatic. Gussanu. nobis positis sub lege. Emendavimus ex MSS. hac ratione sulti ; nimirum loqui S. Gregorium de Christianis, qui sub Evangelio positi declinant exempla Sanctorum sub Lege positorum. Antiqua tamen est lectio haec, quippe in MS. Utici seu S. Ebrulphi legitur postfis et positos. m. Bessar. quae dedisse nobis: positis. lal Cod. Bessar. imprudentiam. 3ὶ lae conditi conditionis.

68쪽

- 20 sationis humanae. Homo gentilis homo sine lege, ad medium adducitur, ut eorum qui sub Lege sunt, praVitas confundatur. Quod bene per Prophetam ac breviter i) dicendo ostenditur: si Erubesce Sidon, ait mare. η a) In Sidone quippe figuratur stabilitas in lege positorum: in mari autem vita gentilium. Erubesce ergo Sydon, ait mare: quia ex vita gentilium redarguitur vita sub lege positorum: atque ex actione secularium confunditur actio religiosorum: dum illi etiam promittendo non servant quae in praeceptis audiunt: et isti vivendo ea custodiunt, in quibus nequo quam mandatis legalibus astringuntur. Qua vero auctoritate liber iste sit praeditus, ipsa sacrarum paginarum soliditas attestatur, dum per Egechielem prophetam dicitur, quod tres solummodo viri liberentur , Noe scilicet, Daniel, et Iob. 3)Nec immerito inter Hebraeorum Vitas, in auctoritatis reverentiam vita iusti gentilis adducitur: quia Redemptor noster, sicut ad redemptionem Iudaeorum et Gentilium venit, ita se Iudaeorum et Gentilium prophetari vocibus voluit; ut per utrumque populum diceretur, qui pro utroque populo quandoque pateretur. 6 Vir itaque iste summis virtutibus fultus , sibi notus erat et Deo: qui si non flagellaretur, a nobis nullatenus agnosceretur. Virtus quippe etiam per quietem se exercuit: sed virtutis opinio commota per flagella fragravit. Et qui quietus in seipso quod erat continuit, commotus ad notitiam omnium odorem suae fortitudinis aspersit. Sicut enim unguenta latius redolere nesciunt nisi commota; et Sicut aromata fragrantiam suam non nisi cum incenduntur, ex

i) Cod. Bessar. breviter dicitur. - 2 Isai. 23. 4.s3J Cod. Bessar. longe mclius virtutibus.

69쪽

pandunt: ita sancti viri omne quod virtutibus redolent, in tribulationibus innotescunt. Unde et recte in Evangelio dicitur: Si habueritis fidem tamquam granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc, et transibit. I) Granum quippe sinapis nisi conteratur, nequaquam Vis Virtutis eius agnoscitur. Nam non contritum lene est: Si vero conteratur,

inardescit, et quod in se acerrimum latebat, ostendit. Sic unusquisque Vir sanctus, cum non pulsatur, ob despicabilis ac lenis aspicitur: si qua vero illum tritura persecutionis opprimat, mox omne quod calidum sapit, ostentat; atque in servorem virtutis vertitur, quidquid in illo ante despicabile infirmumque videbatur; quodque in se per tranquilli- tatis tempora libens operuerat, exagitatus tribulationibus coactus innotescit. Unde bene per Prophetam dicitur: 3 si In die mandavit Dominus misericordiam suam, et ) in nocte declaravit. u s9 Misericordia enim Domini in die

mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur: in nocte vero declaratur, quia donum, quod in tranquillitate sumitur, in tribulationibus manifestatur.

CAPUT III. Quantis virtutibus Iob clarusrit. sED subtilius perscrutandum est, cur tot flagella per

70쪽

tulit, qui tantam virtutum custodiam sine reprehensione servavit. Humilitatem quippe habuit, quia et ipse testatur: i Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla

mea, I cum disceptaret adversum me. v a) Hospitalitatem exhibuit, sicut ipse perhibet, dicens: si Foris non mansit peregrinus, hostium meum viatori patuit. η Disciplinae vigorem tenuit, ut ipso indicat, dicens: si Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. v Mansuetudinem in vigore custodivit, sicut ipse fatetur, dicens: a Cumque sederenis quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. n S) Eleemosynaram largiatatem amplexatuS est, ut insinuat, dicens: u Si comedibuccellam meam Solus, et pupillus non comedit ex ea. 6J s Cum igitur omnia mandata virtutum perficeret: unum ei deerat, ut etiam flagellatus agere gratias sciret. Notum erat, quia Servire Deo inter dona noverat: sed dignum fuerat, ut districtio severitatis inquireret, utrum dev tus Deo inter stagella permaneret. Poena quippe interrogat,

Si quietus quis veraciter amat. 7 Quem hostis quidem ut deficeret petivit, sed ut proficeret accepit. Fieri 8) enim Dominus benigne permisit , quod diabolus inique postulavit. Nam cum idcirco illum

Ebroic. MSS. cum decertarent. Vox. Hebr. Significat litigare: et cum decertarent, disceptarent, vel litigarerat ex aequo verti potest. Hic proprie 'απολογιζεσθα significati ut consideranti patet. - a Iob 3I. 13. 3) Iob 31. 3a. - Ο Iob 29. 9. - S) Ibid. 2S. - -M IOb 3I. I7. 7J Nota sententiami. . Diligere inter delicias, dum omnia benevertunt, dum amor ipse dulcedinem praestat, et utilitatem amanti, facile res est, et propria tam Vere amantibus, quam ficte, fraudulenterque adulantibus. Sed diligere inter amictiones et dolores; dum ipso amore tormenta gignuntur; dum gravia et onerosa sacrificia propter dilectum substinenda

sunt, non est nisi intime et ex corde amantium. - -3- Cod.Bessar. enim.

SEARCH

MENU NAVIGATION